§6.4.1Novi quod ad te scriberem nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam te a tuis certiorem fieri solere;
没有什么新消息好写给你的,然而,即使有什么,我也知道你总是习惯从你的家人们那里得知。
de futuris autem rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere, cum est res eius modi cuius exitus provideri possit.
至于未来的事情,虽然谈论它们总是困难的,但当事情的性质是其结局可以预见时,有时你可能通过推测而更接近真实。
nunc tantum videmur intellegere, non diuturnum bellum; etsi id ipsum non nullis videmur secus.
目前我们似乎只明白这一点,即战争不会持久;尽管在一些人看来情况并非如此。
equidem, cum haec scribebam, aliquid iam actum putabam, †non quo, sed quod difficilis erat coniectura.
就我而言,在写这些话的时候,我认为已经做成了某些事情,这不是因为某个特定原因,而是因为推测是困难的。
nam cum omnis belli Mars communis et cum semper incerti exitus proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur, ut, utercumque vicerit, non sit mirum futurum.
因为,虽然所有战争中的马尔斯都是共通的,战斗的结局也总是难以预料,但在此时时刻,据说双方的兵力都如此庞大,并已为决战做好了如此充分的准备,以至于无论哪一方获胜,都不足为奇。
illa in dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, etiam si inter causas armorum aliquantum intersit, tamen inter victorias non multum interfuturum.
人们的这种看法一天比一天更加坚定:即使在战争的原因之间有相当大的差异,但在胜利之间也不会有太大的不同。
alteros prope modum iam sumus experti, de altero nemo est quin cogitet quam sit metuendus iratus victor armatus.
一方我们已经差不多体验过了;至于另一方,没有一个人不想到一个武装起来、愤怒的胜利者是多么令人畏惧。
§6.4.2hoc loco si videor augere dolorem tuum, quem consolando levare debeam, fateor me communium malorum consolationem nullam invenire praeter illam, quae tamen, si possis eam suscipere, maxima est, quaque ego cotidie magis utor, conscientiam rectae voluntatis maximam consolationem esse rerum incommodarum nec esse ullum magnum malum praeter culpam.
在此处,如果我似乎增加了你的痛苦,而我本应通过安慰来减轻你的痛苦,那么我承认,除了那一条之外,我对共同的灾难找不到任何安慰。 然而,如果你能接受它,那将是最大的安慰,而且我自己每天也越来越多地使用它,即:对正直意志的自觉是逆境中最大的安慰,除了过错之外,没有什么是巨大的恶。
A qua quoniam tantum absumus, ut etiam optime senserimus eventusque magis nostri consili quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus quod debuimus, moderate quod evenit feramus.
既然我们离这种过错如此遥远,以至于我们甚至怀有极好的意图,并且人们谴责的更多是我们的计划的结果而不是计划本身,又既然我们已经履行了我们的义务,就让我们温和地忍受发生的一切吧。
sed hoc mihi tamen non sumo, ut te consoler de communibus miseriis, quae ad consolandum maioris ingeni et ad ferendum singularis virtutis indigent; illud cuivis facile est docere cur praecipue tu dolere nihil debeas.
然而,我并不把安慰你共同的悲惨这件事揽在自己身上,因为这些悲惨需要更大的才智来安慰,需要非凡的美德来承受;但要说明为什么唯独你完全不应该悲痛,这对任何人来说都是容易的。
eius enim, qui tardior in te levando fuit quam fore putaremus, non est mihi dubia de tua salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare quid sentiam.
因为关于那个在拉你一把上比我们预期的要慢的人对你安全的态度,我毫不怀疑;至于其他人,我不认为你期待知道我的看法。
§6.4.3reliquum est ut te angat, quod absis a tuis tam diu.
剩下的就是你因为远离家人这么久而感到痛苦。
res molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil potest esse festivius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huius modi ut suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime velit.
这是一件令人烦恼的事,尤其是远离那些再没有比他们更令人愉快的孩子们;但是,正如我之前写信给你的那样,时代就是这样的,每个人都认为自己的处境最悲惨,并且最不想待在自己所处的地方。
equidem nos, qui Romae sumus, miserrimos esse duco, non solum quod in malis omnibus acerbius est videre quam audire, sed etiam quod ad omnis casus subitorum periculorum magis obiecti sumus quam si abessemus.
就我而言,我认为我们这些在罗马的人是最悲惨的,不仅因为在所有的不幸中,亲眼看见比听见更加痛苦,而且还因为比起我们不在这里,我们更容易暴露在突发危险的各种意外中。
etsi me ipsum consolatorem tuum non tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis mitigavit.
尽管对我这个你的安慰者而言,与其说是我一直热衷的文学,不如说是长时间的流逝使我得到了宽慰。
§6.4.4quanto fuerim dolore meministi.
你还记得我曾处于多么大的痛苦之中。
in quo prima illa consolatio est, vidisse me plus quam ceteros, cum cupiebam quamvis iniqua condicione pacem; quod etsi casu, non divinatione mea factum est, tamen in hac mani prudentiae laude delector.
在这痛苦中,那第一个安慰是,当我渴望在任何条件下、哪怕是不对等的条件下实现和平时,我比其他人看得更远;虽然这纯属偶然,而非我的预见所致,但我仍然对这种虚空的预见之誉感到高兴。
deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam vocer ad exitum vitae, non ab ea re p. avellar, qua carendum esse doleam, praesertim cum id sine ullo sensu futurum sit.
其次,对我而言与你共同的安慰是,如果我现在被召唤走向生命的终点,我将不会从一个我因失去而感到痛苦的共和国中被夺走,尤其是因为这将是在没有任何知觉的情况下发生的。
adiuvat etiam aetas et acta iam vita, quae cum cursu suo bene confecto delectat tum vetat in eo vim timere, quo nos iam natura ipsa paene perduxerit.
年龄和已经度过的一生也有所帮助,它不仅因其历程圆满完成而令人高兴,而且还禁止我们在自然本身已经几乎把我们引向的地方去害怕暴力。
postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occiderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare.
最后,那位,甚至那些人都已经在这次战争中牺牲了,以至于如果情况所迫,拒绝同样的命运似乎显得不知羞耻。
equidem mihi omnia propono, nec ullum est tantum malum quod non putem impendere.
就我而言,我设想了一切,没有任何巨大的灾难是我认为不会迫近的。
sed, cum plus in metuendo mali sit quam in ipso illo, quod timetur, desino, praesertim cum id impendeat, in quo non modo dolor nullus, verum finis etiam doloris futurus sit.
但是,由于恐惧中的痛苦多于被恐惧的事物本身之中的痛苦,我便不再害怕;特别是当那不仅没有任何痛苦,而且甚至会是痛苦之终结的事物迫在眉睫时。
sed haec satis multa, vel plura potius quam necesse fuit; facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia longiores epistulas.
但这些话已经足够多了,或者说比必要的更多;然而,使信件变长的并不是我的多话,而是我的好意。
§6.4.5Servium discessisse Athenis moleste tuli; non enim dubito quin magnae tibi levationi solitus sit esse cotidianus congressus et sermo cum familiarissimi hominis tum optimi et prudentissimi viri.
得知塞尔维乌斯离开雅典,我感到很遗憾;因为我毫不怀疑,与这位既是最亲密的朋友,又是极优秀、极贤明的人每日的交往和交谈,曾是你极大的慰藉。
tu velim te, ut debes et soles, tua virtute sustentes.
我希望你像你应该和习惯的那样,用你自己的美德支持自己。
ego, quae te velle quaeque ad te et ad tuos pertinere arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo.
凡是我认为你所期望的、以及与你和你的家人有关的一切事情,我都会热心而勤勉地予以照料。
quae cum faciam, benevolentiam tuam erga me imitabor, merita non adsequar.
在这样做时,我将效法你对我的好意,虽然我无法企及你的功绩。
vale.
保重。