Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §6.3.1-6.3.4

致托尔夸图斯的简要劝慰与智者的释怀

第 102 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗解释了这封信较上一封简短的原因,并安慰朋友说,无论国家命运如何,只要问心无愧,智者便无所畏惧。

§6.3.1superioribus litteris benevolentia magis adductus, quam quo res ita postularet, fui longior.
在之前的信中,我更多是出于好意,而不是因为情况有此需要,所以写得较长。
neque enim confirmatione nostra egebat virtus tua neque erat ea mea causa atque fortuna, ut, cui ipsi omnia deessent, alterum confirmarem.
因为你的美德既不需要我的鼓励,而我自身的处境和命运也绝非如此,以至于在自己缺乏一切的时候,还要去鼓励另一个人。
hoc item tempore brevior esse debeo.
在此时此刻,我也同样应当更加简短。
§6.3.2Sive enim nihil tum opus fuit tam multis verbis, nihilo magis nunc opus est, sive tum opus fuit, illud satis est, praesertim cum accesserit nihil novi.
因为如果那时根本不需要这么多话,现在就更不需要了;或者如果那时需要,那也已经足够了,特别是既然没有发生什么新情况。
nam, etsi cotidie aliquid audimus earum rerum, quas ad te perferri existimo, summa tamen eadem est et idem exitus; quem ego tam video animo quam ea, quae oculis cernimus, nec vero quicquam video, quod non idem te videre certo sciam.
因为,虽然我们每天都听到一些我认为传到你那里的事情,但大势依然相同,结局也一样;我心中看清那结局,正如我们用眼睛看清事物一样,而实际上我所看到的,没有一件是我不确知你同样也看到的。
nam, etsi quem exitum acies habitura sit divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec vel illa victoria.
因为,虽然没有人能预言战线将会有怎样的结局,但我却看到了战争的结局,退一步说,至少确确实实看到了这一点:既然两者之中必有一方获胜,那么无论这一方还是那一方胜利,那胜利都将会是怎样的。
§6.3.3idque cum optime perspexi, tum tale video, nihil ut mali videatur futurum, si id vel ante acciderit, quod vel maximum ad timorem proponitur.
当我最清楚地看清这一点时,我便看到它是这样一种情况:即使那被视作最大恐惧对象的事情提前发生,似乎也不会有什么不幸将要降临。
ita enim vivere, ut tum sit vivendum, miserrimum est; mori autem nemo sapiens miserum duxit ne beato quidem.
因为像那时不得不生活的那样去生活,是最悲惨的;而至于死,没有一个智者曾认为它是悲惨的,即使对一个幸福的人来说也是如此。
sed in ea es urbe, in qua haec vel plura et ornatiora parietes ipsi loqui posse videantur.
但你正身处那座城市之中,在那里,似乎连墙壁本身都能诉说这些话,甚至能说出更多、更华丽的话来。
§6.3.4ego tibi hoc confirmo, etsi levis est consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam quemvis †aut eorum, qui discesserint; alteri dimicant, alteri victorem timent.
我向你保证,虽然从他人的痛苦中获得慰藉是微不足道的,但你现在面临的危险,绝不比那些已经离开的人之中的任何人更大;一方正在厮杀,另一方正在畏惧胜利者。
sed haec consolatio levis est; illa gravior, qua te uti spero, ego certe utor; nec enim, dum ero, angar ulla re, cum omni vacem culpa, et, si non ero, sensu omnino carebo.
但这种安慰是微弱的;另一种则更为沉重,我希望你正在使用它,而我确实在用它:因为只要我还在,我就不会为任何事感到痛苦,因为我没有任何过错;而如果我不在了,我将完全失去知觉。
sed rursus glau=k' ei)s *)aqh/nas, qui ad te haec.
但是,对你写这些话,又是“运鸮往雅典”了。
mihi tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et, dum vivam, erunt.
对我来说,你、你的家人以及你的一切都是我最大的挂念,只要我活着,就一直会是这样。
vale.
保重。

词汇与语法注释

  1. §6.3.1benevolentia magis adductus, quam quo res ita postularet — magis... quam quo 连用虚拟语气(postularet)的句式,用以否定性地指出并非真实或非主要的原因,意为“更多地是出于好意,而非因为情况确实有此需要”。
  2. §6.3.1cui ipsi omnia deessent — 关系从句,其先行词是 confirmarem 的主句主语(隐含的 ego)。虚拟语气 deessent 表示让步(“尽管我自己缺乏一切”)或特征属性。
  3. §6.3.2quod non idem te videre certo sciam — sciam 是虚拟语气现在时,用于限制先行词 nihil(通过 quicquam... quod non 句式)的关系从句中。它支配着对格加不定式结构 idem te videre(你同样也看到它)。
  4. §6.3.3nihil ut mali videatur futurum — 表示结果的 ut 从句,与 tale 呼应。mali 是修饰中性代词 nihil 的部分属格。futurum 是省略了 esse 的将来时主动不定式。
  5. §6.3.4qui ad te haec — 省略了主要动词(如 scribam 或 mittam)的关系从句。关系代词 qui 的先行词是隐含的第一人称代词 ego。紧接在希腊谚语(班门弄斧)之后,意为“对你写这些话的我(真是多此一举)”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §6.3.1-6.3.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:6.3.1-6.3.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。