Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §6.20.1-6.20.3

致普兰基乌斯:建议留在原处等待局势

第 120 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗建议普兰基乌斯留在原处等待局势明朗,并指出这可以避免冬季航行的危险,且便于随时根据新消息采取行动。他宽慰对方,除了国家共同的命运外无需担忧其他,应当勇敢面对,并告知其家人一切安好。

§6.20.1dederam triduo ante pueris Cn. Planci litteras ad te; eo nunc ero brevior teque, ut antea consolabar, hoc tempore monebo.
三天前,我已经把写给你的信交给了格奈乌斯·普兰基乌斯的仆人们;因此我这次会写得更简短一些,而且,以前我是在安慰你,而这一次我将给予你忠告。
nihil puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri, quoad scire possis quid tibi agendum sit.
我认为,在你能够知道自己该做什么之前,没有什么比就在原处等待对你更有益的了。
nam praeter navigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum quod vitaveris, ne illud quidem non quantivis, subito, cum certi aliquid audieris, te istim posse proficisci.
因为,除了你将避开那漫长、寒冷且极少港口的冬季航行之危险外,当听到确切的消息时你能够立即从该处出发,这桩好处也绝非微不足道。
nihil est praeterea cur adventibus te offerre gestias.
此外,你也没有任何理由急于去迎候那些到来的人。
multa praeterea metuo, quae cum Cilone nostro communicavi.
此外,我还有许多担忧,这些我已经与我们的西罗交流过了。
§6.20.2quid multa? loco opportuniore in his malis nullo esse potuisti, ex quo te quocumque opus erit facillime et expeditissime conferas.
何需多言? 在这些灾祸之中,你不可能身处比这更合适的地方了,从那里,一旦有需要,你就可以最容易、最迅速地前往任何地方。
quod si recipiet ille se ad tempus, aderis; sin (quoniam multa accidere possunt) aliqua res cum vel impediet vel morabitur, tu ibi eris ubi omnia scire possis.
如果他能准时回来,你就会在那里;但如果(因为可能发生许多意外)某件事情阻碍或延误了他,你也会身处一个能够掌握所有消息的地方。
hoc mihi prorsus valde placet.
这一点确实让我非常赞同。
§6.20.3de reliquo, ut te saepe per litteras hortatus sum, ita velim tibi persuadeas, te in hac causa nihil habere quod tibi timendum sit praeter communem casum civitatis.
至于其余的事,正如我经常在信中劝勉你的那样,我希望你深信,在目前的情况下,除了国家共同的厄运之外,你没有什么可担心的。
qui etsi est gravissimus, tamen ita viximus et id aetatis iam sumus ut omnia quae non nostra culpa nobis accidant, fortiter ferre debeamus.
虽然这确实极其沉重,但我们一直以来就是这样生活的,而且如今年龄已到了这个地步,应该勇敢地承受一切非因我们的过错而降临到我们身上的不幸。
hic tui omnes valent summaque pietate te desiderant et diligunt et colunt.
在这里,你所有的亲人都很好,他们怀着极大的爱戴,思念、热爱并敬重着你。
tu cura ut valeas et te istim ne temere commoveas.
你要保重身体,不要轻率地从那里动身。

词汇与语法注释

  1. §6.20.1ne illud quidem non quantivis — ne...quidem(甚至不/也不)与 non 结合形成双重否定(强烈的肯定)。quantivis 是 quantusvis(无论多大)的性质/价值属格,non quantivis 意为“绝非微不足道(即具有极大的价值)”。illud 是预先指代后面代词不定式结构 te istim posse proficisci 的指示代词。
  2. §6.20.3velim tibi persuadeas — 表达愿望的虚拟式 velim 后面直接跟省略了连接词 ut 的虚拟式 persuadeas。这是一种委婉的要求或期望,意为“我希望你使自己相信”。persuadeas 的宾语是接下来的 te...habere... 代管不定式结构。
  3. §6.20.3id aetatis — 由代词 id(宾格)和部分属格 aetatis(年龄的)构成的副词性宾格惯用表达,意为“处于那样的年龄,到了那个岁数”。在此处作 sumus 的表语。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §6.20.1-6.20.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:6.20.1-6.20.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。