§6.19.1Maculam officio functum esse gaudeo.
我很高兴马克拉履行了他的职责。
eius Falernum mihi semper idoneum visum est devorsorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum. .
他的法莱尔努姆庄园在我看来一直很适合作为落脚点,只要有足够的房屋可以容纳我们的随从。
ceteroqui mihi locus non displicet.
在其他方面,我并不讨厌那个地方。
nec ea re Petrinum tuum deseram nam et villa et amoenitas illa commorationis est, non devorsori.
我也不会因此就放弃你的佩特里努姆;因为那座别墅和它的惬意是适合长期居住的,而不是为了临时落脚。
§6.19.2de curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, postea quam tu es profectus, non vidi.
关于对国王礼物的某种管理职务,我与奥皮乌斯谈过;因为自从你出发后,我就没见过巴尔布斯。
tantis pedum doloribus adficitur, ut se conveniri nolit.
他正遭受极其严重的脚痛折磨,以至于不愿会客。
omnino de tota re, ut mihi videris, sapientius faceres, si non curares.
总的来说,依我之见,如果你不操心这件事,你的做法会更聪明。
quod enim eo labore adsequi vis, nullo modo adsequere.
因为你希望通过那份辛劳得到的东西,你无论如何也得不到。
tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis aliquis potius effluat quam novo sit aditus, praesertim qui nihil adferat praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit (si modo ipsum sciet), non accepisse.
因为他身边的亲信人数如此之多,以至于他们中有人溢出,也轮不到新人有进入的余地,尤其是那些除了服务之外什么也不带去的人;对于这种服务,他(恺撒)会认为自己施加了恩惠(只要他知道有这么个人),而不是接受了恩惠。
sed tamen aliquid videbimus, in quo sit species; aliter quidem non modo non adpetendum sed etiam fugiendum puto.
然而,我们还是会留意一些面子上好看的事情;否则,我认为不仅不该去追求,甚至还应当避开。
ego me Asturae diutius arbitror commoraturum, quoad ille quandoque veniat.
我想我会在阿斯图拉多待些日子,直到他什么时候来。
vale.
祝好。