§6.18.1simul atque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per codicillos quid esset in lege.
一收到你的塞琉古送来的信,我立刻通过简信向巴尔布斯询问法律里写了什么。
rescripsit eos, qui facerent praeconium, vetari esse in decurionibus; qui fecissent, non vetari.
他回信说,目前担任布告人职务的人被禁止列入地方议员,而曾经担任过的人则不被禁止。
qua re bono animo sint et tui et mei familiares; neque enim erat ferendum, cum qui hodie haruspicinam facerent in senatum Romae legerentur, eos qui aliquando praeconium fecissent in municipiis decuriones esse non licere
因此,你和我的朋友们都可以放心了;因为确实令人无法容忍的是,既然如今在罗马连从事肠卜术的人都能被选入元老院,而那些曾经当过布告人的人在地方自治市却不被允许担任地方议员。
§6.18.2de Hispaniis novi nihil.
关于西班牙,没有什么新消息。
Magnum tamen exercitum Pompeium habere constat; nam Caesar ipse ad suos misit exemplum Paciaeci litterarum, in quo erat illas xi esse legiones.
然而,公认庞培拥有一支庞大的军队;因为恺撒本人向他的部下发送了帕基埃克斯来信的抄本,其中提到那些是十一个军团。
scripserat etiam Messalla Q. Salasso P. Curtium, fratrem eius, iussu Pompei inspectante exercitu interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere ad Caesaremque deducere
梅萨拉也曾写信给Q. 萨拉苏斯,说他的兄弟P. 库尔提乌斯根据庞培的命令在军队注视下被处死,因为他曾与某些西班牙人达成协议,如果庞培为了粮食问题来到某座不知名的城镇,就将其逮捕并押送给恺撒。
§6.18.3de tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba, consponsor tuus, redierit, homo in re familiari non parum diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit; quod videbatur mihi ille confidere
关于你为庞培充当保证人的那件事,如果你的共同保证人加尔巴回来——他在家产方面相当勤勉——我将不会停止与他商议是否能解决什么问题;这在我看来,他自己也是有信心的。
§6.18.4'oratorem' meum tanto opere a te probari vehementer gaudeo.
我非常高兴我的《论演说家》受到你如此高度的赞赏。
mihi quidem sic persuadeo me, quicquid habuerim I iudici de dicendo, in illum librum contulisse.
对我而言,我确信自己对演说艺术所拥有的任何判断力,都已经全部倾注在那本书中了。
qui si est talis qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum; sin aliter, non recuso quin, quantum de illo libro, tantundem de mei iudici fama detrahatur.
如果那本书真如你在信中所写的那样,那么我也算是个有些分量的人物了;但若非如此,我不拒绝,从那本书上扣除多少声誉,也就从我的判断力的声誉中扣除多少。
Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis.
我希望我们的(小)雷普塔现在就能喜欢上这样的著作。
etsi abest maturitas aetatis, tamen personare auris eius huius modi vocibus non est inutile.
虽然他还缺乏年龄上的成熟,但让他的耳朵里回响着这类声音并不是没有益处的。
§6.18.5me Romae tenuit omnino Tulliae meae partus.
完全是因为我的图利娅分娩,才把我留在罗马。
sed cum ea, quem ad modum spero, satis firma sit, teneor tamen, dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam pensionem; et me hercule non tam sum peregrinator iam quam solebam.
但是,尽管正如我所希望的那样,她的身体已经足够结实,但我仍被留在这里,直到我从多拉贝拉的代理人那里讨回第一笔分期付款;况且,天哪,我现在已经不像以前那样喜欢四处旅行了。
aedificia mea me delectant, et otium; domus est quae nulli mearum villarum cedat, otium omni desertissima regione maius.
我的房产和闲暇生活让我感到愉悦;在罗马的住宅不输于我的任何一座别墅,而这里的闲暇比任何最荒凉的边远地区还要安静。
itaque ne litterae quidem meae impediuntur, in quibus sine ulla interpellatione versor.
因此,甚至连我的写作也没有受到阻碍,我在其中可以不受任何干扰地专心致志。
qua re, ut arbitror, prius hic te nos quam istic tu nos videbis.
因此,据我估计,你会在那儿见到我们之前,先在这儿见到我们。
Lepta suavissimus ediscat Hesiodum et habeat in ore th=s d' a)reth=s i(drw=ta et cetera.
让最可爱的雷普塔熟记赫西俄德,并把 th=s d' a)reth=s i(drw=ta 等名句挂在嘴边。