§6.16.1si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae privatim essent, repeterem initia amicitiae ex parentibus nostris, quod faciendum iis existimo qui paternam amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt.
如果我和你之间私下没有许多且正当的友谊基础,我就会从我们的父母辈去追溯友谊的开端;我认为,那些自己未能以任何好意去继承父辈友谊的人才应该这样做。
itaque contentus ero nostra ipsorum amicitia.
因此,我将满足于我们自身的友谊。
cuius fiducia peto a te, ut absentem me, quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me intermoriturum existimas.
凭着对这友谊的信任,我请求你,如果你认为你的任何恩惠在我这里都不会磨灭,那么无论在什么事情上有所需要,请保护不在身边的我。
vale.
祝好。