§6.13.1etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuvandi tui causa scribere ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat, tamen adhuc id non feceram, quia neque lenire videbar oratione neque levare posse dolorem tuum.
尽管在你如此危急的时刻,按照我们的友谊,我本应当为了安慰你或帮助你而给你写点什么,但直到现在我还没有这样做,因为我似乎既不能用言语抚平你的痛苦,也不能减轻它。
postea vero quam magnam spem habere coepi fore ut te brevi tempore incolumem haberemus, facere non potui quin tibi et sententiam et voluntatem declararem meam.
但在我开始抱有极大的希望,相信我们很快就会让你平安归来之后,我便无法不向你表明我的想法和心意。
§6.13.2primum igitur scribam, quod intellego et perspicio, non fore in te Caesarem duriorem; nam et res eum cotidie et dies et opinio hominum et ut mihi videtur, etiam sua natura mitiorem facit; idque cum de reliquis sentio tum de te etiam audio ex familiarissimis eius.
因此,首先我要写下我所理解和洞察到的事情,那就是凯撒对你不会过于严苛;因为每天的局势、时间、人们的看法,以及在我看来甚至他自己的本性,都在使他变得更加温和;我不仅对所有其他人都感受到了这一点,而且也从他最亲近的密友那里听到了关于你的情况。
quibus ego ex eo tempore, quo primum ex Africa nuntius venit, supplicare una cum fratribus tuis non destiti; quorum quidem et virtute et pietate et amor in te singularis et adsidua et perpetua cura salutis tuae tantum proficit, ut nihil sit, quod non ipsum Caesarem tributurum existimem.
从非洲传来第一个消息的那一刻起,我就和你的兄弟们一起,从未停止过向他们恳求;确实,凭借他们的美德和孝爱,以及对你那非同寻常的爱,和对你安全的持之以恒的关怀,已经取得了如此大的成效,以至于我认为没有什么事情是凯撒本人不会应允的。
§6.13.3sed, si tardius fit quam volumus, magnis occupationibus eius, a quo omnia petuntur, aditus ad eum difficiliores fuerunt, et simul Africanae causae iratior diutius velle videtur eos habere sollicitos, a quibus se putat diuturnioribus esse molestiis conflictatum.
但是,如果事情进展得比我们预期的要慢,那么由于这位万众祈求之人的极度繁忙,接近他确实比较困难,同时,由于他对非洲的战事更为愤怒,他似乎想要让那些他认为用长期的麻烦折磨了他的人在更长的时间里保持焦虑。
sed hoc ipsum intellegimus eum cotidie remissius et placatius ferre.
但我们了解到,他每天都在以更宽容、更平静的态度对待这件事。
qua re mihi crede et memoriae manda me tibi id adfirmasse, te in istis molestiis diutius non futurum.
因此,请相信我并牢记我向你确证的事:你不会在那些麻烦中停留太久。
§6.13.4quoniam quid sentirem exposui, quid velim tua causa re potius declarabo quam oratione.
既然我已经阐明了我的想法,我宁愿用行动而不是用言语来表明我对你的期望。
si tantum possem quantum in ea re p. , de qua ita sum meritus ut tu existimas, posse debebam, ne tu quidem in istis incommodis esses; eadem enim causa opes meas fregit quae tuam salutem in discrimen adduxit.
如果我在这个国家(我曾为之做出过如你所想的那般功绩的国家)中拥有我本该拥有的力量,那么连你也不会处于这些不便的境地;因为摧毁了我的力量的,正是将你的安全推入危机的同一个原因。
sed tamen, quicquid imago veteris meae dignitatis, quicquid reliquiae gratiae valebunt, studium, consilium, opera, gratia, fides mea nullo loco deerit tuis is optimis fratribus.
然而,无论我昔日威严的影子、无论我残存的影响力能起到什么作用,我的热忱、建议、尽力、影响力和忠诚,绝不会在任何地方对你那些优秀的兄弟们有所缺失。
§6.13.5tu fac habeas fortem animum quem semper habuisti, primum ob eas causas quas scripsi, deinde quod ea de re p. semper voluisti atque sensisti, ut non modo nunc secunda sperare debeas sed etiam, si omnia adversa essent, tamen conscientia et factorum et consiliorum tuorum, quaecumque acciderent, fortissimo et maximo animo ferre deberes.
你务必要保持你一贯拥有的勇敢精神,首先是由于我写下的那些原因,其次是因为你对国家一直抱有如此的期望和想法,以至于你不仅现在应当指望顺境,而且,即使一切都是逆境,你也依然应当凭借对自己行为和意图的自豪,无论发生什么,都以最勇敢、最伟大的胸怀去承受。