Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §6.12.1-6.12.5

确认巴尔布斯归期与勉励其坚忍

第 112 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向巴尔布斯保证其安全与归国的承诺已经落实,报告了自己在凯撒亲信中所发挥的成功影响,并鼓励他以文学为避难所,坚韧地面对当前的处境。

§6.12.1gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor nec sum tam stultus ut te usura falsi gaudi frui velim, deinde frangi repente atque ita cadere ut nulla res te ad aequitatem animi possit postea extollere.
我向你祝贺,我的巴尔布斯,我是真心向你祝贺;我可没有愚蠢到希望你享受虚假喜悦的暂时欢愉,随后又突然崩溃,堕落到此后没有任何事物能让你重新振作、恢复心境平静的境地。
egi tuam causam apertius quam mea tempora ferebant.
我为你辩护的公开程度,超出了我自身的处境所能允许的范围。
vincebatur enim fortuna ipsa debilitatae gratiae nostrae tui cantate et meo perpetuo erga te amore culto a te diligentissime.
因为,即使我的影响力已然削弱,但这不幸本身却被对你的深情以及我对你那恒久不变的爱(而这爱又是由你极其热心地培养起来的)所战胜。
omnia promissa confirmata certa et rata sunt, quae ad reditum et ad salutem tuam pertinent; vidi, cognovi, interfui.
所有关乎你归国和安全的承诺都已得到确认、落实和批准;我亲眼目睹、亲身了解、亲自参与。
§6.12.2etenim omnis Caesaris familiaris satis opportune habeo implicatos consuetudine et benevolentia sic ut, cum ab illo discesserint, me habeant proximum.
因为事实上,我极其合时宜地通过密切交往与善意,将凯撒所有的亲信都与我联系在了一起,以至于当他们离开凯撒时,都视我为最亲近的人。
hoc Pansa, Hirtius, Balbus, Oppius, Matius, Postumius plane ita faciunt ut me unice diligant.
潘萨、希尔提乌斯、巴尔布斯、奥皮乌斯、马蒂乌斯和波斯图米乌斯显然正是这样做的,他们格外爱戴我。
quod si mihi per me efficiendum fuisset, non me paeniteret pro ratione temporum ita esse molitum; sed nihil est a me inservitum temporis causa.
如果这事原本必须由我为自己而完成,考虑到时局的状况,我也不会后悔曾这样努力;但我从未为了顺应时局而奉承任何人。
veteres mihi necessitudines cum his omnibus intercedunt, quibuscum ego agere de te non destiti; principem tamen habuimus Pansam, tui studiosissimum, mei cupidum, qui valeret apud illum non minus auctoritate quam gratia.
我与他们所有人之间都存在着旧日的交情,我从未停止过与他们商议你的事情;然而我们以潘萨为首领,他最关心你,也极喜欢我,他在凯撒面前凭借威信所拥有的影响力绝不亚于凭恩宠。
Cimber autem Tillius mihi plane satis fecit.
此外,提利乌斯·金伯显然也让我完全满意。
valent tamen apud Caesarem non tam ambitiosae rogationes quam necessariae; quam quia Cimber habebat, plus valuit quam pro ullo alio valere potuisset.
然而,在凯撒那里,起作用的与其说是充满野心的请求,不如说是出于必要的请求;因为金伯拥有这种必要性,所以他起到的作用比他为任何其他人所能起到的作用都要大。
§6.12.3diploma statim non est datum, quod mirifica est improbitas in quibusdam qui tulissent acerbius veniam tibi dari, quem illi appellant 'tubam belli civilis,' multaque ita dicunt quasi non gaudeant id bellum incidisse.
通行证没有立即发放,是因为某些人的心肠坏得惊人,他们若看到你被赦免会感到极其痛苦,他们称你为“内战的喇叭手”,并且说起许多话来,就好像他们并不为那场战争的爆发感到高兴似的。
qua re visum est occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te iam esse perfectum; sed id erit perbrevi, nec dubito quin legente te has litteras confecta iam res futura sit.
因此,看来应当更隐秘地行事,绝不能泄露关于你的事情已经办妥;但这也将在极短的时间内发生,我不怀疑当你读到这封信时,事情已经圆满结束。
Pansa quidem mihi, gravis homo et certus, non solum confirmavit verum etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma.
潘萨——这位庄重而可靠的人——不仅向我确证了这一点,甚至还承诺他会极快地把通行证拿回来。
mihi tamen placuit haec ad te perscribi; minus enim te firmum sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque Ampiae declarabant quam significant tuae litterae, atque illae arbitrabantur, quoniam a te abessent ipsae, multo in graviore te cura futurum.
然而,我还是认为有必要将这些事向你详细修书;因为你的妻子埃普莱娅的话语和你女儿安皮娅的眼泪表明,你的精神状态不如你的来信所显现的那般坚强,而她们认为,由于她们自己不在你身边,你会陷入深得多的忧虑之中。
qua re magno opere e re putavi angoris et doloris tui levandi causa pro certis ad te ea, quae essent certa, perscribi.
因此,我认为为了减轻你的焦虑和痛苦,将确凿的事情作为确凿之言向你详细写明,是极其有益的。
§6.12.4scis me antea sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer fortem virum atque sapientem quam ut exploratam spem salutis ostenderem nisi eam, quam ab ipsa re p. , cum hic ardor restinctus esset, sperari oportere censerem.
你知道我以前习惯于这样给你写信,与其说是为了向你展示确凿的安全希望,不如说是为了安慰一个勇敢而明智的人,除非是我认为在这一内战狂热平息之后应当从国家本身所指望的希望。
recordare tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnis casus ferendos constantem ac paratum.
回想一下你的来信,在信中你总是向我展现出伟大的胸怀,以及忍受一切际遇的坚定与准备。
quod ego non mirabar, cum recordarer te et a primis temporibus. aetatis in re p. esse versatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum esse ingressum, non solum ut victor beatus sed etiam ut, si ita accidisset, victus sapiens esses.
对此我并不感到惊奇,因为我记得你自年轻时代起就参与了国家政务,你的官职曾遭遇公共安全和财富的危机本身,而且你加入这场战争,不仅是为了作为胜利者获得幸福,也是为了在万一失败的情况下,作为失败者也能保持智者的风范。
§6.12.5deinde, cum studium tuum consumas in virorum fortium factis memoriae prodendis, considerare debes nihil tibi esse committendum quam ob rem eorum, quos laudas, te non simillimum praebeas.
此外,既然你致力于记录和传播勇敢者的功绩,你就应当考虑到,你绝不能做出任何让你显得与你所赞美的人毫不相似的事情。
sed haec oratio magis esset apta ad illa tempora quae iam effugisti; nunc vero tantum te para ad haec nobiscum ferenda, quibus ego si quam medicinam invenirem tibi quoque eandem traderem.
然而,这种话更适用于你已经逃脱的那段时期;现在,请做好准备与我们共同承受眼前的这些,如果我能找到针对这些的任何解药,我也会把它分享给你。
sed est unum perfugium doctrina ac litterae, quibus semper usi sumus, quae secundis rebus delectationem modo habere videbantur, nunc vero etiam salutem.
但我们还有一个避难所,那就是我们一直使用的学问与文学,它们在顺境中似乎仅能带来娱乐,但现在确实能带来拯救。
sed ut ad initium revertar, cave dubites quin omnia de salute ac reditu tuo perfecta sint.
不过,回到开头,请千万不要怀疑,关于你的安全与归国的一切都已经办妥。

词汇与语法注释

  1. §6.12.1tui cantate — 文本中的 "tui cantate" 是抄写错误,应当读作 "tui caritate"。其中 "tui" 是宾格性属格(对你的深情),"caritate" 是表示手段或原因的夺格。
  2. §6.12.2quam quia Cimber habebat — 关系代词 "quam" 指代由前文形容词 "necessariae [rogationes]"(出于必要或义务的请求)所暗指的名词概念 "necessitatem"(必要性、亲密关系)。
  3. §6.12.4nisi eam, quam ab ipsa re p. — "eam" 是指代前文 "spem"(希望)的指示代词,由 "nisi"(除了……以外)引导。关系代词 "quam" 为宾格,作不定式 "sperari" 的逻辑主语。
  4. §6.12.5nihil tibi esse committendum — 这是一个动形容词(gerundive)的被动无人称句,"tibi" 是施事者与格(“你不应犯下任何错”)。"quam ob rem"(因其原因)引导带有 "praebeas"(虚拟式现在时,表结果或特征)的从句。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §6.12.1-6.12.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:6.12.1-6.12.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。