Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §6.1.4-6.1.7

对托尔夸图斯的坚忍劝勉与相助承诺

第 100 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗鼓励托尔夸图斯以美德和理性忍受眼前的厄运,回顾了自己过去如何准确预见局势的崩溃,并向其保证在雅典流亡期间会得到慰藉,同时表达了自己坚定不移的支持与奉献。

§6.1.4esset victoria.
……胜利会是确凿的。
qua re, si id evenit, quod ingredientibus nobis in causam propositum fuit accidere posse, non debemus ita cadere animis, quasi aliquid evenerit, quod fieri posse numquam putarimus.
因此,如果在我们投身于这一大义时被设想为可能发生的事确实发生了,我们就不应当如此丧失信心,仿佛发生了我们从未认为可能发生的事情。
simus igitur ea mente, quam ratio et veritas praescribit, ut nihil in vita nobis praestandum praeter culpam putemus, eaque cum careamus, omnia humana placate et moderate feramus.
因此,让我们持有理性和真理所规定的那种心境,使我们认为在生活中除了过错之外无需为任何事负责;既然我们免于过错,就让我们温和且适度地承受人类的一切遭遇。
atque haec eo pertinet oratio, ut perditis rebus omnibus tamen ipsa virtus se sustentare posse videatur.
这一番话的目的在于,即使在一切都毁灭的时候,美德本身似乎仍能支撑起自身。
sed, si est spes aliqua rebus communibus, ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes.
但是,如果共同的事务还有任何希望,无论未来的状态将是如何,你都不应当失去它。
§6.1.5atque haec mihi scribenti veniebat in mentem me esse eum, cuius tu desperationem accusare solitus esses quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem excitare.
\n 当我写下这些时,我脑海中浮现出,我正是那个你过去常常指责其绝望、并用你的权威来激励其犹豫和不信任的人。
quo quidem tempore non ego causam nostram sed consilium improbabam.
确实,在那个时候,我并非不赞成我们的事业,而是不赞成我们的计划。
sero enim nos iis armis adversari videbam, quae multo ante confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non consiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico disceptari.
因为我看到,我们是在太迟地反对那些很久以前就由我们自己强化了的武器,并且我痛心于国法是在用投枪和利剑来争论,而不是用我们的计划和权威。
neque ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, divinabam futura, sed, quod et fieri posse et exitiosum fore, si evenisset, videbam, id ne accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de eventu atque exitu rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit, exploratius possem promittere.
当我说那些已经发生的事情将会发生时,我并非在预言未来;而是因为我既看出它可能发生,又看出如果发生将是毁灭性的,所以我害怕它发生——尤其是因为,如果我必须就事情的结局和后果在两者中做出承诺,我本可以更确凿地承诺那已经发生的事情。
Iis enim rebus praestabamus, quae non prodeunt in aciem, usu autem armorum et militum robore inferiores eramus.
因为我们在那些不走向战线的事务上占优势,但在武器的使用和士兵的强壮上却处于劣势。
sed tu illum animum nunc adhibe, quaeso, quo me tum esse oportere censebas.
但是,请你现在拿出你那时认为我应当具有的那种精神。
§6.1.6haec eo scripsi, quod mihi Philargyrus tuus omnia de te requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem visus est, narravit te interdum sollicitum solere esse vehementius.
\n 我写下这些,是因为你的菲拉尔吉鲁斯——在我向他事无巨细地询问你的情况时——怀着极为忠诚的心灵(至少在我看来确实如此)告诉我,你有时往往会过于剧烈地焦虑。
quod facere non debes nec dubitare quin aut aliqua re p. sis is futurus, qui esse debes, aut perdita non adflictiore condicione quam ceteri.
你不应该这样做,也不应该怀疑,要么在某种国家形式中你将成为你应当成为的人,要么如果国家毁灭,你的境遇也不会比其他人更悲惨。
hoc vero tempus, quo exanimati omnes et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes, quod et in urbe ea es, ubi nata et alta est ratio ac moderatio vitae, et habes Ser. Sulpicium, quem semper unice dilexisti; qui te profecto et benevolentia et sapientia consolatur.
确实,在大家都屏息凝神、悬而不决的这个时期,你应当以更温和的心态去承受,因为你正身处那个生命之理法与适度诞生并成长起来的城市,而且你身边有你一直以来无比热爱的塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯,他无疑正用他的善意和智慧抚慰着你。
cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam quam armati victoriam subissemus.
如果我们曾经遵循了他的权威和建议,我们本会承受穿托加袍者的权力,而不是武装者的胜利。
§6.1.7sed haec longiora fortasse fuerunt quam necesse fuit; illa, quae maiora sunt, brevius exponam.
\n 但是这些话或许比必要的要长了;关于那些更重要的事,我将更简短地阐述。
ego habeo, cui quam tibi debeam, neminem; quibus tantum debebam, quantum tu intellegis, eos huius mihi belli casus eripuit; qui sim autem hoc tempore intellego; sed, quia nemo est tam adflictus quin, si nihil aliud studeat nisi id, quod agit, possit navare aliquid et efficere, omne meum consilium, operam, studium certe velim existimes tibi tuisque liberis esse debitum.
除了你之外,我没有欠任何人的恩情更多;至于那些我所欠的恩情如你所知之深的人,这场战争的厄运已将他们从我身边夺走;而我也明白在这个时期我是怎样的人;但是,因为没有一个被击垮的人,如果他除了解决自己正在做的事情之外不考虑其他,就不能有所作为并取得成效,所以我确实希望你认为,我所有的计划、劳苦和热情都是应尽给你和你的孩子们的。

词汇与语法注释

  1. 6.1.4esset victoria — 通过补全前一句中的省略结构 `ut explorata nobis [esset victoria]` 来理解。这是由前句的连词 `ut` 引导的未完成过去时虚拟语气。
  2. 6.1.4nobis praestandum praeter culpam — `praestandum [esse]` 是带 `nobis`(施事与格)的被动动形容词(Gerundive)结构,修饰 `nihil`。意为‘在生活中,除了过错之外,我们无需为任何事情负责(或做出保证)’。
  3. 6.1.5me esse eum, cuius tu desperationem accusare solitus esses — `me esse eum` 是不定式代格结构,作为无人称表达 `veniebat in mentem` 的主语。`cuius` 是关系代词,先行词为 `eum`。关系从句中的虚拟语气 `solitus esses` 是由于主句过去时(`veniebat`)的时态配合,带有特征虚拟语气(subjunctive of characteristic)或间接引语从句的语气。
  4. 6.1.5fore cum dicebam — `ea... fore`(那些事将会发生)是 `dicebam` 的宾语(代格不定式)。`cum dicebam` 是引导时间状语从句,意为‘当我说……时’。`fore` 是 `esse` 的将来不定式(`futurum esse` 的变体)。
  5. 6.1.6cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti — 关系代词 `cuius`(先行词为 `Ser. Sulpicium`)置于连词 `si` 之前,属于关系联接(relative connection)用法。`si essemus... secuti` 表达与过去事实相反的虚拟条件句(虚拟过去完成时)。
  6. 6.1.7ego habeo, cui quam tibi debeam, neminem — 极其强烈的倒装(hyperbaton)。骨架结构为 `ego habeo neminem, cui debeam [plus] quam tibi`(除了你之外,我没有欠任何人的恩情更多)。关系从句中的虚拟语气 `debeam` 表示特征(characteristic)。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §6.1.4-6.1.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:6.1.4-6.1.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。