§5.8.1quantum †ad meum studium exstiterit dignitatis tuae vel tuendae vel etiam augendae, non dubito quin ad te omnes tui scripserint; non enim fuit aut mediocre aut obscurum aut eius modi, quod silentio posset praeteriri.
至于为了维护乃至提升您的尊严,我的热忱表现得有多么显著,我毫不怀疑您的所有亲友都已写信告诉了您;因为这既非平庸,亦非隐晦,更不是那种可以被默默忽略过去的事情。
nam et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi quanta numquam antea ulla in causa suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae necessitudini iam diu debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate reddidi.
因为我与执政官们以及许多前执政官们进行了我以前在任何诉讼中从未有过的激烈斗争,并为您的所有荣耀承担了长期的捍卫之责,将我们对过去亲密关系久负的、却因时代的多番变迁而中断的义务,予以了加倍的偿还。
§5.8.2neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas defuit; sed quaedam pestes hominum laude aliena dolentium et te non numquam a me alienarunt et me aliquando immutarunt tibi.
凭赫拉克勒斯起誓,我从未缺乏敬重或彰显您荣耀的意愿;但某些嫉妒他人名声的害群之辈,有时使您与我疏远,有时也使我对您的态度有所改变。
sed exstitit tempus optatum mihi magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspici posset et memoria nostrae voluntatis et amicitiae fides; sum enim consecutus, non modo ut domus tua tota, sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret.
然而,一个我所期盼而非奢望的时机已经到来,使您的好意记忆与我们友谊的忠诚,在您最为昌盛的境遇中得以彰显;因为我已做到不仅让您的全家,而且让整个城邦都知道我是您最挚友的人。
itaque et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque nituntur, et senatus populusque R. intellegit tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam paratum quam in omnibus rebus, quae ad te pertineant, operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam.
因此,所有女性中最优秀的您的妻子,以及怀有卓越敬虔、德行与好意的您的克拉苏们(儿子们),都依赖我的建议、劝告、热忱和行动;元老院和罗马人民也明白,对于缺席的您而言,在所有与您相关的事情上,没有任何东西像我的努力、关怀、勤勉和威望那样随时待命、准备就绪。
§5.8.3quae sint acta quaeque agantur, domesticorum tibi litteris declarari puto.
已经做了什么以及正在做什么,我想您家人的来信已向您说明。
de me sic existimes ac tibi persuadeas vehementer velim, non me repentina aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem meis officiis amplectendam incidisse, sed, ut primum forum attigerim, spectasse semper, ut tibi possem quam maxime esse coniunctus.
至于我,我非常希望您能这样看待并深信:我并非因某种突然的好意或偶然,才用我的服务去拥护您的伟大地位,而是自打我首次踏入广场起,就始终致力于尽可能与您紧密相连。
quo quidem ex tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam neque mihi tuam summam benevolentiam ac liberalitatem defuisse.
确实,自那时起,我便铭记在心,既不曾缺少我对您的敬意,亦不曾缺少您对我的极大善意与慷慨。
si quae inciderunt non tam re quam suspicione violata, ea, cum fuerint et falsa et mania, sint evulsa ex omni memoria vitaque nostra.
如果曾发生过什么与其说是因事实、不如说是因猜疑而受损的事情,既然那些都是虚假和空洞的,就让它们从我们的全部记忆与生活中被连根拔除吧。
is enim tu vir es et eum me esse cupio, ut, quoniam in eadem rei p. tempora incidimus, coniunctionem amicitiamque nostram utrique nostrum laudi sperem fore.
因为您是这样的人,而我也希望自己是这样的人,既然我们遭遇了国家相同的时代,我希望我们的联合与友谊能成为我们双方的荣耀。
§5.8.4quam ob rem tu, quantum tuo indicio tribuendum esse nobis putes, statues ipse et, ut spero, statues ex nostra dignitate; ego vero tibi profiteor atque polliceor eximium et singulare meum studium in omni genere offici, quod ad honestatem et gloriam tuam spectet.
因此,您自己将决定在您的判断中,应该归功于我们多少,并且我希望您能根据我们的尊严做出决定;但我向您声明并保证,在涉及您名誉和光荣的一切义务中,我将奉献出我非凡且独一无二的热忱。
in quo etiam si multi mecum contendent, tamen cum reliquis omnibus tum Crassis tuis iudicibus omnis facile superabo; quos quidem ego ambo unice diligo, sed in Marcum benevolentia pari hoc magis sum Publio deditus, quod me, quamquam a pueritia sua semper, tamen hoc tempore maxime sicut alterum parentem et observat et diligit.
在这方面,即使有许多人与我竞争,但在所有人中,特别是在您的克拉苏们作为裁判(见证人)的情况下,我将轻易超越所有人;我确实无比珍爱他们两个,但在对马尔库斯保有同等善意的同时,我更致力于对普布里乌斯,因为他虽然自幼便一直如此,但在此时此刻最将我视作第二位父亲般敬重与爱戴。
§5.8.5has litteras velim existimes foederis habituras esse vim, non epistulae, meque ea, quae tibi promitto ac recipio, sanctissime esse observaturum diligentissimeque esse facturum.
我希望您认为这封信将具有盟约的力量,而非普通信件,并且我将最神圣地遵守、最勤勉地履行我对您的承诺与担当。
quae a me suscepta defensio est te absente dignitatis tuae, in ea iam ego non solum amicitiae nostrae sed etiam constantiae meae causa permanebo.
在您缺席期间,我为您尊严所承担的辩护中,现在我不仅为了我们的友谊,而且为了我自身的一贯原则,都将坚持到底。
quam ob rem satis esse hoc tempore arbitratus sum hoc ad te scribere, me, si quid ipse intellegerem aut ad voluntatem aut ad commodum aut ad amplitudinem tuam pertinere, mea sponte id esse facturum; sin autem quippiam aut a te essem admonitus aut a tuis, effecturum ut intellegeres nihil neque te scripsisse neque quemquam tuorum frustra ad me detulisse.
因此,我认为在此时写信告诉您这些就足够了:如果我自己意识到有什么涉及您的意愿、利益或伟大的事情,我将自发地去做;但如果我收到您或您家人的任何提醒,我一定会让您明白,无论是您的来信,还是您家人的任何托付,都没有白费。
quam ob rem velim ita et ipse ad me scribas de omnibus minimis, maximis, mediocribus rebus ut ad hominem amicissimum et tuis praecipias ut opera, consilio, auctoritate, gratia mea sic utantur in omnibus publicis, privatis, forensibus, domesticis tuis, amicorum, hospitum, clientium tuorum negotiis, ut, quod eius fieri possit, praesentiae tuae desiderium meo labore minuatur.
因此,我希望您自己也能就一切极小、极大和中等的事物,像对最亲密的朋友一样写信给我,并吩咐您的家人们在您所有的公事、私事、法庭、家务以及您的朋友、宾客、庇护民的事务中,这样利用我的努力、建议、权威和好意,以至于在可能的范围内,您因缺席而产生的遗憾,能通过我的辛劳得以减轻。