Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §5.7.1-5.7.3

致庞培的祝贺与对平叛功绩认可的期待

第 81 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗对庞培的官方公开信表示欣喜,但对他私信中未对自己平定喀提林阴谋的功绩表示祝贺坦率地表达了失望,并期待两人未来在国家政治中的结盟。

§5.7.1S. T. E. Q. V. B. E. ex litteris tuis, quas publice misisti, cepi una cum omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem oti ostendisti, quantam ego semper omnibus te uno fretus pollicebar.
如果您和军队安好,那就太好了;我也很好。 从您公开发表的手信中,我与所有人一同获得了难以言喻的喜悦;因为您展现出了对和平的极大希望,而这正是我始终赖于您一人而向所有人保证的。
sed hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere.
但请您知道这一点:您的旧敌、也是(近来的)新友,已被这封信击得溃不成军,从巨大的希望中跌落下来,一蹶不振。
§5.7.2ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me voluntatis habebant, tamen mihi scito iucundas fuisse; nulla enim re tam laetari soleo quam meorum officiorum conscientia; quibus si quando non mutue respondetur, apud me plus offici residere facillime patior.
至于您寄给我的私信,尽管它几乎没有表达出您对我的好意,但请您知道,它仍使我感到愉快;因为我最乐于享受的莫过于对自己尽责的问心无愧;如果这些付出有时没有得到相互的回报,我也非常乐意让我这边留有更多的付出。
illud non dubito quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerint, res publica nos inter nos conciliatura coniuncturaque sit.
我毫不怀疑,即便我对您的极大热忱未能使您与我紧密相连,国家也一定会将我们调解并联结在一起。
§5.7.3ac ne ignores quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat.
为了不让您不知道我在您的信中缺失了什么,我将坦率地写下来,正如我的天性和我们的友谊所要求的那样。
res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae necessitudinis et rei p. causa gratulationem exspectavi; quam ego abs te praetermissam esse arbitror, quod vererere ne cuius animum offenderes.
我立下了那些功绩,因着我们的亲密关系以及国家的前途,我曾期待在您的信中看到对此的某种祝贺;但我认为,这被您忽略了,是因为您害怕会冒犯到某人的心意。
sed scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae iudicio ac testimonio comprobari; quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium facile et in re p. et in amicitia adiunctum esse patiare.
但请您知道,我们为拯救祖国所做的一切,正受到全世界的评判与证实;当您归来时,您会认识到,我是在何等深谋远虑和伟大的胸怀下完成这些功绩的,以至于像您这样远比阿非利加努斯更为伟大的人,也会轻易地允许我——一个并不比莱利乌斯逊色多少的人——在国政与友谊中与您相伴。

词汇与语法注释

  1. §5.7.1S. T. E. Q. V. B. E. — “Si tu exercitusque valetis, bene est; (ego) valeo”(如果您和军队安好,那就太好了;我也很好)的缩写。由于收信人庞培当时正在东方统帅军队,因此在普通的问候语中增加了“exercitusque”(和军队)。
  2. §5.7.2quibus si quando non mutue respondetur — 关系代词 `quibus` 指代前句的 `meorum officiorum`(我的尽力/义务)。`respondetur` 是无人称被动语态,字面意思是“如果何时这些(尽力)没有得到相互的回应”。
  3. §5.7.3ut tibi multo maiori, quam Africanus fuit, me non multo minorem quam Laelium facile et in re p. et in amicitia adiunctum esse patiare — 这是一个结果状语 `ut` 从句,其主动词为第二人称单数虚拟式 `patiare`(即 `patiaris` 的异形)。它带有一个夺格不定式结构 `me ... adiunctum esse` 作为宾语,而 `tibi multo maiori` 是与格,修饰 `adiunctum esse`。结构为:“以至于您——比阿非利加努斯更为伟大得多的人(tibi)——能够轻易地允许我——一个并不比莱利乌斯逊色多少的人(me)——在国政和友谊中与您相结(adiunctum esse)”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §5.7.1-5.7.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:5.7.1-5.7.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。