Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §5.5.1-5.5.3

提及往昔恩义并请求协助蓬波尼乌斯

第 79 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗趁蓬波尼乌斯出发之际致信给收信人,强调自己过去对他的付出并指出对方的薄情,同时强烈请求其在蓬波尼乌斯的事情上给予协助。

§5.5.1etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias (non quo eas intellegerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de nostra coniunctione imminutum esse ostenderem), tamen, cum T. Pomponius, homo omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter ipsi Pomponio satis facere non possem.
即使我曾决定不给您写任何信,除非是推荐信(这倒不是因为我认为这些信在您那里能有足够的分量,而是为了不向那些请求我的人表明我们之间的关系有所削弱),然而,当T·蓬波尼乌斯——这位对我对您的所有热忱和尽责最为了解、敬慕您且深爱我们的人——向您那里出发时,我还是认为我应该写点什么,特别是由于若不如此,我便无法让蓬波尼乌斯本人满意。
§5.5.2ego si abs te summa officia desiderem mirum nemini videri debeat.
如果我向您要求最高的尽责,任何人都不应感到奇怪。
omnia enim a me in te profecta sunt, quae ad tuum commodum, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent.
因为凡是关乎您的利益、您的荣誉和您的尊严的一切,都是由我为您做出的。
pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam 'comperisse' me non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me solere conferri.
作为对这些事情的回报,您没有向我表示任何感激,您自己就是最好的见证人;相反,我甚至从许多人那里听说,您那里还做出了一些事情;因为我不敢说我“查明”了,免得我恰好使用了他们说您通常用来诬蔑我的那个词。
sed ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere.
但是,对于那些向我报告的事情,我宁愿您从蓬波尼乌斯那里了解——他对这些事情的厌恶并不亚于我——而不是从我的信中得知。
meus in te animus quam singulari officio fuerit, et senatus et p. R. testis est; tu quam gratus erga me fueris, ipse existimare potes; quantum mihi debeas, ceteri. existimant.
我对您的心意在履行义务上是何等非同寻常,元老院和罗马人民都是见证;您对我有多感激,您自己可以衡量;您欠我多少,其他人自会评判。
§5.5.3ego quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius meum studium maioremque gravitatem et laborem desiderant.
我以前为您所做的事,起初是出于善意,后来是出于一贯的坚持;但剩下的事情,请相信我,需要我付出大得多的热忱、更大的影响力和辛劳。
quae ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non committam ut tibi ipsi insanire videar.
如果我看起来不会白白倾注和浪费这些,我将尽我最大的力量去支持;但如果我觉得这些得不到感激,我绝不会做出让您自己都觉得我疯了的事情。
ea quae sint et cuius modi, poteris ex Pomponio cognoscere.
那些事情是什么以及是何种性质,您可以从蓬波尼乌斯那里了解到。
atque ipsum tibi Pomponium ita commendo, ut, quamquam ipsius causa confido' te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te residet amoris erga me, id omne in Pomponi negotio ostendas.
而且,我向您如此极力推荐蓬波尼乌斯本人,以至于尽管我相信您会看在他本人的分上做好一切,但我仍然向您请求:如果您心中还残留着对我的一丝爱意,请将这一切都在蓬波尼乌斯的事情上展现出来。
hoc mihi nihil gratius facere potes.
您做这件事,对我来说没有比这更令人高兴的了。

词汇与语法注释

  1. 5.5.1non quo eas intellegerem — 使用 non quo + 虚拟语气(intellegerem)的句式,表示被否定的原因(并非因为我理解)。这与后文表示目的的 sed ne + 虚拟语气(ostenderem)形成对比。
  2. 5.5.2comperisse — 动词 comperio(查明、探知)的现在时主动不定式。西塞罗在卡蒂林纳阴谋事件期间因频繁使用该词(comperi)而被批评为独裁;此处他讽刺地提到,收信人据称正用这个词来不当地嘲讽或指责他。
  3. 5.5.3non committam ut — 惯用表达 non committam ut + 虚拟语气(videar),意为“我绝不会使……发生”或“我绝不会做出……的事情”,表示避免某种结果的坚定决心。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §5.5.1-5.5.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:5.5.1-5.5.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。