§5.3.1hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris contionibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eius modi homine, a me despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco.
那个极其执拗之人的侮辱——他在频繁的民会上以此来纠缠我——因你对我的好意而得以缓解,并且,既然这些侮辱来自那种人而微不足道,它们也被我所蔑视;我乐意转换角色,将你视为我的兄弟。
§5.3.2de illo ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi.
关于他,我甚至连想都不愿想起,尽管我曾两次违背他的意愿救了他。
de meis rebus, ne vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi, de rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret.
至于我的事务,免得我用太多的信件打扰你们,我已经给洛里乌斯写了详细的信,说明我希望如何处理属州账目,以便由他向你们说明并予以提醒。
si poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem conserves.
如果可以,我希望你能保持以前对我的好意。