§5.2.7atqui ille, quod te audisse certo scio, pr. K. Ian. , qua iniuria nemo umquam in aliquo magistratu improbissimus civis adfectus est, ea me consulem adfecit, cum rem p. conservassem, atque abeuntem magistratu contionis habendae potestate privavit.
然而他——我确切地知道你已听说了此事——在十二月三十一日,以任何极其邪恶的公民在任何官职上都未曾遭受过的侮辱,对待了我这位拯救了国家的执政官,并在我卸任官职时剥夺了我举行民会演说的权力。
cuius iniuria mihi tamen honori summo fuit; nam cum ille mihi nihil nisi ut iurarem permitteret, magna voce iuravi verissimum pulcherrimumque ius iurandum, quod populus idem magna voce me vere iurasse iuravit.
然而,他的这一不公之举却成了我至高无上的荣誉;因为当他除了让我宣誓之外不准我做任何事时,我用洪亮的声音发出了最真实、最美丽的誓言,而同样的民众也用洪亮的声音宣誓,证明我确实作出了真实的宣誓。
§5.2.8hac accepta tam insigni iniuria tamen illo ipso die misi ad Metellum communis amicos, qui agerent cum eo, ut de illa mente desisteret.
遭受了如此显著的侮辱后,我仍然在当天派了我们共同的朋友去见梅特路斯,说服他放弃那个念头。
quibus ille respondit sibi non esse integrum; etenim paulo ante in contione dixerat ei, qui in alios animum advertisset indicta causa, dicendi ipsi potestatem fieri non oportere.
他对他们回答说,自己已无退路;因为就在不久前,他已经在民会上说过,对于那些未经审判就惩罚他人的人,不应当给予其亲自发言的权力。
hominem gravem et civem egregium! qui, qua poena senatus consensu bonorum omnium eos adfecerat, qui urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare, bellum maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicaret eum, qui curiam caede, urbem incendiis, Italiam bello liberasset.
多么庄重的人物,多么杰出的公民啊! 他认为,对于那个将议事堂从屠杀中、将城市从火灾中、将意大利从战争中解放出来的人,竟配得上遭受同样的惩罚,而这惩罚正是元老院在所有善良之人的共识下,对那些企图纵火烧城、屠杀政务官和元老、挑起巨大战争的人所施加的。
itaque ego Metello, fratri tuo, praesenti restiti.
因此,我当面抵抗了你的兄弟梅特路斯。
nam in senatu K. Ianuariis sic cum eo de re p. disputavi, ut sentiret sibi cum viro forti et constanti esse pugnandum.
因为在一月一日的元老院会议上,我就国家事务与他展开辩论,使他感到自己是在与一个勇敢而坚韧的人战斗。
A. d. tertium non. Ian. cum agere coepisset, tertio quoque verbo orationis suae me appellabat, mihi minabatur, neque illi quicquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione posset, non iudicio neque disceptatione sed vi atque impressione evertere.
在一月三日,当他开始执行职务时,他在演讲中每说三个字就要提到我、威胁我,而他最深思熟虑的企图,就是不择手段地、不通过审判和辩论,而是通过暴力和压制来彻底击垮我。
huius ego temeritati si virtute atque animo non restitissem, quis esset qui me in consulatu non casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse?
如果我没有以勇气和决心抵抗他的这种鲁莽,谁会不认为我在执政官任期内的勇敢是由于偶然,而不是由于深谋远虑呢?
§5.2.9haec si tu Metellum cogitare de me nescisti, debes existimare te maximis de rebus a fratre esse celatum; sin autem aliquid impertivit tibi sui consili, lenis a te et facilis existimari debeo, qui nihil tecum de his ipsis rebus expostulem.
如果你不知道梅特路斯曾对我抱有这些想法,你应当认为自己在最重大的事情上被你的兄弟隐瞒了;但相反,如果他向你透露了他的部分计划,你应当认为我是温和且宽容的,因为我并未就这些事情向你提出任何抱怨。
et, si intellegis non me 'dicto' Metelli, ut scribis, sed consilio eius animoque in me inimicissimo esse commotum, cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas appellandast in acerbissima iniuria remissio animi ac dis solutio.
而且,如果你理解我并非像你所写的那样,是被梅特路斯的“一席话”所动摇,而是被他的计划和对我的极度敌对情绪所激怒,那么现在就请认识我的宽容吧——如果在极其痛苦的侮辱面前,放松心神、不予追究也能被称为宽容的话。
nullast a me umquam sententia dicta in fratrem tuum; quotienscumque aliquid est actum, sedens iis adsensi, qui mihi lenissime sentire visi sunt.
我从未针对你的兄弟发表过任何提案;每当讨论到某些事情时,我都坐着赞同那些在我看来持最温和观点的人。
addam illud etiam, quod iam ego curare non debui, sed tamen fieri non moleste tuli atque etiam, ut ita fieret, pro mea parte adiuvi, ut senati consulto meus inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur.
我还要加上这一点,这本已不是我该操心的事,但我对它的发生并未感到不快,甚至尽我所能予以协助,以便通过一项元老院决议,使我的敌人因为是你的兄弟而获得宽大处理。
§5.2.10quare non ego 'oppugnavi' fratrem tuum, sed fratri tuo repugnavi nec in te, ut scribis, 'animo fui mobili,' sed ita stabili, ut in mea erga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis permanerem.
因此,我并没有“攻击”你的兄弟,而是对你的兄弟进行了反击;我也并非像你所写的那样,对你“心意摇摆”,而是如此坚定,以至于即使在被你的帮助所抛弃时,我依然对你保持着我的好意。
atque hoc ipso tempore tibi paene minitanti nobis per litteras hoc rescribo atque respondeo: ego dolori tuo non solum ignosco, sed summam etiam laudem tribuo (meus enim me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet); a te peto ut tu quoque aequum te iudicem dolori meo praebeas; si acerbe, si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus, ut statuas mihi non modo non cedendum sed etiam tuo atque exercitus tui auxilio in eius modi causa utendum fuisse.
而就在此时,面对通过信件几乎是在威胁我们的你,我写了这封回信并作此答复:我不仅原谅你的痛苦,甚至还给予其最高的赞美(因为我自己的感受提醒着我,兄弟之爱的力量有多么巨大);我请求你,也向我的痛苦展现出你是一个公正的法官;如果我遭受了你的亲属无情、残酷且无端的攻击,请你判定,我不仅不该屈服,甚至在这样的事业中还应该动用你和你的军队的帮助。
ego te mihi semper amicum esse volui, me ut tibi amicissimum esse intellegeres laboravi.
我一直希望你做我的朋友,并努力让你理解我对你最为友好。
maneo in voluntate et, quoad voles tu, permanebo citiusque amore tui fratrem tuum odisse desinam quam illius odio quicquam de nostra benevolentia detraham.
我仍保持着这份心意,并且只要你愿意,我就会一直保持下去;我宁可因对你的爱而停止对你兄弟的仇恨,也决不因对他的仇恨而使我们之间的好意有丝毫减损。