§5.20.1quoquo modo potuissem, te convenissem, si eo, quo constitueras, venire voluisses.
如果你愿意去你所指定的那个地方,无论通过什么方式,我都一定会与你相会。
qua re, etsi mei commodi causa commovere me noluisti, tamen ita existimes velim, me antelaturum fuisse, si ad me misisses, voluntatem tuam commodo meo.
因此,虽然你为了我的便利而不愿让我奔波,但我仍希望你这样认为:如果你派人来找我,我一定会把你的意愿置于我的便利之上。
ad ea, quae scripsisti, commodius equidem possem de singulis ad te rebus scribere, si M. Tullius, scriba meus, adesset.
至于你所写的内容,如果我的书记官马尔库斯·图利乌斯在场,我确实可以更方便地就具体事项给你写信。
A quo mihi exploratum est in rationibus dumtaxat referendis (de ceteris rebus adfirmare non possum) nihil eum fecisse scientem, quod esset contra aut rem aut existimationem tuam; dein, si rationum referendarum ius vetas et mos antiquus maneret, me relaturum rationes, nisi tecum pro coniunctione nostrae necessitudinis contulissem confecissemque, non fuisse.
我从他那里确信,至少在提交账目方面(其他事情我不敢断言),他绝没有在明知的情况下做出任何损害你财产或名誉的事;其次,如果提交账目的旧法和古老习俗依然存在,那么若非为了我们亲密关系的缘故而与你共同对照并完成,我是绝不会提交账目的。
§5.20.2quod igitur fecissem ad urbem, si consuetudo pristina maneret, id, quoniam lege Iulia relinquere rationes in provincia necesse erat easdemque totidem verbis referre ad aerarium, feci in provincia, neque ita feci ut te ad meum arbitrium adducerem, sed tribui tibi tantum, quantum me tribuisse numquam me paenitebit.
因此,如果过去的习惯依然存在,我本将在罗马城附近做的事,因为根据《尤里乌斯法》必须在行省内留下账目并将同样的账目一字不差地提交给国库,我便在行省内做了。 我这样做并不是为了让你顺从我的裁决,而是给予了你极大的尊重,对此我永远不会感到后悔。
totum enim scribam meum, quem tibi video nunc esse suspectum, tibi tradidi.
因为我把我的整个书记官——我看到他现在正受到你的怀疑——都交给了你。
tu ei M. Mindium, fratrem tuum, adiunxisti.
你让你的兄弟马尔库斯·敏迪乌斯协助他。
rationes confectae me absente sunt tecum; ad quas ego nihil adhibui praeter lectionem.
账目是在我缺席的情况下与你共同完成的;对此除了阅读之外,我没有做任何干预。
ita accepi librum a meo servo scriba, ut eundem acceperim a fratre tuo.
我从我那身为奴隶的书记官那里接受这本账簿,正如同我从你兄弟那里接受它一样。
si honos is fuit, maiorem tibi habere non potui, si fides, maiorem tibi habui quam paene ipsi mihi; si providendum fuit ne quid aliter ac tibi et honestum et utile esset referretur, non habui cui potius id negoti darem, quam cui dedi.
如果这是尊重,我无法对你表示更大的尊重;如果是信任,我对你的信任甚至超过了对留给自己的信任;如果必须防范有什么呈报不符合对你而言高尚且有益的原则,我便找不到比我所委托的人更适合托付此项任务的人了。
illud quidem certe factum est, quod lex iubebat, ut apud duas civitates, Laudicensem et Apamensem, quae nobis maxime videbantur, quoniam ita necesse erat, rationes confectas conlatas deponeremus.
法律所命令的事确实已经办妥,即因为必须如此,我们已在拉奥迪凯亚和阿帕梅亚这两个我们认为最合适的城市,存放了完成并核对过的账目。
itaque huic loco primum respondeo me, quamquam iustis de causis rationes deferre properarim, tamen te exspectaturum fuisse, nisi in provincia relictas rationes pro relatis haberem, quam ob rem §5.20.3de Volusio quod scribis, non est id rationum;
因此,对于这一点,我首先回应道:虽然我因正当理由急于提交账目,但如果不是因为我将留在行省的账目视同已提交,我还是会等待你的;正因如此,至于你关于沃卢修斯所写的内容,这不属于账目的范围。
docuerunt enim me periti homines, in his cum omnium peritissimus tum mihi amicissimus, C. Camillus, ad Volusium traferri nomen a Valerio non potuisse, praedes Valerianos teneri.
因为有经验的人,尤其是其中经验最丰富、与我关系最亲密的盖乌斯·卡米卢斯告诉我,债务名义不能从瓦莱里乌斯转移到沃卢修斯,应当由瓦莱里乌斯的保证人承担责任。
neque id erat HS x_x_x_, ut scribis, sed HS x_i_x_; erat enim curata nobis pecunia Valeri mancipis nomine; ex qua reliquum quod erat in rationibus rettuli.
而且,这笔款项并不像你所写的那样是三万塞斯特斯,而是一万九千塞斯特斯;因为曾有一笔以承租人瓦莱里乌斯的名义支付给我们的款项,我把其中剩余的部分登记在账目中。
§5.20.4sed sic me et liberalitatis fructu privas et diligentiae et, quod minime tamen laboro, mediocris etiam prudentiae: liberalitatis, quod mavis scribae mei beneficio quam meo legatum meum praefectumque Q. Leptam maxima calamitate levatos, cum praesertim non deberent esse obligati; diligentiae, quod existimas de tanto officio meo, tanto etiam periculo, nec scisse me quicquam nec cogitavisse, scribam, quicquid voluisset, cum id mihi ne recitavisset quidem, rettulisse; prudentiae, †cum rem a me non insipienter excogitatam quidem putas.
但你这样做,不仅剥夺了我慷慨的成果,也剥夺了我勤勉的成果,甚至——虽然这是我最不介意的——剥夺了我哪怕是中等明智的成果:关于慷慨,是因为你宁愿认为我的副官和工兵队长奎因图斯·莱普塔免于巨大的灾难是由于我书记官的恩惠,而不是由于我的恩惠,尤其是当他们本不该承担责任时;关于勤勉,是因为你认为对于我的如此恩惠、如此巨大的危险,我一无所知也一无所思,而书记官在甚至没有向我朗读的情况下,就按照自己的意愿登记了一切;关于明智,†当你甚至认为我所策划的事情并非并非不愚蠢时†。
nam et Volusi liberandi meum fuit consilium, et, ut multa tam gravis Valerianis praedibus ipsique T. Mario depelleretur, a me inita ratio est; quam quidem omnes non solum probant, sed etiam laudant, et, si verum scire vis, hoc uni scribae meo intellexi non nimium placere.
因为释放沃卢修斯的计划是我的主意,而为了使瓦莱里乌斯的保证人以及提图斯·马略本人免受如此沉重的负担,这一方法也是由我启动的;所有人不仅赞同而且赞扬这一方法,如果你想知道真相,我了解到唯独我的书记官对此不太高兴。
sed ego putavi esse viri boni, cum populus suum servaret, consulere fortunis tot vel amicorum vel civium.
但我认为,一个好人应当在国家保全其自身利益的同时,顾及这么多朋友或公民的财产。