§5.19.1etsi mihi numquam dubium fuit quin tibi essem carissimus, tamen cotidie magis id perspicio, exstatque id, quod mihi ostenderas quibusdam litteris, hoc te studiosiorem in me colendo fore quam in provincia fuisses (etsi meo iudicio nihil ad tuum provinciale officium addi potest), quo liberius iudicium esse posset tuum.
虽然我从未怀疑过我对你而言是极为珍贵的,但我天天都更清楚地察觉到这一点,并且你在某些信件中向我表明的这一点也显现出来,即你将比在行省时更热切地与我交往(虽然在我看来,你在行省时的尽职尽责已是无以复加),以便你的判断可以更加自由。
itaque me et superiores litterae tuae admodum delectaverunt, quibus et exspectatum meum adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse laetatum, et ex his proximis litteris magnum cepi fructum et iudici et offici tui, iudici, quod intellego te, id quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil putare utile esse nisi quod rectum honestumque sit, offici, quod te mecum, quodcumque cepissem consili, polliceris fore; quo neque mihi gratius neque, ut ego arbitror, tibi honestius esse quicquam potest.
因此,你之前的来信让我非常高兴,在信中我看到你满怀深情地期待着我的到来,并且当事情的发展与你预想的不同时,你因我的建议而大为欣喜;而从这封最近的来信中,我从你的判断和忠诚中获得了巨大的收获:在判断方面,是因为我理解你认为除了正直和高尚之外,没有任何东西是有益的,而这正是所有勇敢和优秀的人应当做的事;在忠诚方面,是因为你承诺无论我做出什么决定,你都将与我同在;对我不可能有比这更令人愉悦的事,我认为对你也不可能有比这更高尚的事。
§5.19.2mihi consilium captum iam diu est; de quo ad te, non quo celandus esses, nihil scripsi antea, sed quia communicatio consili tali tempore quasi quaedam admonitio videtur esse offici vel potius efflagitatio ad coeundam societatem vel periculi vel laboris.
我的计划早已做出;此前我未就此给你写过只字片语,并非因为应当对你隐瞒,而是因为在这样的时刻交流计划,似乎是对责任的一种提醒,或者更确切地说,是强求共同承担危险或劳苦。
Cum vero ea tua sit voluntas, humanitas, benevolentia erga me, libenter amplector talem animum, sed ita (non enim dimittam pudorem in rogando meum): si feceris id, quod ostendis, magnam habebo gratiam, si non feceris, ignoscam et alterum timori, alterum mihi te negare non potuisse arbitrabor.
然而,既然你对我怀有如此的意愿、友善与恩惠,我便欣然接受这样的心意,但要符合以下条件(因为在请求时我不会丢弃我的分寸):如果你做到了你所表明的事,我将深表感激;如果你没有做,我会宽恕你,并认为前者是由于恐惧,后者是因为你无法拒绝我。
est enim res profecto maxima.
因为这确实是一件极大的事情。
quid rectum sit apparet, quid expediat obscurum est, ita tamen, ut si nos ii sumus, qui esse debemus, id est studio digni ac litteris nostris, dubitare non possimus quin ea maxime conducant, quae sunt rectissima.
什么是正直是显而易见的,什么是权宜则是模糊的,然而,如果我们是那些我们应当成为的人——即配得上我们的追求和学问的人——我们就不能怀疑,最正直的事物也就是最有利的。
qua re tu, si simul placebit, statim ad me venies; sin idem placebit atque eodem, nec continuo poterit, omnia tibi ut nota sint faciam.
因此,如果你在同意的同时也愿意,就请立即到我这里来;但如果同样的决定在同样的地方可行,却无法立即实现,我会设法让你知晓一切。
quicquid statueris, te mihi amicum, sin id, quod opto, etiam amicissimum iudicabo.
无论你做出什么决定,我都将视你为我的朋友,但如果你做出了我所希冀的决定,我甚至将视你为最亲密的朋友。