§5.18.1etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem gravius iam diu tuli quam incommodum tuum, tamen te magno opere non hortor solum, sed etiam pro amore nostro rogo atque oro, te conligas virumque te praebeas et, qua condicione omnes homines et quibus temporibus nos nati simus, cogites.
尽管我自己渴望安慰你,但我自己也需要被安慰,因为长期以来,我没有比你的不幸更沉重地对待过任何事情;然而,我不仅极力勉励你,而且凭着我们的爱请求并恳求你,振作起来,展现出男儿气概,并思考所有的人是在什么条件下、我们是在什么时代出生的。
plus tibi virtus tua dedit quam fortuna abstulit, propterea quod adeptus es quod non multi homines novi, amisisti quae plurimi homines nobilissimi.
你的美德给予你的,多于命运从你那里夺走的,因为你获得了很多新参者未能获得的东西,而你失去的,是许多最高贵的人所失去的东西。
ea denique videtur condicio impendere legum, iudiciorum, temporum, ut optime actum cum eo videatur esse, qui quam levissima poena ab hac re p. discesserit.
总之,法律、审判和时代的这种状况似乎正在逼近,以至于那些以尽可能轻的惩罚离开这个国家的人,似乎得到了最好的对待。
§5.18.2tu vero, qui et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos, quomque magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis vivendi, et cum unum sit iudicium ex tam multis quod reprehendatur, ut quod una sententia eaque dubia potentiae alicuius condonatum existimetur, omnibus his de causis debes istam molestiam quam lenissime ferre.
然而,既然你拥有财富和孩子,也有我们以及其他因义务和善意而与你紧密相连的人,并且你将有极大的机会与我们以及你所有的亲人生活在一起,而且在如此多的审判中,只有一次是值得谴责的——即被认为因一张且是可疑的选票而向某位权势者妥协的审判——由于所有这些原因,你应当尽可能宽慰地承受这份痛苦。
meus animus erit in te liberosque tuos semper, quem tu esse vis et qui esse debet.
我的心将永远对你和你的孩子们如你所愿、也如其所应的那样。