Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §5.17.1-5.17.5

致流亡中的普布利乌斯·西提乌斯的致歉与慰藉

第 93 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向流亡中的普布利乌斯·西提乌斯解释了此前未能写信的原因,回顾了自己过去如何极力维护他及其儿子。他勉励西提乌斯凭借自身的美德与儿子的孝顺,明智且勇敢地面对不公的命运。

§5.17.1non oblivione amicitiae nostrae neque intermissione consuetudinis meae superioribus temporibus ad te nullas litteras misi, sed quod priora tempora in ruinis rei p. nostrisque iacuerunt, posteriora autem me a scribendo tuis iniustissimis atque acerbissimis incommodis retardarunt.
我在过去的一段时间里没有给你写信,并非因为遗忘了我们的友谊,也非因为中断了我的写作习惯,而是因为先前的时期国家和我们自身都处于一片废墟之中,而后来的时期则由于你所遭受的极不公正和极为痛苦的厄运,阻碍了我的写作。
Cum vero et intervallum iam satis longum fuisset et tuam virtutem animique magnitudinem diligentius essem mecum recordatus, non putavi esse alienum institutis meis haec ad te scribere.
然而,当现在已经间隔了足够长的时间,且我在心中更深切地回想起你的美德和宽广胸怀时,我认为按照我的惯例,给你写下这些话并非不合时宜。
§5.17.2ego te, P. Sitti, et primis temporibus illis, quibus in invidiam absens et in crimen vocabare, defendi et, cum in tui familiarissimi iudicio ac periculo tuum crimen coniungeretur, ut potui accuratissime te tuamque causam tutatus sum et proxime recenti adventu meo, cum rem aliter institutam offendissem ac mihi placuisset, si adfuissem, tamen nulla re saluti tuae defui;
普布利乌斯·西提乌斯,在最初你缺席而遭受怨恨和指控的那些时期,我为你进行了辩护;并且,当你的控罪与你最亲密的朋友的审判和危机联系在一起时,我尽我所能地极其认真地维护了你和你的诉讼;而在最近我刚回来时,虽然我发现事情的安排与我若在场时所希望的有所不同,但我依然在任何事上都没有缺席对你安全的保障。
cumque eo tempore invidia annonae, inimici non solum tui, verum etiam amicorum tuorum, iniquitas totius iudici multaque alia rei p. vitia plus quam causa ipsa veritasque valuissent, Publio tuo neque opera neque consilio neque labore neque gratia neque testimonio defui.
当时,由于对粮食供应的怨恨、不仅是你自己而且还有你朋友们的敌人、整个审判的不公以及国家的许多其他弊端,其力量超过了诉讼本身和真相,但我对你的普布利乌斯在协助、建议、劳苦、声望以及证言上都未曾缺席。
§5.17.3quam ob rem omnibus officiis amicitiae diligenter a me sancteque servatis ne hoc quidem praetermittendum esse duxi, te ut hortarer rogaremque, ut et hominem te et virum esse meminisses, id est ut et communem incertumque casum, quem neque vitare quisquam nostrum nec praestare ullo pacto potest, sapienter ferres et dolori fortiter ac fortunae resisteres cogitaresque et in nostra civitate et in ceteris, quae rerum potitae sunt multis fortissimis atque optimis viris iniustis iudiciis talis casus incidisse.
因此,在我的所有友谊职责都被勤勉且神圣地履行之后,我认为甚至连这一点也不应放过,即勉励并请求你记住自己既是一个人类也是一个男子汉,也就是说,明智地承受那我们中任何人都无法避免、也无法以任何方式担保的共同且不确定的命运,勇敢地抵御痛苦和命运,并思考在我们城邦以及其他曾执掌霸权的城邦中,有许多最勇敢和最优秀的人都曾因不公正的审判而遭遇过同样的厄运。
illud utinam ne vere scriberem, ea te re p. carere, in qua neminem prudentem hominem res ulla delectet!
但愿我所写的这一情况并非事实:即你正置身于那个没有任何明智之人能因任何事物而感到快乐的国家之外!
§5.17.4de tuo autem filio, vereor ne, si nihil ad te scripserim, debitum eius virtuti videar testimonium non dedisse, sin autem omnia, quae sentio, perscripserim, ne refricem meis litteris desiderium ac dolorem tuum.
至于你的儿子,我担心如果我不给你写任何关于他的事,我似乎没有对他那配得上的美德给出见证;但如果我把我所感受到的全部写下来,我又担心我的信会重新挑起你的思念和痛苦。
sed tamen prudentissime facies, si illius pietatem, virtutem, industriam, ubicumque eris, tuam esse, tecum esse duces; nec enim minus nostra sunt quae animo complectimur quam quae oculis intuemur.
然而,无论你身在何处,如果你将他的孝顺、美德和勤勉视为你自己的,并且与你同在,你将做出最明智的选择;因为我们用心灵所拥抱的事物,并不亚于我们用眼睛所注视的事物属于我们。
§5.17.5quam ob rem et illius eximia virtus summusque in te amor magnae tibi consolationi debet esse et nos ceterique, qui te non ex fortuna, sed ex virtute tua pendimus semperque pendemus, et maxime animi tui conscientia, cum tibi nihil merito accidisse reputabis et illud adiunges, homines sapientis turpitudine, non casu et delicto suo, non aliorum iniuria commoveri.
因此,他那杰出的美德和对你极深的爱应当给你带来巨大的安慰,我们以及其他不以命运而以你的美德来衡量你、并且永远这样衡量你的人也应当如此,最重要的是你内心的良知,当你反思到并没有什么不当的事降临在你身上,并加上这一点,即贤明之人是因耻辱而动摇,而非因命运,是因自己的过错而动摇,而非因他人的不公。
ego et memoria nostrae veteris amicitiae et virtute atque observantia fili tui monitus nullo loco dero neque ad consolandam neque ad levandam fortunam tuam.
我受到我们昔日友谊的记忆以及你儿子的美德与敬意的感召,在任何地方都不会缺席对你命运的安慰与减轻。
tu si quid ad me forte scripseris, perficiam ne te frustra scripsisse arbitrere.
你若万一给我写了什么信,我必将使你不会认为自己是徒劳而写。

词汇与语法注释

  1. 5.17.1tuis iniustissimis atque acerbissimis incommodis — 修饰 retardarunt 的表示原因或手段的夺格短语。解释为“由于你所遭受的极不公正和极为痛苦的厄运”。
  2. 5.17.2aliter... ac mihi placuisset — 与 aliter 呼应的 ac 表示比较,意为“与我若在场时所希望的有所不同”(其中 placuisset 为虚拟语气过去完成时,表示与过去事实相反的假设)。
  3. 5.17.3ea te re p. carere — 在由 utinam ne(愿望)引导的句子中,与指示代词 illud 并列的同格对格不定式结构。不及物动词 carere(缺乏、处于……之外)支配夺格(ea re p.)。
  4. 5.17.5magnae tibi consolationi debet esse — 双与格结构:magnae consolationi 是目的/结果与格,tibi 是利害与格。此外,尽管存在多个主语(virtus... nos ceterique... conscientia),但助动词 debet 仍采用单数形式,与最靠近的第一个主语(virtus)保持一致(邻近一致)。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §5.17.1-5.17.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:5.17.1-5.17.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。