§5.16.1etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris, ut consolatione ipse egerem, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostrae necessitudinis esse meaeque in te benevolentiae non tacere tanto in tuo maerore tam diu, sed adhibere aliquam modicam consolationem, quae levare dolorem tuum posset, si minus sanare potuisset.
尽管在所有人中,我是最不适合安慰你的人,因为我从你的痛苦中感受到了如此巨大的悲伤,以至于我自己也需要安慰;然而,由于我的痛苦比起你的痛苦,距离极度哀伤的苦楚稍微远一些,因此我决定,在你的如此深切的悲痛中不长期保持沉默,而是提供一些适度的安慰,即便不能治愈,若能减轻你的痛苦,这也是我们亲密关系和对你的深厚情谊所应尽的本分。
§5.16.2est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus ea lege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra, neque esse recusandum quo minus ea, qua nati sumus, condicione vivamus, neve tam graviter eos casus feramus, quos nullo consilio vitare possimus, eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus.
然而,最广为人知的安慰确实是那一种,我们应当经常挂在嘴边并记在心里,即:让我们记住,我们作为人,是生在这样一种法则之下的,即我们的生命暴露在命运的所有箭矢之下;我们不应拒绝在我们出生的那种条件下生活,也不应把那些我们无法通过任何筹划来避免的灾祸看得如此沉重,并且通过在记忆中重温他人的经历,去思考并无任何新鲜之事发生在我们身上。
§5.16.3neque hae neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis viris usurpatae memoriaeque litteris proditae, tantum videntur proficere debere, quantum status ipse nostrae civitatis et haec 'perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi sint qui liberos non susceperunt, minus autem miseri qui his temporibus amiserunt quam si eosdem bona aut denique aliqua re p. perdidissent.
无论是这些还是由最贤明的人们所采用并由文学传世的其他安慰,似乎都不如我们城邦自身的状态以及这败坏时代的混乱那样有效;因为最幸福的是那些没有生养孩子的人,而在这些时代失去孩子的人,比起如果他们在国家昌盛、或至少在某种国家存在时失去同样的子嗣,他们的不幸要少得多。
§5.16.4quod si tuum te desiderium movet, aut si tuarum rerum cogitatione maeres, non facile exhauriri tibi istum dolorem posse universum puto; sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas, ut ea non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, ex qua si resideat sensus, immortalitas illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria debeat quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari, impendere rei p. , quae qui reliquerit nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur.
但是,如果是你自己的渴望在触动你,或者是你因思考自己的境遇而哀伤,我认为你的这种痛苦并非能轻易彻底消除;但如果是那件属于更深爱意的事在折磨你,即你为那些死去之人的悲惨而哀悼,——且不说我常常读到和听到的那些话,即死亡中并无邪恶,死后若感知犹存,则那更应被视为永生而非死亡,但若感知丧失,则不应有未被感知的悲惨存在,——然而,我可以毫不动摇地确认这一点:国家正处于混杂、酝酿和迫在眉睫的灾祸之中,以至于那个离开国家的人,在我看来绝对没有受到亏待。
quid est enim iam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus, sed omnino libertati ac saluti loci? non me hercule quemquam audivi hoc gravissimo et pestilentissimo anno adulescentulum aut puerum mortuum, qui mihi non a dis immortalibus ereptus ex his miseriis atque ex iniquissima condicione vitae videretur.
因为现在不仅对羞耻心、正直、美德、正确的追求和优秀的技艺,而且对自由和安全来说,究竟还有什么立足之地呢? 凭赫拉克勒斯起誓,在这个最沉重、最灾难性的一年里,我没有听说过有任何年轻人或男孩死去,而在我看来,他不是被不朽的神明从这些痛苦和极不公正的生活境遇中夺走(并得以解脱)的。
§5.16.5qua re, si tibi unum hoc detrahi potest, ne quid iis, quos amasti, mali putes contigisse, permultum erit ex maerore tuo deminutum.
因此,如果能从你身上除去这一件事,即让你不认为有什么灾祸降临在你所爱的人身上,你的悲痛就会减轻极多。
relinquetur enim simplex illa iam cura doloris tui, quae non cum illis communicabitur sed ad te ipsum proprie referetur; in qua non est iam gravitatis et sapientiae tuae, quam tu a puero praestitisti, ferre immoderatius casum incommodorum tuorum, qui sit ab eorum, quos dilexeris, miseria maloque seiunctus.
因为接下来剩下的,将只是对你自己痛苦的单纯关注,这痛苦不会与他们共有,而是完全属于你自己的;在这一痛苦中,如果你过度无法承受自己遭遇的不幸(这不幸已与你所爱之人的悲惨和痛苦分离开来),这就与你自幼便展现出的庄重和智慧不相符了。
etenim eum semper te et privatis in rebus et publicis praestitisti, tuenda tibi ut sit gravitas et constantiae serviendum.
因为无论在私事还是公事上,你始终展现出自己是这样的人:你必须捍卫自己的庄重,并坚守你的恒心。
nam, quod adlatura est ipsa diuturnitas, quae maximos luctus vetustate tollit, id nos praecipere consilio prudentiaque debemus.
因为,时间流逝本身终将带来的结果——即随着时间流逝消除最深切的哀痛——我们应当通过筹划和明智来提前做到。
§5.16.6etenim, si nulla fuit umquam liberis amissis tam imbecillo mulier. animo quae non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod est dies adlatura, id consilio anteferre debemus neque exspectare temporis medicinam, quam repraesentare ratione possimus.
因为,如果在失去孩子的人当中,从未有过一个心灵如此软弱的女人,以至于她没有在某个时刻停止哀悼,那么我们当然应当通过理智,提前做到时光终将带来的结果,而不应等待时间的疗愈,因为我们本可以通过理性将这种疗愈化为当下。
his ego litteris si quid profecissem, existimabam optandum quiddam me esse adsecutum; sin minus forte valuissent, officio tamen esse functum viri benevolentissimi atque amicissimi.
如果我通过这封信能取得些许成效,我会认为自己达到了一些值得向往的目标;但如果它万一没能发挥那么大的作用,我也算尽到了一个极具善意、极其友好的朋友的责任。
quem me tibi et fuisse semper existimes velim et futurum esse confidas.
我希望你认为我过去对你始终是这样的人,并深信我未来也会如此。