§5.15.1omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus (dicerem 'iucundus,' nisi id verbum in omne tempus perdidissem), neque ob eam unam causam, quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis verbis utens re graviter accusas, sed quod, illius tanti vulneris quae remedia esse debebant, ea nulla sunt.
在我最近收到你的信中,你的全部爱意从各个方面展现出来,这爱对我而言并非陌生,但仍旧令人感激和向往(如果我没有永远失去“舒适”这个词,我本会这样说的),这不仅是因为你所怀疑的、且在信中用极温和与深情的言辞实际上严厉指责我的那一个原因,而是因为,那些本该作为那如此巨大伤口之药方的东西,竟然毫无作用。
§5.15.2quid enim? ad amicosne confugiam? quam multi sunt? habuimus enim fere communis; quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto obduruerunt.
究竟是为什么呢? 难道我要投奔朋友吗? 能有多少朋友呢? 因为我们几乎拥有共同的朋友;他们中有的已经去世,有的不知为何变得冷酷无情。
tecum vivere possem equidem et maxime vellem; vetustas,. amor, consuetudo, studia paria; quod vinclum, quaeso, dest nostrae coniunctionis? possumusne igitur esse una? nec me hercule intellego quid impediat; sed certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam in urbe? in qua cum forum commune sit, vicinitas non requiritur.
我确实可以与你生活在一起,而且最希望如此;长期的交往、. 爱、习惯、相同的志趣;请问,我们的结合还缺少什么纽带? 那么,我们能在一起吗? 凭赫拉克勒斯起誓,我也不明白是什么在阻碍我们;但确实到目前为止我们还没有在一起,尽管我们在图斯库鲁姆和普特奥里是邻居;至于在城里,我又该说什么呢? 在城里,既然广场是共有的,也就不需要邻近了。
§5.15.3sed casu nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit, ut cum maxime florere nos oporteret, tum vivere etiam puderet.
但不知由于什么巧合,我们的生命落入了那些时代,以至于在我们最该繁荣昌盛的时候,竟然连活着都觉得可耻。
quod enim esse poterat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque solaciis? Litterae, credo, quibus utor adsidue; quid enim aliud facere possum? sed nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu et perfugio videntur et quasi exprobrare, quod in ea vita maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis
因为对于一个既被剥夺了家庭荣誉和慰藉,又被剥夺了公职荣誉和慰藉的人来说,我还能有什么避难所呢? 我想是文学吧,我一直在不间断地使用它;因为我还能做什么别的事呢? 但不知怎的,正是那些文学本身似乎把我排斥在港口和避难所之外,并且仿佛在指责我,因为我依然留存于那除了延长最悲惨的时光之外一无所有的生活之中。
§5.15.4hic tu me abesse urbe miraris, in qua domus nihil delectare possit, summum sit odium temporum, hominum, fori, curiae? itaque sic litteris utor, in quibus consumo omne tempus, non ut ab iis medicinam perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris petam.
在这种情况下,你竟然奇怪我离开城市,但在那里,家不能带来任何快乐,对时代、人类、广场、元老院的厌恶已经达到了极点? 因此,我以这种方式使用文学,并在其中消磨所有时间,不是为了从中寻求永久的药石,而是为了寻求对痛苦的微小遗忘。
§5.15.5quod si id egissemus ego atque tu, quod ne in mentem quidem nobis veniebat propter cotidianos metus, omne tempus una fuissemus, neque me valetudo tua offenderet neque te maeror meus.
但是,如果你和我做了那件因为每日的恐惧甚至不曾进入我们脑海的事,我们就会一直在一起,你的健康状况不会困扰我,我的悲伤也不会困扰你。
quod quantum fieri poterit consequamur;
让我们尽可能去追求这一点吧;因为对我们双方来说,还有什么比这更合适呢?
quid enim est utrique nostrum aptius? propediem te igitur videbo.
因此,我很快就会见到你。