§5.13.1quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum mihi gratissima est (declarat enim summam benevolentiam coniunctam pari prudentia), tamen illum fructum ex iis litteris vel maximum cepi, quod te praeclare res humanas contemnentem et optime contra fortunam paratum arma tumque cognovi; quam quidem laudem sapientiae statuo esse maximam, non aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male vivendi suspensas habere rationes.
虽然你信中的安慰本身对我而言已是极受欢迎的(因为它表明了极大的好意与同等的明智相结合),然而我从那封信中获得了可以说是最大的收获,那就是我认识到你是一个极其出色地轻视世俗事务、并且对命运做好了最充分准备与武装的人;我判定这确实是智慧的最大赞誉:不依赖于他人,也不让或好或坏生活的依据悬系于外部。
§5.13.2quae cogitatio cum mihi non omnino excidisset (etenim penitus insederat), vi tamen tempestatum et concursu calamitatum is erat aliquantum labefactata atque convulsa; cui te opitulari et video et id fecisse etiam proximis litteris multumque profecisse sentio.
虽然这个想法并没有完全从我心中抹去(因为事实上它已深深扎根),然而在风暴的力量和灾难的冲击下,它还是受到了相当大的动摇和打击;我看到你正在对此施以援手,并且我感到你在最近的信中也做到了这一点,并取得了很大的进展。
itaque hoc saepius dicendum tibique non significandum solum sed etiam declarandum arbitror, nihil mihi esse potuisse tuis litteris gratius.
因此,我认为这件事应该更频繁地提起,不仅要向你示意,而且要向你明确表白:对我来说,没有什么比你的信更受欢迎的了。
§5.13.3ad consolandum autem cum illa valent, quae eleganter copioseque conlegisti, tum nihil plus quam quod firmitudinem gravitatemque animi tui perspexi; quam non imitari turpissimum existimo.
至于为了安慰,不仅你优雅而丰富地收集的那些论据具有力量,而且最具有力量的莫过于我洞察到了你心灵的坚韧与庄重;我认为不效仿这一点是最为可耻的。
itaque hoc etiam fortiorem me puto quam te ipsum, praeceptorem fortitudinis, quod tu mihi videre spem non nullam habere haec aliquando futura meliora casus enim gladiatorii similitudinesque eae, tum rationes in ea disputatione a te conlectae vetabant me rei p. penitus diffidere.
因此,在这一点上,我甚至认为自己比作为坚韧导师的你本人还要勇敢,因为在我看来,你似乎还抱有某种希望,认为这些事情总有一天会好起来。 因为那些剑斗士的例子和类似的隐喻,以及你在那场讨论中收集的论据,都阻止了我对国家彻底绝望。
itaque alterum minus mirum, fortiorem te esse, cum aliquid speres, alterum mirum, spe ulla teneri.
因此,一者不足为奇,即当你有所希望时你更为勇敢;另一者却令人惊奇,即你竟然还抱有任何希望。
quid est enim non ita adfectum, ut id non deletum exstinctumque esse fateare? circumspice omnia membra rei p.
因为有什么东西不是受损到你必须承认它已被毁灭和消亡的地步呢?
, quae notissima sunt tibi; nullum reperies profecto, quod non fractum debilitatumve sit.
环顾你最熟悉不过的国家的所有成员吧;你肯定找不到一个没有被折断或削弱的。
quae persequerer, si aut melius ea viderem quam tu vides, aut commemorare possem sine dolore; quamquam tuis monitis praeceptisque omnis est abiciendus dolor.
如果我要么比你更清楚地看到这些,要么能毫无痛苦地提及它们,我就会去细数它们;尽管根据你的告诫和教导,所有的痛苦都应该被抛弃。
§5.13.4ergo et domestica feremus, ut censes, et publica paulo etiam fortius fortasse quam tu ipse, qui praecipis.
因此,正如你所认为的那样,我们将承受家庭的变故,并且承受国家变故时或许会比发出告诫的你本人还要稍微勇敢一些。
te enim aliqua spes consolatur, ut scribis, nos erimus etiam in omnium desperatione fortes, ut tu tamen idem et hortaris et praecipis.
因为正如你所写,某种希望在安慰着你,而我们甚至将在所有人都绝望的时候保持勇敢,正如你这位同样的人既在鼓励又在告诫的那样。
das enim mihi iucundas recordationes conscientiae nostrae rerumque earum, quas te in primis auctore gessimus; praestitimus enim patriae non minus certe quam debuimus, plus profecto quam est ab animo cuiusquam aut consilio hominis postulatum.
因为你确实给了我关于我们的良知以及我们在你特别倡议下所做之事的愉快回忆;因为我们对祖国的奉献确实不亚于我们应尽的职责,也确实超出了任何人的心灵或人类的智谋所被要求的程度。
§5.13.5ignosces mihi de me ipso aliquid praedicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos levare aegritudine voluisti, earum etiam commemoratione lenimur.
请原谅我对自己作了一些夸耀;因为正是通过对那些你希望以此减轻我们悲痛之事的思考,我们在回忆它们时也得到了抚慰。
itaque, ut mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus abducam transferamque animum ad ea, quibus secundae res ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum quantum patietur utriusque aetas et valetudo, et si esse una minus poterimus quam volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita fruemur, ut numquam non una esse videamur.
因此,正如你所建议的那样,我将尽我所能,使自己远离所有的烦恼和焦虑,并将心思转移到那些能使顺境锦上添花、在逆境中有所助益的事情上,并且只要我们两人的年龄和健康允许,我就会尽量与你在一起;如果我们不能像我们所希望的那样经常聚在一起,我们仍将通过心灵的结合和相同的研究来享受快乐,以至于我们似乎从未不在一起。