Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §5.12.6-5.12.10

劝说卢克尤斯撰写专史与承诺的恳请

第 88 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗说服卢克尤斯将自己的功绩作为一部独立的戏剧性历史来撰写,强调需要卢克尤斯的杰出才华和权威以避免自我粉饰的弊端,并请求其给予答复和承诺。

§5.12.6quo mihi acciderit optatius, si in hac sententia fueris ut a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris, secernas hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum.
因此,如果你持有这样的想法,即从你包揽了完整事迹通史的连贯著作中,将我们事迹与遭遇的这出犹如戏剧的故事分离出来,那么这对我来说将是再合意不过的事了。
habet enim varios actus mutationesque et consiliorum et temporum.
因为这出故事确实包含了在计划和时代两方面的各种幕次与变化。
ac non vereor ne adsentatiuncula quadam aucupari tuam gratiam videar, quom hoc demonstrem, me a te potissimum ornari celebrarique velle.
而当我表明自己最希望被你美化和宣扬时,我并不担心自己看起来像是想用某种微末的奉承来猎取你的好意。
neque enim tu is es qui, quid sis, nescias et qui non eos magis, qui te non admirentur, invidos quam eos, qui laudent, adsentatores arbitrere; neque autem ego sum ita demens, ut me sempiternae gloriae per eum commendari velim, qui non ipse quoque in me commendando propriam ingeni gloriam consequatur.
因为你绝非那种不知道自己分量的人,也绝非那种不把不钦佩你的人视为嫉妒者、反而把赞美你的人视为阿谀者的人;另一方面,我也绝非如此愚蠢,以至于希望通过一个在推荐我时不能同时获得其自身才华应有荣耀的人,来将自己引荐给永恒的声名。
§5.12.7neque enim Alexander ille gratiae causa ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi volebat, sed quod illorum artem cum ipsis tum etiam sibi gloriae fore putabat.
因为事实上,那位著名的亚历山大并不是为了博取好感才特别希望由阿佩莱斯作画、由留西波斯塑像,而是因为他认为他们的手艺不仅会让艺术家自身、也会让他自己获得荣耀。
atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant; quae vel si nulla sint, nihilo sint tamen obscuriores clari viri.
而那些艺术家使那些不认识肉体肖像的人能够认识它们;但即使这些肖像不复存在,显赫的人物也绝不会因此而变得稍微默默无闻。
nec minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus, qui neque pictam neque fictam imaginem suam passus est esse, quam qui in eo genere laborarunt; unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnis imagines omnium statuasque superavit.
那位不容许自己的形象被画出来或塑出来的斯巴达人阿格西劳斯,也绝不应该被认为比那些在这一行当里劳作的人逊色;因为色诺芬赞美那位国王的一本小册子,便轻易超越了所有人的所有画像和雕像。
atque hoc praestantius mihi fuerit et ad laetitiam animi et ad memoriae dignitatem, si in tua scripta pervenero quam si in ceterorum, quod non ingenium mihi solum suppeditatum fuerit tuum, sicut Timoleonti a Timaeo aut ab Herodoto Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi viri et in rei p.
如果我能进入你的著作,而不是其他人的著作,那么无论对于我心灵的喜悦,还是对于我名声的尊严,这都将是更加卓越的,因为不仅你的才华将被奉献给我,就像蒂迈欧之于提摩莱昂,或希罗多德之于塞米斯托克利那样,而且还有一位最显赫、最受尊敬、并在国家最伟大、最严肃的事务中被了解且首屈一指地得到公认的人物的权威。
maximis gravissimisque causis cogniti atque in primis probati, ut mihi non solum praeconium, quod, cum in Sigeum venisset, Alexander ab Homero Achilli tributum esse dixit, sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis magnique videatur.
这样一来,不仅是亚历山大到达西盖乌姆时所说的由荷马赋予阿喀琉斯的赞词,而且一位显赫而伟大人物的厚重证言,都似乎赋予了我。
placet enim Hector ille mihi Naevianus, qui non tantum 'laudari' se laetatur, sed addit etiam 'a laudato viro. '
因为奈维乌斯笔下的那个赫克托耳深得我心,他不仅为自己“被赞美”而高兴,还加上了“被一个受赞美的人”。
§5.12.8quod si a te non impetro, hoc est, si quae te res impedierit (neque enim fas esse arbitror quicquam me rogantem abs te non impetrare), cogar fortasse facere, quod non nulli saepe reprehendunt, scribam ipse de me, multorum tamen exemplo et clarorum virorum.
如果我不能从你那里求得此事,也就是说,如果有某种事情阻碍了你(因为我确实认为,我向你请求的任何事情都得不到是不合情理的),我或许将被迫去做一些人常常非难的事,即写写我自己,不过这也是效仿许多显赫人物的先例。
sed, quod te non fugit, haec sunt in hoc genere vitia: et verecundius ipsi de sese scribant necesse est, si quid est laudandum, et praetereant, si quid reprehendendum est.
但是,正如你所深知的那样,这一类型中有如下弊端:如果有什么值得赞扬的事,自己写自己必然要更加谦虚;而如果有什么值得责备的事,就必须予以忽略。
accedit etiam ut minor sit fides, minor auctoritas, multi denique reprehendant et dicant verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum, qui cum ceteris coronas imposuerint victoribus eorumque nomina magna voce pronuntiarint, cum ipsi ante ludorum missionem corona donentur, alium praeconem adhibeant, ne sua voce se ipsi victores esse praedicent.
此外还会导致信任度更低、权威性更低,最后许多人会非难并说,连体育竞技会的宣告员都更为谦逊,这些宣告员在给其他胜利者戴上桂冠并大声宣读他们的名字后,当他们自己在运动会闭幕前被授予桂冠时,为了不亲口宣告自己是胜利者,便请来另一个宣告员。
§5.12.9haec nos vitare cupimus et, si recipis causam nostram, vitabimus, idque ut facias rogamus.
我们渴望避免这些,而且如果你接手我们的案子,我们就能够避免,因此我们请求你这样做。
ac ne forte mirere cur, cum mihi saepe ostenderis te accuratissime nostrorum temporum consilia atque eventus litteris mandaturum, a te id nunc tanto opere et tam multis verbis petamus, illa nos cupiditas incendit, de qua initio scripsi, festinationis, quod alacres animo sumus, ut et ceteri viventibus nobis ex libris tuis nos cognoscant et nosmet ipsi vivi gloriola nostra perfruamur.
你或许会觉得奇怪,既然你常常向我表明你会极其详尽地将我们这个时代的计划和事件付诸笔端,为何我们现在还要如此迫切、如此长篇大论地向你恳求呢? 这正是因为我在开头写过的那种对急切的渴望在燃烧着我们,因为我们由衷地期盼着:其他人能在我们活着的时候通过你的著作了解我们,而我们自己也能在活着的时候充分享受我们那微不足道的荣耀。
§5.12.10his de rebus quid acturus sis, si tibi non est molestum, rescribas mihi velim.
关于这些事情,如果你方便的话,我希望你能写信回复我你打算怎么做。
si enim suscipis causam, conficiam commentarios rerum omnium, sin autem differs me in tempus aliud, coram tecum loquar.
因为如果你接手这个案子,我将准备一份关于所有事件的备忘录;但如果你把它推迟到另一个时间,我将当面与你详谈。
tu interea non cessabis et ea, quae habes instituta, perpolies nosque diliges.
在此期间,请你不要停歇,精雕细琢你已开始的那些著作,并一如既往地爱我们。

词汇与语法注释

  1. 5.12.6quo ... optatius — 伴随比较级 `optatius` 的表示差异幅度的夺格,起到关系连结的作用(“因此,更加合意地”)。
  2. 5.12.6qui non eos magis, qui te non admirentur, invidos quam eos, qui laudent, adsentatores arbitrere — 表示特征的虚拟式 `arbitrere`。与主句的否定 `neque enim tu is es qui` 相结合,构成双重否定。由于卢克尤斯深知自己的价值,因此他自然会将不赞美他的人视为嫉妒者,而非将赞美他的人视为阿谀者。
  3. 5.12.7nec minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus... quam qui in eo genere laborarunt — 使用动形容词 `perhibendus` 构成的表示适当或必要性的被动周流句。与 `qui in eo genere laborarunt`(在肖像画或雕塑领域劳作的人,即留下肖像的人)相对比,表明阿格西劳斯“同样值得称赞”。
  4. 5.12.8accedit etiam ut minor sit fides — 非人称句式 `accedit ut`(“此外还伴随着……”),后面引导的结果名词性从句中并列了现在时虚拟式(`sit`, `reprehendant`, `dicant`)。
  5. 5.12.9ac ne forte mirere... illa nos cupiditas incendit — `ne forte mirere` 是表示否定目的的状语从句(或插入句,意为“以免你感到奇怪”),主句的主要动词是后半部分的 `incendit`。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §5.12.6-5.12.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:5.12.6-5.12.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。