§5.12.1Coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit pudor quidam paene subrusticus, quae nunc expromam absens audacius; epistula enim non erubescit.
当我常常试图当面与你商谈这些同样的事情时,一种近乎乡野的羞怯阻碍了我,而现在由于你不在身边,我便能更加大胆地吐露出来;因为信件是不会脸红的。
ardeo cupiditate incredibili neque, ut ego arbitror, reprehendenda, nomen ut nostrum scriptis inlustretur et celebretur tuis.
我怀着一种令人难以置信的、而且在我看来不应受到谴责的热切渴望,希望我们的名字能通过你的著作而大放异彩、广为人知。
quod etsi mihi saepe ostendisti te esse facturum, tamen ignoscas velim huic festinationi meae.
尽管你经常向我表明你打算这样做,但我还是希望你原谅我的这种急躁。
genus enim scriptorum tuorum etsi erat semper a me vehementer exspectatum, tamen vicit opinionem meam meque ita vel cepit vel incendit, ut cuperem quam celerrime res nostras monumentis commendari tuis.
因为,尽管你的写作风格一直是我强烈期待的,但它还是超出了我的预期,并使我如此着迷或激动,以至于我渴望我们的功绩能尽快载入你的不朽著作中。
neque enim me solum commemoratio posteritatis ad spem quandam immortalitatis rapit, sed etiam illa cupiditas, ut vel auctoritate testimoni tui vel indicio benevolentiae vel suavitate ingeni vivi perfruamur.
因为,不仅对后世记忆的向往将我带向对永生的某种希望,而且那种渴望也同样存在——即在我们活着的时候,能够充分享受你的证言的权威、你的善意的证明,以及你天赋的舒畅。
§5.12.2neque tamen, haec cum scribebam, eram nescius quantis oneribus premerere susceptarum rerum et iam institutarum sed, quia videbam Italici belli et civilis historiam iam a te paene esse perfectam, dixeras autem mihi te reliquas res ordiri, desse mihi nolui quin te admonerem, ut cogitares, coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere an, ut multi Graeci fecerunt, Callisthenes Phocicum bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum, qui omnes a perpetuis suis historiis ea, quae dixi, bella separaverunt, tu quoque item civilem coniurationem ab hostilibus externisque bellis seiungeres.
然而,当我写下这些时,我并非不知道在你所承担且已经开始的事务中,你承受着多么巨大的重担。 但是,因为我看到意大利战争和内战的历史已经几乎被你完成,而且你曾告诉我你正在开始其余的事务,我不想对自己有所亏欠,而不去提醒你,让你考虑:你是更愿意把我们的事情与其余的事务交织在一起,还是像许多希腊人所做的那样——卡利斯提尼写福基斯战争,蒂迈欧写皮洛士战争,波利比乌斯写努曼提亚战争,他们都把这些我所说到的战争从他们连贯的通史中独立出来——你也将内战的阴谋与敌对的对外战争区分开来。
equidem ad nostram laudem non multum video interesse, sed ad properationem meam quiddam interest non te exspectare, dum ad locum venias, ac statim causam illam totam et tempus arripere; et simul, si uno in argumento unaque in persona mens tua tota versabitur, cerno iam animo, quanto omnia uberiora atque ornatiora futura sint.
对我个人而言,我认为这对我们的名声影响不大,但对于我的急切渴望而言,不让你等待直到你写到那个地方,而是立即抓住那整个事件和时期,则是有些重要的;同时,如果你的整个精神都集中在同一个论题和同一个人身上,我已经在脑海中预见到,一切将会是多么地更加丰富和华美。
neque tamen ignoro quam impudenter faciam, qui primum tibi tantum oneris imponam (potest enim mihi denegare occupatio tua), deinde etiam ut ornes me postulem.
然而,我也并非不知道我这样做是多么厚颜无耻,首先给你施加了如此沉重的负担(因为你的忙碌完全可以拒绝我),接着甚至还要求你美化我。
quid si illa tibi non tanto opere videntur ornanda?
要是那些事情在你看来并不那么值得美化,那又该如何呢?
§5.12.3sed tamen, qui semei verecundiae finis transierit, eum bene et naviter oportet esse impudentem.
但是,一旦跨越了羞耻的界限,就必须彻底而积极地厚颜无耻。
itaque te plane etiam atque etiam rogo, ut et ornes ea vehementius etiam quam fortasse sentis, et in eo leges historiae neglegas gratiamque illam, de qua suavissime quodam in prooemio scripsisti, a qua te deflecti non magis potuisse demonstras quam Herculem Xenophontium illum a voluptate, eam, si me tibi vehementius commendabit, ne aspernere amorique nostro plusculum etiam, quam concedet veritas, largiare.
因此,我直截了当地一再请求你,不仅要比你实际感受到的更加强烈地去美化那些事情,而且在这件事上忽略历史的法则,以及你在某篇序言中曾极其甜蜜地写道的那种好意——你表明自己无法偏离它,就像色诺芬笔下那位著名的赫拉克勒斯无法偏离美德、走向享乐一样——如果这能更强烈地将我推荐给你,请不要拒绝它,并给我们的情谊多奉献一点,甚至超出真理所允许的范围。
quod si te adducemus ut hoc suscipias, erit, ut mihi persuadeo, materies digna facultate et copia tua.
如果我们能引导你承担起这件事,我相信,这将会是配得上你的才能和丰富才华的素材。
§5.12.4A principio enim coniurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam corpus confici posse, in quo et illa poteris uti civilium commutationum scientia vel in explicandis causis rerum novarum vel in remediis incommodorum, cum et reprehendes ea, quae vituperanda duces, et quae placebunt exponendis rationibus comprobabis et, si liberius, ut consuesti, agendum putabis, multorum in nos perfidiam, insidias, proditionem notabis.
实际上,从阴谋的开始直到我们的归来,在我看来可以写成一部大小适中的著作。 在其中,你可以在解释革命的原因或治疗灾祸的良方中,运用你那关于公民社会剧变的知识。 当你谴责你认为该贬低的事物,并通过解释理由来赞同那些令人赞许的事物时,而且,如果你认为应该像你习惯的那样更加自由地行事,你将会指出许多人对我们的不忠、阴谋和背叛。
multam etiam casus nostri varietatem tibi in scribendo suppeditabunt plenam cuiusdam voluptatis, quae vehementer animos hominum in legendo te scriptore tenere possit.
我们的各种遭遇也将在写作中为你提供丰富的多样性,充满某种乐趣,在你是作者的情况下,这能够强烈地抓住人们在阅读时的心灵。
nihil est enim aptius ad delectationem lectoris quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines.
因为对于读者的愉悦而言,没有什么比时代的变迁和命运的起伏更合适的了。
quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae; habet enim praeteriti doloris secura recordatio delectationem;
尽管这些遭遇对我们来说在经历时并不令人向往,但在阅读时却会是令人愉快的;因为对过去痛苦的安全回忆带有一种愉悦。
§5.12.5ceteris vero nulla perfunctis propria molestia, casus autem alienos sine ullo dolore intuentibus etiam ipsa misericordia est iucunda.
至于其他没有经历过自身痛苦,却毫无痛苦地注视着他人不幸的人,甚至同情本身也是令人愉快的。
quem enim nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum quadam miseratione delectat? qui tum denique sibi evelli iubet spiculum, postea quam ei percontanti dictum est clipeum esse salvum, ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur.
因为,在我们当中,有谁不被在曼提尼亚死去的那个伊巴密浓达带着某种怜悯而打动呢? 他只是在询问后被告知他的盾牌安全无恙时,才命令拔出刺入体内的标枪,以便即使在伤口的痛苦中也能心平气和且光荣地死去。
cuius studium in legendo non erectum Themistocli fuga redituque retinetur? etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet quasi enumeratione fastorum at viri saepe excellentis ancipites variique casus habent admirationem, exspectationem, laetitiam, molestiam, spem, timorem; si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus iucundissima lectionis voluptate.
在阅读时,有谁的兴趣不被塞米斯托克利的出逃与归来所激发和吸引呢? 事实上,编年史本身的顺序,就像历书的罗列一样,只能适度地吸引我们;但一个往往优秀的人物那充满危险和多变的命运,却能带来惊叹、期待、喜悦、烦恼、希望和恐惧;如果它们以一个引人注目的结局告终,心灵就会被极其愉快的阅读乐趣所填满。