§5.11.1grata tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te gratissimum omnium, idque numquam destiti praedicare.
我的效劳能令你满意,我并不感到奇怪;因为我知道你是所有人中最懂得感恩的,而且我从未停止过公开宣扬这一点。
nec enim tu mihi habuisti modo gratiam, verum etiam cumulatissime rettulisti.
事实上,你不仅对我怀有感激之心,而且还极其丰厚地予以了回报。
quam ob rem in reliquis tuis rebus omnibus pari me studio erga te et eadem voluntate cognosces.
因此,在你的其他一切事务中,你都将发现我对你怀有同样的热忱和相同的善意。
§5.11.2quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quicquid opus esset, mihi denuntiaret; me omnia quae ea vellet, summo studio curaque facturum.
至于你向我托付你那优秀的妻子庞培娅,我在读完你的来信后,立刻与我们的苏拉谈了话,让他转达我的话:无论需要什么,都请告诉我;她所希望的一切,我都会以极大的热忱和关怀去办。
itaque faciam eamque, si opus esse videbitur, ipse conveniam.
因此,我会这样做的,如果显得有必要,我会亲自去见她。
tu tamen ei velim scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet quae mihi aut difficilis aut parum me digna videatur.
不过,我还是希望你写信给她,让她不要认为有什么事情会因为太大或太小,而显得对我来说要么困难,要么不配我去指手。
omnia, quae in tuis rebus agam, et non laboriosa mihi et honesta videbuntur.
我在你的事务中所做的一切,在我看来都不会是苦差,而是光荣的事。
§5.11.3de Dionysio, si me amas, confice.
关于狄奥尼西乌斯,如果你爱我,请把这事了结。
quamcumque ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut est, duces eum captivum in triumpho.
无论你给了他什么承诺,我都会予以履行;但如果他真的不怀好意——事实上他确实如此——你就会在凯旋式上像对待俘虏一样牵着他游行。
Dalmatis di male faciant, qui tibi molesti sunt! sed, ut scribis, brevi capientur et inlustrabunt res tuas gestas; semper enim habiti sunt bellicosi.
愿神明惩罚那些给你添麻烦的达尔马提亚人! 但是,正如你所写的,他们很快就会被俘获,并将使你的功绩增光添彩;因为他们一直被认为是好战的。