§5.10a.1S. V. B. E. E. Q. V. de Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit; sed tamen non desistam, quin illum aliquando eruam.
如果你安好,那很好;我也安好。 关于你的迪奥尼西乌斯,至今我还一无所获,而且更糟糕的是,那把我从那里驱逐出来的达尔马提亚的寒冷,甚至在这里也让我受冻;但尽管如此,我不会停止搜寻,直到有一天把他找出来。
sed tamen omnia mi dura imperas.
不过说真的,你给我的要求实在都太苛刻了。
de Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimae.
关于卡蒂利乌斯,你不知怎么向我写了极其恳切的求情信。
apage te cum nostro Sex. Servilio;
你和我们的塞克斯图斯·塞维利乌斯快滚开吧!
nam me hercule ego quoque illum amo; sed huiusce modi vos clientis, huius modi causas recipitis? hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, matresfamilias,. civis Romanos occidit, abripuit, disperdidit, regiones vastavit? simius, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello cepi.
因为凭赫拉克勒斯起誓,我也很喜欢他;但是你们竟然接纳这种庇护民、承接这种案子吗? 一个在众人中最残忍的人,他杀害、劫持并消灭了如此多的自由民、家庭主妇和罗马公民,并且蹂躏了整个地区? 那只猴子,一个不值半个阿斯的家伙,竟然对我动用武力,而我在战争中抓获了他。
§5.10a.2sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? omnia me hercule cupio, quae tu mi imperas.
但是,我的西塞罗,我能怎么办呢? 凭赫拉克勒斯起誓,我渴望满足你对我的所有要求。
meam animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem cepissem, remitto tibi et condono; quid illis respondere possum, qui ob sua bona direpta, navis expugnatas, fratres, liberos, parentis occisos actiones expostulant? si me hercules Appios haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non possem.
对于那个被我捕获的人,我原准备对他施加的惩罚和刑罚,我现在为你而免除并宽恕他;可是对于那些因财产被夺、船只被劫、兄弟、孩子、父母被杀而要求提起诉讼的人,我能如何作答呢? 凭赫拉克勒斯起誓,即使我拥有我所替代的那个阿皮乌斯们那样的权势,我依然无法承受这一点。
quid ergo est? faciam omnia sedulo, quae te sciam velle.
那么,该怎么办呢? 我会尽心做好我知道你所希望的一切。
defenditur a Q.Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit adversarios fugare; in eo maxima spes est.
他正由你的弟子昆图斯·沃卢西乌斯辩护,看看这是否能碰巧吓退对手;这正是最大的希望所在。
§5.10a.3nos, si quid erit istic opus, defendes.
至于我们,如果在你那里有什么需要,你要为我们辩护。
Caesar adhuc mi iniuriam facit; de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim! nam, si hoc exspectandumst, dum totum bellum conficiam, viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius sexaginta.
恺撒至今仍在对我不公;关于我的谢神祭和在达尔马提亚的功绩,他至今未向元老院提起,仿佛我在达尔马提亚取得的战绩配不上最当之无愧的凯旋式似的! 因为,如果必须要等到我结束整场战争,那么达尔马提亚古老的城镇有二十个,而他们拉拢过去的同盟城镇则有六十多个。
haec nisi omnia expugno, si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores
如果我不把这些城镇全部攻克就无法获得谢神祭的决议,那么我和其他将军相比,处境就大不相同了。