Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §4.9.1-4.9.4

再度力劝马尔凯鲁斯归国与审时度势

第 66 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗通过释奴狄奥菲鲁斯力劝马尔凯鲁斯尽早回国,指出在恺撒统治下至少可以保持沉默,即便当初庞培获胜局势也同样不容乐观,并从人身安全的角度劝其结束流亡。

§4.9.1etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus verbis scriptas, quibus declaraveram, quo te animo censerem esse oportere et quid tibi faciendum arbitrarer, tamen, cum Theophilus, libertus tuus, proficisceretur, cuius ego fidem erga te benevolentiamque perspexeram, sine meis litteris eum ad te venire nolui.
虽然就在几天前,我已经把一封写得更详细的信托付给昆图斯·穆基乌斯带给你,在信中我已经表明了我认为你应当抱持怎样的心态,以及我认为你应当做什么,然而,在你的释奴狄奥菲鲁斯出发之际——我已深知他对你的忠诚与好意——我不希望他在没有我信件的情况下前去见你。
isdem igitur te rebus etiam atque etiam hortor, quibus superioribus litteris hortatus sum, ut in ea re publica, quaecumque est, quam primum velis esse.
因此,我再次用我在前一封信中劝勉你的同样理由,一再劝勉你,无论这国家如今是何状况,你都要希望尽早置身于其中。
multa videbis fortasse, quae nolis, non plura tamen, quam audis cotidie.
你或许会看到许多你不愿看到的事,但绝对不会比你每天听到的更多。
non est porro tuum uno sensu solum oculorum moveri, cum idem illud auribus percipias, quod etiam maius videri solet, minus laborare.
此外,当你用耳朵听到同样的事情时——而耳闻之事通常显得比实际更大——却不那么苦恼,如今仅因眼睛这单一的感官就受到动摇,这绝非你这样的人所应有的表现。
§4.9.2at tibi ipsi dicendum erit aliquid, quod non sentias, aut faciendum, quod non probes.
但你可能会说,你自己将不得不说一些违心的话,或者做一些你不赞成的事。
primum tempori cedere, id est necessitati parere, semper. sapientis est habitum; deinde non habet, ut nunc quidem est, id viti res.
首先,顺应时势,也就是屈从于必然,一向被认为是智者的作为;其次,至少在目前的情况下,事态并没有这种弊端。
dicere fortasse quae sentias non licet, tacere plane licet.
或许说出你心中所想是不被允许的,但保持沉默显然是完全被允许的。
omnia enim delata ad unum sunt; is utitur consilio ne suorum quidem, sed suo.
因为一切权力都已交托给一个人,他甚至不采用他手下人的建议,而只凭自己的主张。
quod non multo secus fieret, si is rem publicam teneret, quem secuti sumus.
即使是我们曾经跟随的那个人掌控了国家,情况也不会有太大差别。
an, qui in bello, cum omnium nostrum coniunctum esset periculum, suo et certorum hominum minime prudentium consilio uteretur, eum magis communem censemus in victoria futurum fuisse, quam incertis in rebus fuisset? et, qui nec te consule tuum sapientissimum consilium secutus esset nec fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente vobis auctoribus uti voluerit, nunc omnia tenentem nostras sententias desideraturum censes fuisse?
难道我们认为,在战争时期,当我们所有人的危险都连在一起时,只凭自己和某些最不聪明的人的建议行事的那个大人物,在胜利之后会比在局势未定之时更愿意与人共商吗? 并且,在你担任执政官时他不听从你那极其明智的建议,在你兄弟在你的权威下担任执政官时他也不愿意听取你们的意见,难道你认为这样一个如今掌控了一切的人,会渴望我们的意见吗?
§4.9.3omnia sunt misera in bellis civilibus, quae maiores nostri ne semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit, sed miserius nihil quam ipsa victoria;
在内战中,一切都是悲惨的,我们的先辈甚至一次也没有经历过,而我们的时代却已经屡屡感受到它。 然而,没有什么比胜利本身更悲惨的了。
quae, etiam si ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut etiam si natura tales non sint, necessitate esse cogantur; multa enim victori eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito facienda sunt.
即使胜利归于较好的一方,它依然会使那些人变得更加残暴和无法无天,以至于即使他们天性并非如此,也因形势所迫而不得不如此;因为胜利者往往违背自己的意愿,也必须按照那些帮助他获胜的人的意愿去做许多事情。
an tu non videbas mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria? igitur tunc quoque careres patria, ne quae nolles videres? 'non,' inquies;
难道你当时没有和我一起看到,那场胜利将会是多么残酷吗? 那么,难道在那个时候你也会离开祖国,仅仅为了不看到你不愿意看到的事情吗?
'ego enim ipse tenerem opes et dignitatem meam.
你会说:“不,因为我自己本可以保持我的财富和我的尊严。
at erat tuae virtutis in minimis tuas res ponere, de re publica vehementius laborare.
”但是,将你自己的事务置于最微不足道的位置,为国家更强烈地忧虑,这才是你的美德所在。
deinde qui finis istius consili est? nam adhuc et factum tuum probatur, et ut in tali re etiam fortuna laudatur, factum, quod et initium belli necessario secutus sis et extrema sapienter persequi nolueris, fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae.
其次,你这个计划的终点在哪里? 因为到目前为止,你的做法是受到赞许的,而且在这样的局势下,你的运气也受到了称赞:你的做法受到赞许,是因为你只是迫于无奈而参与了战争的开始,却明智地不愿追随其至极端;你的运气受到称赞,是因为你在体面的闲暇中保持了你尊严的地位和名望。
nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria, nec eam diligere minus debes, quod deformior est, sed misereri potius nec eam multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo.
然而现在,对你来说,任何地方都不应当比祖国更甜美,你也不应当因为祖国变得更丑陋而减少对她的爱,反而应当更加怜悯她,不要让这个已经被剥夺了许多显赫人物的祖国,连你的身影也失去了。
§4.9.4denique, si fuit magni animi non esse supplicem victori, vide ne superbi sit aspernari eiusdem liberalitatem et, si sapientis est carere patria, duri non desiderare; et, si re publica non possis frui, stultum est nolle privata.
最后,如果对胜利者不作哀求是伟大心灵的表现,那么请小心,拒绝同一个人的慷慨是否是傲慢的表现;如果离开祖国是智者的作为,那么不思念她是否是冷酷者的表现;如果无法享受国家公职,拒绝享受私人的事物就是愚蠢的。
caput illud est, ut, si ista vita tibi commodior esse videatur, cogitandum tamen sit, ne tutior non sit.
最关键的一点是,即使那样的生活对你来说似乎更舒适,但仍须考虑它是否并不更安全。
Magna gladiorum est licentia, sed in externis locis minor etiam ad facinus verecundia.
刀剑之肆虐诚然巨大,但在异国他乡,对罪行的羞耻感甚至更低。
mihi salus tua tantae cura est, ut Marcello, fratri tuo, aut par aut certe proximus sini; tuum est consulere temporibus et incolumitati et vitae et fortunis tuis
对我来说,你的安全是如此重要,以至于我对此的关心要么与你的兄弟马尔凯鲁斯同等,要么确实仅次于他;而顾及局势以及你自己的安全、生命和财产,则是你自己的责任。

词汇与语法注释

  1. 4.9.1non est porro tuum — 物主代词中性单数 `tuum` 作 `est` 的表语,表示“这不是你的本分”或“不符合你的性格”。该句的实际主语是后文的不定式短语 `moveri` 和 `laborare`。
  2. 4.9.2nunc omnia tenentem — 宾格分词短语 `tenentem` 修饰前文关系从句中的主语“他”(即庞培),表示一种假设的情况,即如果他现在掌控了一切。紧接着的 `desideraturum fuisse` 是过去虚拟条件句的归结从句(原为 `desiderasset`),在动词 `censes` 后被转换为带 `fuisse` 的主动将来不定式。
  3. 4.9.3at erat tuae virtutis — 直陈式未完成过去时 `erat` 与特征属格 `tuae virtutis`(“是你的美德所应当做的”)连用,用以表达过去的相反事实虚拟语气(“本应当是……(但实际并非如此)”)。
  4. 4.9.4vide ne — 命令式 `vide` 后接 `ne` 连用虚拟式(此处为 `sit`),表示担忧或警示(“小心是否……”、“应当考虑是否不……”)。其中的 `superbi` 为特征属格,意为“是傲慢之人的特征”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §4.9.1-4.9.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:4.9.1-4.9.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。