§4.8.1neque monere te audeo, praestanti prudentia virum, nec confirmare, maximi animi hominem unumque fortissimum, consolari vero nullo modo.
对于你这样一位具有杰出远见的人,我既不敢提出忠告;对于你这样一位具有极伟大精神且无比勇敢的人,我也不敢给予鼓励;至于安慰,则绝无可能。
nam, si ea, quae acciderunt, ita fers, ut audio, gratulari magis virtuti debeo quam consolari dolorem tuum; sin te tanta mala rei publicae frangunt, non ita abundo ingenio, ut te consoler, cum ipse me non possim.
因为,如果发生在眼前的事情你正如我所听闻的那样去承受,那么我更应当祝贺你的美德,而不是安慰你的悲伤;但如果国家如此巨大的灾难击垮了你,既然我自己都无法安慰自己,我的才华也绝没有丰富到可以去安慰你的程度。
reliquum est igitur, ut tibi me in omni re eum praebeam praestemque et ad omnia, quae tui velint, ita sim praesto, ut me non solum omnia debere †tua causa, sed causa quoque, etiam quae non possim, putem.
因此,剩下的事情就是:我在一切事务中都向你展现并证实自己是这样一个人,并且为了你的家人所期望的一切做好准备,以至于我不仅认为自己为了你的缘故而欠下了一切,而且为了他们的缘故,即使是我力所不能及的事情,我也认为自己应当去承担。
§4.8.2illud tamen vel tu me monuisse vel censuisse puta vel propter benevolentiam tacere non potuisse, ut, quod ego facio, tu quoque animum inducas, si sit aliqua res publica, in ea te esse oportere iudicio hominum reque principem, necessitate cedentem tempori; sin autem nulla sit, hunc tamen aptissimum esse etiam ad exsulandum locum.
然而,请把以下这点看作是我对你的忠告或建议,或者是因为我的善意而无法保持沉默:即正如我所做的那样,你也下定决心,如果还存在某种国家,那么无论是在人们的评判中还是在现实中,你都应当是其中的领袖,只是因迫于无奈而顺应时局;但如果国家已不复存在,那么这里仍然是即使在流亡时也最适合的地方。
si enim libertatem sequimur, qui locus hoc dominatu vacat? sin qualemcumque locum, quae est domestica sede iucundior? sed, mihi crede, etiam is, qui omnia tenet, favet ingeniis, nobilitatem vero et dignitates hominum, quantum ei res et ipsius causa concedit, amplectitur.
因为,如果我们追求自由,有什么地方能免于这一统治呢? 但如果是任何一个地方,又有什么地方比自己的家园更令人愉悦呢? 但是,请相信我,即使是那位掌控了一切的人,也眷顾着才华,并且在局势和他自己的大义所允许的范围内,极力器重人们的高贵和尊严。
sed plura quam statueram.
但我写的比我预定的要多了。
redeo ergo ad unum illud, me tuum esse; fore cum tuis, si modo erunt tui, si minus, me certe in omnibus rebus satis nostrae coniunctioni amorique facturum.
因此,我回到了那唯一的一点:我是属于你的;只要你的家人还是你的家人,我就将与他们同在;如果不然,我至少在一切事务中都将充分履行我们的结盟与友谊。
vale.
愿你安好。