§4.5.1postea quam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam pro eo ac debui, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi; qui, si istic adfuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi declarassem.
在得知你女儿图利娅去世的消息后,我确实如我应当做的那样,感到无比沉痛和悲伤,并视之为我们共同的灾难;如果我当时在场,我绝不会让你缺乏陪伴,并且会当面朝你表达我的悲痛。
etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, propterea quia, per quos ea confieri debet, propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia adficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium praestare, tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quo ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias.
虽然这种安慰是凄惨而令人痛苦的,因为那些应当给予慰藉的亲人与朋友,他们自己也遭受着同样的悲伤,且不流下许多眼泪就无法尝试去安慰,以至于他们自己似乎更需要别人的安慰,而不是能向别人尽到自己的职责,然而,我还是决定将目前脑海中浮现的想法简短地写信告诉你,这并非因为我认为这些道理被你忽略了,而是因为你或许因悲伤而受阻,未能看得那么清楚。
§4.5.2quid est quod tanto opere te commoveat tuus dolor intestinus? cogita, quem ad modum adhuc fortuna nobis cum egerit;
究竟是什么原因让你的内心悲痛如此剧烈地动摇着你?
ea nobis erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam, honestatem, dignitatem honores omnis.
想一想运命至今是如何对待我们的吧;那些对人们来说应当不亚于孩子一样珍贵的东西——祖国、名誉、尊严和一切官职——已经被从我们身边夺走了。
hoc 'uno incommodo addito quid ad dolorem adiungi potuit? aut qui non in illis rebus exercitatus animus callere iam debet atque omnia minoris existimare? an illius vicem, cedo, doles?
在这单一的厄运被加上之后,还有什么能被加进我们的悲痛之中呢? 或者,一个在这些变故中历经锻炼的心灵,难道不应该现在已经变得坚强,并将一切都看作微不足道吗? 或者,请告诉我,你是在为她的命运而悲伤吗?
§4.5.3quotiens in eam cogitationem necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus non pessime cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vita commutare! quid autem fuit quod illam hoc tempore ad vivendum magno opere invitare posset? quae res, quae spes, quod animi solacium? ut cum aliquo adulescente primario coniuncta aetatem gereret? licitum est tibi, credo, pro tua dignitate ex hac iuventute generum deligere, cuius fidei liberos tuos te tuto committere putares.
你必然也多次想到这一点,而我们也经常陷入这样的思考:在如今这个时代,对于那些被允许毫无痛苦地用生命换取死亡的人来说,他们的遭遇绝非最坏! 然而,在这个时候,有什么能极大地吸引她活下去呢? 什么事情、什么希望、什么心灵的慰藉? 是为了与某位卓越的青年结合度过一生吗? 我相信,以你的威望,你本可以从现在的年轻人中挑选一位女婿,认为你可以放心地把你的孩子托付给他的忠诚。
an ut ea liberos ex sese pareret, quos cum florentis videret laetaretur, qui rem a parente traditam per se tenere possent, honores ordinatim petituri essent in re publica, in amicorum negotiis libertate sua usuri? quid horum fuit quod non priusquam datum est ademptum sit? at vero malum est liberos amittere. malum;
还是为了让她能亲身孕育孩子,并在看到他们茁壮成长时感到高兴,而这些孩子能够靠自己保有父亲传下来的家产,在国家中按顺序竞选官职,并在朋友的事务中行使自己的自由? 这些事情中,有哪一样不是在给予之前就被夺走了呢? 然而,失去孩子确实是一件不幸的事。
nisi hoc peius sit, haec sufferre et perpeti.
是不幸;除非这件事更糟糕——那就是忍受并忍耐当下的这一切。