Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §4.4.1-4.4.5

马尔凯鲁斯获赦之经过与打破沉默

第 60 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗回应了鲁弗斯关于写信的辩解,并对其接受阿凯亚事务的决定表示支持。随后他向其报告了元老院为马尔凯鲁斯求情的戏剧性场面以及自己打破沉默向恺撒致谢的过程,最后谈及哲学的慰藉并提出建议。

§4.4.1accipio excusationem tuam, qua usus es, cur saepius ad me litteras uno exemplo dedisses, sed accipio ex ea parte, quatenus aut neglegentia aut improbitate eorum, qui epistulas accipiant, fieri scribis ne ad nos perferantur; illam partem excusationis, qua te scribis orationis paupertate' (sic enim appellas) isdem verbis epistulas saepius mittere, nec nosco nec probo, et ego ipse, quem tu per iocum (sic enim accipio) divitias orationis ' habere dicis, me non esse verborum admodum inopem agnosco (ei)rwneu/esqai enim non necesse est),. sed tamen idem (nec hoc ei)rwneuo/menos facile cedo tuorum scriptorum subtilitati et elegantiae.
我接受你所使用的、关于你为何经常用同一份底稿给我写信的解释,但我只是在以下这个范围内接受它,即如你所写,由于那些收信人的懈怠或不诚实,才导致信件未能送达我们手中;至于那部分解释,即你写道自己因为“语言的贫乏”(你确实是这样称呼的)而经常用同样的辞藻寄信,我既不认可也不赞同,而我自己——你开玩笑地(我确实也是这样理解的)说我拥有“语言的富足”——也承认我并非十分缺乏词汇(因为并没有必要使用反讽(εἰρωνεύεσθαι)),但即便如此,我同样(而且这也不是在反讽(εἰρωνευόμενος))轻易地向你文章的细腻与优雅折服。
§4.4.2consilium tuum, quo te usum scribis hoc Achaicum negotium non recusavisse, cum semper probavissem, tum multo magis probavi lectis tuis proximis litteris; omnes enim causae, quas commemoras, iustissimae sunt tuaque et auctoritate et prudentia dignissimae.
关于你写道自己已经实行的、没有拒绝这项阿凯亚事务的决定,虽然我一直以来都是赞同的,但在读了你最近的来信后,我更是赞同得多;因为你所列举的所有理由都极为正当,且最配得上你的威望与睿智。
quod aliter cecidisse rem existimas atque opinatus sis, id tibi nullo modo adsentior; sed quia tanta perturbatio et confusio est rerum ita perculsa et prostrata foedissimo bello iacent omnia ut is cuique locus, ubi ipse sit, et sibi quisque miserrimus esse videatur, propterea et tui consili paenitet te, et nos, qui domi sumus, tibi beati videmur, at contra nobis non tu quidem vacuus molestiis, sed prae nobis beatus.
至于你认为事情的进展与你所预料的不同,在这一点上我绝不赞同你;但因为局势如此混乱和错综复杂,一切事物都在这场最可耻的战争中遭受重创、一蹶不振,以至于每个人都觉得自己的所在地最为悲惨,每个人都觉得自己最为不幸,因此你既对自己当初的决定感到后悔,而我们这些在留守家乡的人在你看来也是幸福的,但相反,在我们看来,你虽然并非没有烦恼,但相比于我们,你依然是幸福的。
atque hoc ipso melior est tua quam nostra condicio, quod tu, quid doleat, scribere audes, nos ne id quidem tuto possumus, nec id victoris vitio, quo nihil moderatius, sed ipsius victoriae, quae civilibus bellis semper est insolens.
而且正是由于这一点,你的处境好过我们的处境:因为你还敢写下让你痛苦的事,而我们连这一点都无法安全地做到,这并非由于胜者的过错——没有什么比他更温和的了——而是由于胜利本身,这在内战中总是傲慢无礼的。
§4.4.3uno te vicimus, quod de Marcelli, conlegae tui, salute paulo ante quam tu cognovimus, etiam me hercule quod, quem ad modum ea res ageretur, vidimus.
我们只有一件事胜过了你,那就是关于你的同僚马尔凯鲁斯的安危,我们比你稍早一些得知,而且,凭赫拉克勒斯起誓,因为我们亲眼目睹了那件事是如何处理的。
nam sic fac existimes, post has miserias, id est postquam armis disceptari coeptum sit de iure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate.
因为你应该这样认为,在这些灾难之后,也就是在人们开始用武力争夺公共权力之后,再没有其他事情是处理得如此有尊严的。
nam et ipse Caesar accusata 'acerbitate' Maricelli (sic enim appellabat) laudataque honorificentissime et aequitate tua et prudentia repente praeter spem dixit se senatui roganti de Marcello ne ominis quidem causa negaturum.
因为恺撒本人在指责了马尔凯鲁斯的“刻薄”(他确实是这样称呼的),并以极具敬意的方式赞扬了你的公正与睿智之后,突然出人意料地表示,对于元老院关于马尔凯鲁斯的请求,他甚至为了避免不祥之兆也不会拒绝。
fecerat autem hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de M. Marcello et C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex accederet.
而元老院则是这样做的:当L. 庇索提到M. 马尔凯鲁斯,且C. 马尔凯鲁斯投身于恺撒脚下时,全体元老起立,作为恳求者走向恺撒。
noli quaerere; ita mihi pulcher hic dies visus est, ut speciem aliquam viderer videre quasi reviviscentis rei publicae.
不要再问了;这一天在我看来是如此美丽,以至于我仿佛看到了一些国家正在复苏的景象。
§4.4.4itaque, cum omnes ante me rogati gratias Caesari egissent praeter Volcacium (is enim, si eo loco esset, negavit se facturum fuisse), ego rogatus mutavi meum consilium.
因此,在所有比我先被问到意见的人都向恺撒表达了感谢之后,除了沃尔卡基乌斯(因为他说如果自己处在那个位置,他是不会这样做的),我被问到时改变了我的计划。
nam statueram non me hercule inertia, sed desiderio pristinae dignitatis in perpetuum tacere.
因为我曾决定——凭赫拉克勒斯起誓,并非因为懒散,而是由于对往昔尊严的向往——永远保持沉默。
fregit hoc meum consilium et Caesaris magnitudo animi et senatus officium; itaque pluribus verbis egi Caesari gratias, meque metuo ne etiam in ceteris rebus honesto otio privarim, quod erat unum solacium in malis.
恺撒的宽宏大量和元老院的职责打破了我的这个决定;因此,我用极多的言辞向恺撒表达了感谢,我也担心自己在其他事情上也剥夺了自己体面的闲暇,而这曾是灾难中唯一的慰藉。
sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam.
然而,既然我避开了他的反感(如果我永远保持沉默,他或许会认为我不把这个国家当成国家),我将温和地、甚至是在适度之下的程度来做这件事,以便既服务于他的意愿,也服务于我的研究。
nam, etsi a prima aetate me omnis ars et doctrina liberalis et maxime philosophia delectavit, tamen hoc studium cotidie ingravescit, credo, et aetatis maturitate ad prudentiam et iis temporum vitiis, ut nulla res alia levare animum molestiis possit.
因为,虽然从年轻时起,每一种自由艺术、学问特别是哲学就让我感到愉悦,但我相信,这一研究如今正与日俱增,这既是因为年龄的成熟走向了睿智,也是因为这个时代的弊病,以至于没有其他任何事物能将心灵从痛苦中解脱出来。
§4.4.5A quo studio te abduci negotiis intellego ex tuis litteris, sed tamen aliquid iam noctes te adiuvabunt.
我从你的信中了解到,由于事务繁忙,你正从这一研究中被拉走,但现在黑夜会在某种程度上对你有所帮助。
Servius tuus vel potius noster summa me observantia colit; cuius ego cum omni probitate summaque virtute tum studiis doctrinaque delector.
你的、或者说我们的塞尔维乌斯以极大的敬意对待我;他的正直、崇高美德以及他的研究与学识都让我感到愉悦。
is mecum saepe de tua mansione aut decessione communicat.
他经常与我商讨你的留任或离任事宜。
adhuc in hac sum sententia, nihil ut faciamus nisi quod maxime Caesar velle videatur.
目前我仍然持有这样的观点:除了恺撒似乎最希望我们做的事情之外,我们什么也不做。
res sunt eius modi, ut, si Romae sis, nihil praeter tuos delectare possit.
局势处于这样一种状态,即使你在罗马,除了你的家人,没有任何人或事能让你感到高兴。
de reliquis nihil melius ipso est Caesare, cetera sunt eius modi, ut, si alterum utrum necesse sit, audire ea malis quam videre.
至于其余的事,没有什么比恺撒本人更好的了;别的事物则是这样一种状态,如果两者必居其一,你更愿意听闻它们,而不是亲眼目睹。
hoc nostrum consilium nobis minime iucundum est, qui te videre cupimus, sed consulimus tibi.
我们的这一建议对渴望见到你的我们来说一点也不令人愉快,但我们是在为你着想。
vale.
祝好。

词汇与语法注释

  1. §4.4.1cur saepius ad me litteras uno exemplo dedisses — cur 引导的从句中使用虚拟式完成时 dedisses,作为间接疑问句(或同格从句)解释 excusatio 的具体内容,从过去的视角表达过去重复发生的行为。
  2. §4.4.2quod aliter cecidisse rem existimas atque opinatus sis — quod 从句具有限制或关系的副词性功能(“关于……这一点”)。随后的宾格 id 与 adsentior 相呼应;后者通常支配与格,但此处将中性代词的宾格作为直接宾语或关系宾格来对待。
  3. §4.4.3ne ominis quidem causa — 夹在 ne... quidem(甚至不……)之间。ominis causa 意为“为了(好)征兆”或“为了避免不祥之兆”,表示恺撒宣称,即使仅为了避免坏运气,他也绝不会拒绝元老院的请求。
  4. §4.4.4meque metuo ne etiam in ceteris rebus honesto otio privarim — 宾格 me 作为 metuo 的宾语被提了前(先行/prolepsis),形成“我担心我自己已经剥夺了……”的结构。ne privarim 是带虚拟式完成时的恐惧从句(metuo ne + 虚拟式)。
  5. §4.4.5nihil ut faciamus nisi quod maxime Caesar velle videatur — 这是解释 sententia 内容的同格 ut 从句(ut faciamus),但发生了语序倒装(hyperbaton),否定副词 nihil 被放置在 ut 之前。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §4.4.1-4.4.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:4.4.1-4.4.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。