§4.3.1vehementer te esse sollicitum et in communibus miseriis praecipuo quodam dolore angi multi ad nos cotidie deferunt.
每天都有许多人向我报告,说你极度焦虑,并且在共同的灾难中正经受着一种特殊的痛苦。
quod quamquam minime miror et meum quodam modo agnosco, doleo tamen te sapientia praeditum prope singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare.
对此,尽管我一点也不感到奇怪,而且在某种程度上也感同身受,但我仍然感到悲伤:像你这样拥有卓越智慧的人,竟然不能多为自己的美德感到高兴,反而为他人的不幸而痛苦。
me quidem, etsi nemini concedo, qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum.
至于我,虽然我不承认有任何人因国家的毁灭和灾难而遭受比我更大的痛苦,但如今已有许多事情在慰藉着我,尤其是对我过去计划的心安理得。
multo enim ante tamquam ex aliqua specula prospexi tempestatem futuram, neque id solum mea sponte, sed multo etiam magis monente et denuntiante te.
因为早在很久以前,我就仿佛从某个瞭望台上预见到了未来的风暴,而这不仅是凭我自己的意愿,更是由于你的劝告和警告。
etsi enim afui magnam partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in hoc pestifero bello cavendo et praedicendo sententia, et ipse adfui primis temporibus tui consulatus, cum accuratissime monuisti senatum conlectis omnibus bellis civilibus, ut et illa timerent, quae meminissent, et scirent, cum superiores nullo tali exemplo antea in re publica cognito tam crudeles fuissent, quicumque postea rem publicam oppressisset armis, multo intolerabiliorem futurum.
因为虽然在你的执政官任期的大部分时间里我都在外,但即使在缺席时,我也知道你在避免和预言这场灾难性战争方面的立场是什么;并且在你的执政官任期初期,我亲自在场,当时你列举了所有的内战,极入神地警告元老院,让他们既要害怕那些他们还记得的惨剧,又要明白:既然以前在国家中未曾有过此类先例时,先辈们就已如此残忍,那么此后任何用武力压迫国家的人,都将变得更加令人难以忍受。
nam, quod exemplo fit, id etiam iure fieri putant, ipsi aliquid atque adeo multa addunt et adferunt de suo.
因为,凡是依循先例而行的事,人们便认为也是依法而行的;他们自己还会从自身出发,添加并带来一些、甚至许多新的恶行。
§4.3.2qua re meminisse debes eos, qui auctoritatem et consilium tuum non sint secuti, sua stultitia occidisse, cum tua prudentia salvi esse potuissent.
因此,你应当记住,那些没有遵循你的威望和计划的人,是死于他们自己的愚蠢,而他们本可以通过你的睿智而获救。
dices: 'quid me ista res consolatur in tantis tenebris et quasi parietinis rei publicae?' est omnino vix consolabilis dolor;
你会说:“在国家如此巨大的黑暗和如同废墟一般的境况中,那件事对我能有什么慰藉呢?
tanta est omnium rerum amissio et desperatio reciperandi;
”这确实是几乎无法慰藉的痛苦;一切事物的丧失以及收复它们的绝望是如此之大。
sed tamen et Caesar ipse ita de te iudicat et omnes cives sic existimant, quasi lumen aliquod exstinctis ceteris elucere sanctitatem et prudentiam et dignitatem tuam.
然而,不仅恺撒本人对你做出这样的评价,所有的公民也都这样认为,仿佛在其他光芒都熄灭之后,你的神圣、睿智和尊严,就如同某种光芒一样闪耀。
haec tibi ad levandas molestias magna esse debent.
这些对于减轻你的痛苦应当具有重大意义。
quod autem a tuis abes, id eo levius ferendum est, quod eodem tempore a multis et magnis molestiis abes; quas ad te omnis perscriberem, nisi vererer ne ea cognosceres absens, quae quia non vides, mihi videris meliore esse condicione quam nos, qui videmus.
至于你远离了你的家人,这应该更容易忍受,因为在同一时期你也远离了许多重大的烦恼;我本要把这些烦恼全部写信告诉你,只要我不担心你在缺席时得知这些事情——因为你没有亲眼看见它们,在我看来,你的处境要好于看见它们的我们。
§4.3.3hactenus existimo nostram consolationem recte adhibitam esse, quoad certior ab homine amicissimo fieres iis de rebus, quibus levari possent molestiae tuae.
我认为,只要你能从一位最挚友好的朋友那里获知那些能够减轻你痛苦的事,我们的宽慰到目前为止就一直是应用得当的。
reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima solacia, ut quidem ego sentio, multo maxima; quae ego experiens cotidie sic probo, ut ea mihi salutem adferre videantur.
其余的慰藉存在于你自身之中,这些对我来说既非未知,也绝非微不足道,实际上在我看来,它们是迄今为止最大的慰藉;我每天在体验中非常赞同它们,以至于它们似乎给我带来了救赎。
te autem ab initio aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse omniaque, quae a sapientissimis ad bene vivendum tradita essent, summo studio curaque didicisse; quae quidem vel optimis rebus et usui et delectationi esse possent, his vero temporibus habemus aliud nihil, in quo adquiescamus.
因为我记得你从年轻时起就对所有的学问极感兴趣,并以极大的热情和关注学习了最智慧的人为了让人生活得美好而传授的一切道理;这些道理即使在最顺遂的时期也能带来实用和快乐,而在如今这样的时代,我们更没有其他可以安顿身心的地方了。
nihil faciam insolenter neque te tali vel scientia vel natura praeditum hortabor, ut ad eas te referas artis, quibus a primis temporibus aetatis studium tuum dedisti; §4.3.4tantum dicam, quod te spero approbaturum, me, postea quam illi arti, cui studueram, nihil esse loci neque in curia neque in foro viderem, omnem meam curam atque operam ad philosophiam contulisse.
我不会做出无礼的事,也不会劝导像你这样具有如此才识和天资的人去重温你自年轻时代起就倾注了热情的那些学艺;我只想说一句我希望你会赞同的话:在我看到我曾致力于的那门艺术无论在元老院还是在广场上都已无立足之地后,我就将我全部的关注和精力转向了哲学。
tuae scientiae excellenti ac singulari non multo plus quam nostrae relictum est loci.
对于你那卓越而独特的知识,所留存的发挥空间并不比我的多多少。
qua re non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi, te quoque in isdem versari rebus, quae etiam si minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent.
因此,我固然不是在劝告你,但我自己深信,你也在从事着同样的活动,因为这些活动即使益处较少,也仍然能使心灵免受焦虑的困扰。
Servius quidem tuus in omnibus ingenuis artibus in primisque in hac, in qua ego me scripsi adquiescere, ita versatur, ut excellat; a me vero sic diligitur, ut tibi, uni concedam, praeterea nemini; mihique ab eo gratia refertur, in quo ille existimat, quod facile appareat, cum me colat et observet, tibi quoque in eo se facere gratissimum.
实际上,你的塞尔维乌斯在所有的自由艺术中,尤其是在我写信说我寄托身心的这门学问中,都投入得很深,以至于出类拔萃;他确实深受我的喜爱,以至于在对他的爱上,我只让步于你一人,此外再无他人;他也向我表达了感激,在此事中他认为——正如他敬重和关注我时所显而易见的那样——他这样做也正是在做最能让你高兴的事。