Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §4.2.1-4.2.4

致塞尔维乌斯书:敦促会面以共商去留

第 58 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗在库马努姆别墅收到塞尔维乌斯的信,对使者菲洛蒂穆斯的疏忽表示不满,同时反思了两人在政治危机中虽抱有共同爱国意图却未能成功的遗憾,并敦促尽快会面商讨未来的去留。

§4.2.1A. d. iii K. Maias cum essem in Cumano, accepi tuas litteras;
四月二十九日,当我在库马努姆别墅时,我收到了你的信。
quibus lectis cognovi non satis prudenter fecisse Philotimum, qui, cum abs te mandata haberet, ut scribis de omnibus rebus, ipse ad me non venisset, litteras tuas misisset, quas intellexi breviores fuisse, quod eum perlaturum putasses.
读过信后,我得知菲洛蒂穆斯做得不够周到;因为正如你所写,他虽然从你那里带了关于所有事情的口信,自己却没有到我这里来,而只是把你的信送了过来,我理解这信之所以写得比较简短,是因为你以为他会亲自传达。
sed tamen, postquam tuas litteras legi, Postumia tua me convenit et Servius noster.
然而,在我读过你的信之后,你的波斯图米亚和我们的塞尔维乌斯来拜访了我。
his placuit ut tu in Cumanum venires, quod etiam mecum ut ad te scriberem egerunt
他们认为你应该到库马努姆来,并且还敦促我写信告诉你这一点。
§4.2.2quod meum consilium exquiris, id est tale, ut capere facilius ipse possim quam alteri dare.
至于你向我征求意见,这意见具有这样的性质:我自己做出决定,要比给别人提出建议容易得多。
quid enim est quod audeam suadere tibi, homini summa auctoritate summaque prudentia? si quid rectissimum sit quaerimus, perspicuum est, si quid maxime expediat, obscurum; sin ii sumus, qui profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire nisi quod rectum honestumque sit, non potest esse dubium, quid faciendum nobis sit.
因为对于你这位具有极高威望和极高智慧的人,我有什么敢向你建议的呢? 如果我们问什么是最高尚合理的,那是显而易见的;如果问什么是最高效有利的,则是模糊不清的;但如果我们是我们确实应当成为的那种人,以至于认为除了合理和高尚的事之外,没有什么是有利的,那么对于我们应当做什么,就不会有任何疑问。
§4.2.3quod existimas meam causam coniunctam esse cum tua, certe similis in utroque nostrum, cum optime sentiremus, error fuit.
至于你认为我的处境与你的处境紧密相连,我们双方确实犯了相似的错误,尽管当时我们的意图是极好的。
nam omnia utriusque consilia ad concordiam spectaverunt; qua quom ipsi Caesari nihil esset utilius, gratiam quoque nos mire ab eo defendenda pace arbitrabamur.
因为我们双方的所有计划都旨在达成和合;既然这和合对恺撒本人来说没有比这更有利的了,我们曾以为通过维护和平,我们也会从他那里获得极大的好感。
quantum nos fefellerit et quem in locum res deducta sit, vides.
这想法在多大程度上欺骗了我们,以及局势已被带入何种境地,你都看得很清楚。
neque solum ea perspicis, quae geruntur quaeque iam gesta sunt, sed etiam qui cursus rerum, qui exitus futurus sit.
你不仅洞悉正在发生的事和已经发生的事,而且也预见到事物的走向和将来的结局。
ergo aut probare oportet ea, quae fiunt, aut interesse, etiam si non probes; quorum altera mihi turpis, altera etiam periculosa ratio videtur.
因此,要么必须赞同正在发生的事,要么即使不赞同也必须参与其中;在这些选择中,前者在我看来是卑劣的,后者甚至似乎是危险的。
§4.2.4restat, ut discedendum putem; in quo reliqua videtur esse deliberatio, quod consilium in discessu, quae loca sequamur.
剩下的一条路,就是我认为必须离开了;在此事中,似乎还剩下需要商榷的是:在离开时我们该采取什么计划,以及我们该前往哪些地方。
omnino cum miserior res numquam accidit tum ne deliberatio quidem difficilior; nihil enim constitui potest, quod non incurrat in magnam aliquam difficultatem.
总的来说,既没有比这更悲惨的事态发生过,也没有比这更困难的抉择了;因为无法做出任何不遇到某种巨大困难的决定。
tu, si videbitur, ita censeo facias, ut, si habes iam statutum, quid tibi agendum putes, in quo non sit coniunctum consilium tuum cum meo, supersedeas hoc labore itineris.
我建议你,如果合适的话,按如下方式去做:如果你已经决定了你认为自己该做什么,且在这一决定中,你的计划与我的并无关联,那么你就免除这旅途的劳顿吧。
sin autem est quod mecum communicare velis, ego te exspectabo; tu, quod tuo commodo fiat, quam primum velim venias, sicut intellexi et Servio et Postumiae placere.
但如果相反,有什么事情是你想与我商讨的,我就会等你;我希望你能尽早前来,只要在对你方便的范围内,正如我所理解的,这也是塞尔维乌斯和波斯图米亚所希望的。
vale.
祝好。

词汇与语法注释

  1. §4.2.1qui, cum abs te mandata haberet... venisset, misisset — 关系代词 qui 引导的从句中的动词 venisset 和 misisset 使用虚拟式过去完成时,用以表示对菲洛蒂穆斯行为的抱怨或原因说明。其中的 cum 从句(cum ... haberet)表示让步,意为“尽管他持有……”。
  2. §4.2.2capere facilius ipse possim quam alteri dare — capere 是习惯语 consilium capere(做出决定、采取方针)的省略,省略了宾语 consilium。与之相对的 alteri dare 也意为 consilium alteri dare(给他人提出建议)。
  3. §4.2.3qua quom — 由关系代词的连接(女性单数夺格 qua,先行词为 concordia)与表示原因的连词 cum(古体写法为 quom)结合而成。
  4. §4.2.4quod tuo commodo fiat — 关系代词 quod 引导限制性从句(“在……范围内/在……情况下”),伴随虚拟式现在时 fiat。tuo commodo 是符合或限制夺格(“在适合你的便利下”),意为“只要在对你方便的范围内”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §4.2.1-4.2.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:4.2.1-4.2.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。