Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §4.1.1-4.1.2

致苏尔皮基乌斯信与内战时期的进退之策

第 57 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗致信塞氏,因应塞氏希望会谈的意愿,痛惜内战给共和国带来的悲惨局势,并建议两人密切商讨在这一艰难时刻的进退之方。

§4.1.1C. Trebativs, familiaris meus, ad me scripsit te ex se quaesisse, quibus in locis essem, molesteque te ferre, quod me propter valetudinem tuam, cum ad urbem accessissem, non vidisses, et hoc tempore velle te mecum, si propius accessissem, de officio utriusque nostrum communicare.
我的密友盖乌斯·特雷巴提乌斯写信告诉我,你向他询问了我的去向,并且深感遗憾的是,当我临近罗马城时,由于你的身体状况,你没能见到我;而且此时,如果我走得更近一些,你希望与我共同商讨我们双方的职责。
utinam, Servi, salvis rebus (sic enim est dicendum) conloqui potuissemus inter nos! profecto aliquid opis occidenti rei publicae tulissemus.
塞尔维乌斯啊,但愿在国家还安好之时(因为确实应该这样说),我们彼此能够交谈! 那么,我们一定会给渐趋灭亡的共和国带来某种帮助。
cognoram enim iam absens te haec mala multo ante providentem defensorem pacis et in consulatu tuo et post consulatum fuisse; ego autem, cum consilium tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam;
因为,即使我不在现场,我也早已知道,你早在很久以前就预见到这些灾难,并在你的执政官任期内以及卸任之后,都一直是和平的捍卫者;然而,我虽然赞同你的建议,且自己也有同样的感受,却毫无建树。
sero enim veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias. .
因为我来得太迟了,我孤立无援,在这一事业中显得毫无经验,而且陷入了那些渴望战斗者的疯狂之中。
nunc, quoniam nihil iam videmur opitulari posse rei publicae, si quid est, in quo nobismet ipsis consulere possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retineamus, sed ut quam honestissime lugeamus, nemo est omnium, quicum potius mihi quam tecum communicandum putem;
现在,既然我们似乎已经无法给共和国提供任何帮助,那么,如果有什么事情是我们可以为自己打算的——这并非为了保留我们过去的任何地位,而是为了能尽可能体面地服丧——我认为,在所有人当中,没有谁比你更适合让我与之商讨了。
nec enim clarissimorum virorum, quorum similes esse debemus, exempla neque doctissimorum, quos semper coluisti, praecepta te fugiunt.
因为无论是我们应当效仿的那些最显赫人物的先例,还是你一直尊奉的那些最博学之士的教诲,都绝不会被你遗忘。
atque ipse antea ad te scripsissem te frustra in senatum sive potius in conventum senatorum esse venturum, ni veritus essem ne eius animum offenderem, qui a me, ut te imitarer, petebat.
而且,要不是我担心得罪那个要求我效法你的人,我此前早已亲自写信告诉你,你前往元老院,或者更确切地说,前往元老院议员的集会,将是徒劳的。
cui quidem ego, cum me rogaret ut adessem in senatu, eadem omnia, quae a te de pace et de Hispaniis dicta sunt, ostendi me esse dicturum.
事实上,当他要求我出席元老院会议时,我向他表明,我将说出你曾说过的关于和平和西班牙事务的完全相同的话。
§4.1.2res vides quo modo se habeat, orbem terrarum. imperiis distributis ardere bello, urbem sine legibus, sine iudiciis, sine iure, sine fide relictam direptioni et incendiis.
你看清了局势:在军权瓜分之下,整个世界都在战火中燃烧;罗马城失去了法律,失去了审判,失去了正义,失去了信用,任人掠夺和纵火。
itaque mihi venire in mentem nihil potest, non modo quod sperem, sed vix iam quod audeam optare.
因此,我脑海中想不出任何事,不仅谈不上希望,甚至现在连奢望都不敢。
sin autem tibi, homini prudentissimo, videtur utile esse nos conloqui, quamquam longius etiam cogitabam ab urbe discedere, cuius iam etiam nomen invitus audio, tamen propius accedam, Trebatioque mandavi ut, si quid tu eum velles ad me mittere, ne recusaret, idque ut facias velim aut, si quem tuorum fidelium voles, ad me mittas, ne aut tibi exire ex urbe necesse sit aut mihi accedere.
但是,如果你这位极其睿智的人认为我们交谈是有益的,虽然我曾考虑离开罗马城更远一些(我现在甚至极不情愿听到它的名字),但我还是会走得更近一些。 我已经吩咐特雷巴提乌斯,如果你想让他向我传递什么话,他不要拒绝;我希望你这样做,或者,如果你愿意,派一个你信任的人到我这里来,免得你要出城,或者我必须进城。
ego tantum tibi tribuo, quantum mihi fortasse adrogo, ut exploratum habeam, quicquid nos communi sententia statuerimus, id omnis homines probaturos.
我对你的信赖,正如我或许对自己所期许的一样多,以至于我确信,只要我们通过共同意见做出的决定,所有人都会赞同。
vale.
祝好。

词汇与语法注释

  1. §4.1.1salvis rebus — 由名词和形容词构成的独立夺格。直译为“在事态(国家局势)安全之时”,指内战导致共和国崩溃前,仍有恢复希望的和平时期。
  2. §4.1.1quicum — 关系代名词 qui 的古夺格形式,后接介词 cum(等同于 quocum)。表示“我应当与谁商讨”。
  3. §4.1.1scripsissem... ni veritus essem — 使用虚拟式过去完成时的过去反事实条件句。主句为 scripsissem(我本已写信),条件句为带否定连词 ni(= nisi)的 ni veritus essem(若非我担心)。
  4. §4.1.1eius — 指示代名词 is 的属格,作为关系代名词 qui 的先行词。此人指当时掌权者凯撒,他曾要求西塞罗效法苏尔皮基乌斯的做法。
  5. §4.1.2exploratum habeam — 完成分词 exploratum 与 habeo 的结合,一种表示确切认知状态的习惯用法,意为“确信”(字面意为“作为确定的事物而保有”)。它以接续的对格不定式结构 quicquid... id... probaturos [esse] 作为宾语。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §4.1.1-4.1.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:4.1.1-4.1.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。