Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §4.14.1-4.14.4

论尊严的丧失、内战的惨状与再婚因由

第 72 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

回复来自科孚的两封信。西塞罗阐述了自己目前的“尊严”(政治自由)状况,回顾了内战不论哪方获胜都同样悲惨的结局,解释了因家庭背叛而不得不重新成家的决定,并向对方保证安全与支持。

§4.14.1binas a te accepi litteras Corcyrae datas; quarum alteris mihi gratulabare, quod audisses me meam pristinam dignitatem obtinere, alteris dicebas te velle, quae egissem, bene et feliciter evenire.
我收到了你从科孚寄来的两封信;在其中一封信中,你向我祝贺,因为你听说我保持着以前的尊严;在另一封信中,你说你希望我所做的事能有良好和幸运的结局。
ego autem, si dignitas est bene de re publica sentire et bonis viris probare quod sentias, obtineo dignitatem meam; sin autem in eo dignitas est, si, quod sentias, aut re efficere possis aut denique libera oratione defendere, ne vestigium quidem ullum est reliquum nobis dignitatis, agiturque praeclare, si nosmet ipsos regere possumus, ut ea, quae partim iam adsunt, partim impendent, moderate feramus; quod est difficile in eius modi bello, cuius exitus ex altera parte caedem ostentet, ex altera servitutem.
然而,如果尊严在于对国家怀有良好的意图,并使善人赞同你的想法,那么我保持着我的尊严;但如果尊严在于:如果你能用实际行动实现你的想法,或者至少用自由的言论来捍卫它,那么我们连尊严的任何痕迹都没有留下,如果能控制我们自己,以便温和地承受那些部分已经存在、部分正在逼近的事情,那就是莫大的幸事了;这在这样一场战争中是困难的,其结局在一边呈现出屠杀,在另一边呈现出奴役。
§4.14.2quo in periculo non nihil me consolatur, cum recordor haec me tum vidisse, cum secundas etiam res nostras, non modo adversas pertimescebam videbamque, quanto periculo de iure publico disceptaretur armis quibus si ii vicissent, ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate adductus accesseram, tamen intellegebam, et iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis esset futura victoria, sin autem victi essent, quantus interitus esset futurus civium partim amplissimorum, partim etiam optimorum, qui me haec praedicentem atque optime consulentem saluti suae malebant nimium timidum quam satis prudentem existimari.
在这危险之中,当我回想起我在不仅害怕逆境、甚至害怕我们的顺境之时就已看清了这些,并看到人们伴随着多么巨大的危险用武力争夺公共权利,这给了我不少慰藉。 依靠这些武力,即便那些我是受和平的希望而非对战争的渴望所引导而加入的人赢得了胜利,我仍然明白,那些愤怒、贪婪且傲慢之人的胜利将会是多么残酷;但如果他们战败了,那么那些市民将面临多么巨大的毁灭,他们中有些是最显赫的,有些也是最优秀的,当我对这些事进行预言并为他们的安全提出最好建议时,他们更愿意让我被看作是过于胆怯,而不是足够谨慎。
§4.14.3quod autem mihi de eo, quod egerim, gratularis, te ita velle certo scio; sed ego tam misero tempore nihil novi consili cepissem, nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem publicani offendissem.
至于你因我所做的事向我祝贺,我确知你由衷希望如此;但在如此悲惨的时期,我绝不会做出新的决定,除非我在归来时,发现我的家务事绝不比国家大事好到哪里去。
quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et meae fortunae esse debebant, cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes tutum, nihil insidiis vacuum viderem, novarum me necessitudinum fidelitate contra veterum perfidiam muniendum putavi.
因为,由于那些人(本该因我无数恩惠而视我最宝贵的身家安全和财产为最重)的罪行,当我看到在我的围墙之内没有任何东西是安全的,没有任何地方没有阴谋时,我认为我必须用新关系的忠诚来防御老关系的背叛。
sed de nostris rebus satis vel etiam nimium multa.
不过,关于我们的私事,已经说得够多甚至太多了。
§4.14.4de tuis velim ut eo sis animo, quo debes esse, id est ut ne quid tibi praecipue timendum putes.
关于你的事,我希望你能保持你应有的那种心态,也就是说,不要认为有什么事情是你需要特别担心的。
si enim status erit aliquis civitatis, quicumque erit, te omnium periculorum video expertem fore; nam alteros tibi iam placatos' esse intellego, alteros numquam iratos fuisse.
因为如果国家还会有某种体制,无论它是什么,我都看得出你将免受一切危险;因为我理解,一方已经对你平息了怒火,另一方则从未愤怒过。
de mea autem in ite voluntate sic velim iudices, me, quibuscumque rebus opus esse intellegam, quamquam videam, qui sini hoc tempore et quid possim, opera tamen et consilio, studio quidem certe rei, famae, saluti tuae praesto futurum.
至于我对你的善意,我希望你这样看待:无论我明白需要什么,尽管我知道我现在是谁、能做什么,但我仍将用我的行动和建议,以及必定用我的热忱,随时为你的财产、名誉和安全提供帮助。
tu velim, et quid agas et quid acturum te putes, facias me quam diligentissime certiorem.
我希望你能尽可能仔细地让我获悉你正在做什么,以及你认为你将要做什么。
vale.
祝好。

词汇与语法注释

  1. §4.14.1quae egissem — 在由 *dicebas te velle* 引导的宾格代名词加不定式结构(*quae egissem... evenire*)中,从句的动词采用了虚拟式过去完成时(*egissem*)。这是由于间接引语中的从属虚拟式(suboblique subjunctive)造成的。在内容上,这指西塞罗个人做出的决定,特别是与特伦提娅离婚及再婚的家事。
  2. §4.14.2quibus si ii vicissent — 关系代词 `quibus` 作为“连接关系词”指向前一句中的 `armis`,并在条件句 `si ii vicissent` 中充当手段夺格(“即使他们依靠这些武力赢得了胜利”)。
  3. §4.14.3quibus — 句首的关系代词 `quibus` 起到连接关系词的作用,是主句动词 `debebant` 的间接宾语(与格)。此处的 `quibus` 指代西塞罗的家人(如其前妻特伦提娅),他们被指控管理财产不善并背叛了西塞罗。
  4. §4.14.4sic velim iudices, me... praesto futurum — `velim` 是表示委婉愿望的潜能虚拟式,直接支配省略了连接词 `ut` 的虚拟式现在时 `iudices`。随后,由宾格 `me` 和将来时不定式 `praesto futurum [esse]` 组成的宾格不定式结构作为 `iudices` 的宾语从句跟在后面。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §4.14.1-4.14.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:4.14.1-4.14.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。