§3.8.7unum genus excipio sermonis, in quo persaepe aliquid dicitur, quod te putem nolle dici, si aut legatorum tuorum quoipiam aut praefectorum aut tribunorum militum male dicitur; quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit, me audiente ut aut gravius diceretur aut in pluris, quam mecum Corcyrae Clodius est locutus, cum in eo genere maxime quereretur te aliorum improbitate minus felicem fuisse.
我只排除一类谈话,其中经常会说一些我认为你不想被说的话,那就是如果你的任何副将、长官或军中看护被说了坏话;然而,凭赫拉克勒斯起誓,在我耳中至今还未发生过比克洛狄乌斯在科尔库拉与我交谈时,更严厉地或者针对更多人说坏话的情况,他当时在那类话题中极力抱怨,说你因他人的邪恶而显得不那么幸运。
hos ego sermones, quod et multi sunt et tuam existimationem, ut ego sentio, non offendunt, lacessivi numquam, sed non valde repressi.
这些言论,因为既多,且依我看来并不损害你的名誉,我从未主动挑起,但也并未极力压制。
si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te existimat; sin autem quem mea instituta in provincia non delectant et quadam dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se putat, cum uterque nostrum recte fecerit, sed non idem uterque secutus sit, hunc ego amicum habere non curo.
如果有人认为任何人都不可能真心实意地恢复旧好,那他并不是在证实我们的背信弃义,而是在表明他自己的,同时他对我的人格评价也并不比对你的更差;但是,如果另一方面,有人对我在行省内的政策不满意,并认为由于我的政策与你的政策存在某种差异而受到了损害——尽管我们两人都做得对,但两人追求的并不是同一条道路——那么我并不在乎有这样的人做朋友。
§3.8.8liberalitas tua ut hominis nobilissimi latius in provincia patuit; nostra si angustior est (etsi de tua prolixa beneficaque natura limavit aliquid posterior annus propter quandam tristitiam temporum), non debent mirari homines, cum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et temporibus, quibus alii moventur, isdem ego movear, 'med esse acerbum sibi, uti sim dulcis mihi. '
作为出身最高贵者,你的慷慨大度在行省中表现得更为广泛;如果我的手笔较为局促(尽管由于局势的某种阴郁,后一年已从你那宽宏慈善的天性中削弱了些许),人们也不应当感到奇怪,因为在性格上,我对于用他人的财产进行施舍一向较为克制,而且我也受到了那些影响着他人的同样局势的影响,以至于“我对他们刻薄,是为了对自己甜美”。
§3.8.9de rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum per se mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea mandata curae fore.
关于你向我通报城中政务一事,这本身不仅让我感到高兴,而且因为你表明我的所有托付都会得到你的关照。
in quibus unum illud te praecipue rogo ut cures, ne quid mihi ad hoc negoti aut oneris accedat aut temporis, Hortensiumque, nostrum conlegam et familiarem, roges ut, si umquam mea causa quicquam aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil potest esse inimicius.
在这些事情中,我特别请求你关照这一件事:不要让我的这项职务增加任何事务、负担或期限,并请求我们的同僚兼密友霍尔腾西乌斯,如果他曾为我的缘故而有过任何体谅或行动,也请他放弃关于这一“两年期限”的动议,因为再没有比这更令我厌恶的了。
§3.8.10de nostris rebus quod scire vis, Tarso Nonis Octobribus ad Amanum versus profecti sumus; haec scripsi postridie eius dici, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae si quid egero, scribam ad te neque domum umquam ad me litteras mittam, quin adiungam eas, quas tibi reddi velim.
至于你想了解的关于我们的近况,我们于十月乃那从塔尔苏斯出发前往阿马努斯山脉;我是在那天的翌日起草此信的,当时我正驻军于莫普苏埃斯提亚的领地。 如果我取得了什么进展,我会写信给你,而且我每次向家里寄信时,绝对不会不附上我希望转交给你的信件。
de Parthis quod quaeris, fuisse nullos puto; Arabes qui fuerunt admixto Parthico ornatu, dicuntur omnes revertisse; hostem esse in Syria negant ullum.
关于你所询问的帕尔提亚人的情况,我认为根本没有;那些混杂有帕尔提亚装备的阿拉伯人,据说已经全部撤回;他们否认叙利亚有任何敌人。
tu velim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas et de meis et de omni rei publicae statu; de quo sum sollicitus eo magis, quod ex tuis litteris cognovi Pompeium nostrum in Hispaniam iturum.
我希望你尽可能经常地给我写信,既谈谈你的事,也谈谈我的事,以及整个国家的状态;对此我更加忧虑,因为从你的来信中,我知道我们的庞培将前往西班牙。