Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §3.8.1-3.8.3

就削减使节经费措施向阿庇乌斯的辩解

第 47 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗对阿庇乌斯的抱怨作出回应,阐明了自己在阿帕梅亚等城邦削减使节费用的正当性,并反驳了关于他故意损害阿庇乌斯尊严的指责。

§3.8.1etsi, quantum ex tuis litteris intellegere potui, videbam te hanc epistulam, cum ad urbem esses, esse lecturum refrigerato iam levissimo sermone hominum provincialium, tamen cum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putavi ut tuis litteris brevi responderem.
尽管据我从你的来信中所能理解的,我看得出你将在接近罗马城、且行省居民极轻浮的议论已经冷却下来时阅读这封信,但由于你用如此多的言辞向我写信谈到那些不轨之徒的话语,我还是认为自己应当对你的来信作简短的回应。
§3.8.2sed prima duo capita epistulae tuae tacita mihi quodam modo relinquenda sunt; nihil enim habent, quod definitum sit aut certum, nisi me vultu et taciturnitate significasse tibi non esse amicum, idque, pro tribunali cum aliquid ageretur, et non nullis in conviviis intellegi potuisse.
但是你来信中的前两章,我在某种程度上必须不予置评;因为它们没有任何明确或确定的内容,除了说我通过神情和沉默向你示意我并非朋友,并且这一点在裁判席上处理事务时以及在若干宴席上是可以被看出来的。
hoc totum nihil esse possum intellegere; sed, cum sit nihil, ne quid dicatur quidem intellego; illud quidem scio, meos multos et inlustris et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos cum tua summa laude et cum magna significatione nostrae familiaritatis ad te vere potuisse deferri.
这整件事,我能理解是子虚无有;但既然它子虚无有,我甚至不理解在说些什么;我确知的是,我那些无论是在高处还是在平地发表的、伴随着对你的极高赞美和我们亲密关系的重大表示的众多而杰出的言论,本可以真实地传达到你那里。
nam quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut elegantius aut iustius quam ut sumptus egentissimarum civitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae, praesertim ipsis civitatibus postulantibus? nam mihi totum genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non erat.
至于使节们,特别是在各城邦自身提出请求的情况下,在不损害你任何尊严的前提下,削减那些极度贫困之城邦的开支,此外还有什么比这更体面、更公正的事情能由我来做呢? 因为我并不了解以你的名义出发的使节团的全部情况。
Apameae cum essem, multarum civitatum principes ad me detulerunt sumptus decerni legatis nimis magnos, cum solvendo civitates non essent.
当我在阿帕梅亚时,许多城邦的首领向我控诉,称给使节们拨发的费用过于庞大,而城邦已无力偿债。
hic ego multa simul cogitavi.
在此,我同时考虑了许多事情。
§3.8.3primum te, hominem non solum sapientem, verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse, primum Ap. Claudium senatui populoque Romano non Midaeensium testimonio (in ea enim civitate mentio facta est), sed sua sponte esse laudatum; deinde me ista vidisse accidere multis, ut eorum causa legationes Romam venirent, sed iis legationibus non meminisse ullum tempus laudandi aut locum dari; studia mihi corum placere, quod in te bene merito grati essent; consilium totum videri minime necessarium; si autem vellent declarare in eo officium suum, laudaturum me, si qui suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo, non permissurum, si infinito.
首先,我原以为你——一个不仅贤明、而且用我们今天的说法是“风雅”的人——并不会喜欢那类使节团;而且我记得自己在辛纳达的裁判席上曾用许多言辞论证过这一点:第一,阿庇乌斯·克劳迪乌斯之所以受到罗马元老院和人民的赞扬,并非由于米达埃乌姆人的证言(因为正是在那个城邦里提到了这件事),而是出于他们自发的意愿;第二,我亲眼见过许多人发生过类似的情况,即有使节团为了他们的缘故来到罗马,但我并不记得曾有任何时间或地点留给这些使节团去发表赞词;他们的热忱令我高兴,因为他们对你这位恩人怀有感激之情;但整个计划在我看来完全没有必要;然而,如果他们希望在此事上表达自己的敬意,那么若有人自费履行这一职责,我会予以赞扬,若费用法定,我会予以准许,但若费用无度,我决不许可。
quid enim reprehendi potest? nisi quod addis visum esse quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes impediendas esse accommodatum.
这其中有什么可以指责的呢? 除非是你补充说的,在某些人看来,我的法令似乎是故意为了阻碍那些使节团而制定的。
iam non tantum mihi videntur iniuriam facere ii qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc disputationem patent.
现在,在我看来,那些议论这些事的人,还不如那些向这种议论敞开耳朵的人对我造成的伤害更大。

词汇与语法注释

  1. 3.8.1refrigerato iam levissimo sermone — 由名词 sermo(传言、谈论)与被动过去分词 refrigeratus(冷却)构成的夺格绝对结构,表示主句动作的伴随状况或时间。
  2. 3.8.2quod definitum sit aut certum — 修饰先行词 nihil(无、没有任何东西)的关系从句,动词 sit 为现在时虚拟式,表示具有某种特征的关系从句用法。
  3. 3.8.2ex superiore et ex aequo loco — ex superiore loco 指“从较高的地方(如裁判席 tribunal)”,意指以官方身份发表的演说。与之相对,ex aequo loco 指“在平等的地位(平地)”,意指私下的谈话或交往。
  4. 3.8.2solvendo — 动形容词(或称杰伦底亚形容词)的与格。此处从“对于支付”转指具有债务偿还能力,与 esse 连用作为表示“有偿债能力(solvent)”的谓语性表达。
  5. 3.8.3non tantum ... quam si — 比较表达。字面意思是“那些议论这些事的人对我造成的伤害,不如那些对这种议论敞开耳朵的人所造成的伤害大”,实际上表示对比与强调:“相比于散布这些议论的人,那些倾听并相信这些议论的人对我造成的伤害更大”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §3.8.1-3.8.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:3.8.1-3.8.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。