Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §3.6.1-3.6.6

抗议阿庇乌斯的消极回避并敦促会面

第 45 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗将自己为促成会面所作的努力与阿庇乌斯的消极退避进行对比,并对兵力匮乏及会面地点不明表示关切,最后提供行程表以便安排合法的会面。

§3.6.1Cum meum factum cum tuo comparo, etsi non magis mihi faveo in nostra amicitia tuenda quam tibi, tamen multo magis meo facto delector quam tuo.
当我把我的做法与你的做法进行比较时,尽管在维护我们的友谊方面,我偏向自己并不多于偏向你,但我对自己的做法感到满意,远胜于对你的做法。
ego enim Brundisi quaesivi ex Phania, cuius mihi videbar et fidelitatem erga te perspexisse et nosse locum, quem apud te is teneret, quam in partem provinciae maxime putaret te velle ut in succedendo primum venirem.
因为我在布伦迪西乌姆时,曾向法尼亚斯询问过——在我看来,我既看清了他对你的忠诚,也了解他在你那里所处的地位——他认为在接任时你最希望我首先前往属州的哪个部分。
Cum ille mihi respondisset nihil me tibi gratius facere posse quam si ad Sidam navigassem, etsi minus dignitatis habebat ille adventus et ad multas res mihi minus erat aptus, tamen ita me dixi esse facturum.
当他回答我,如果我乘船前往西达,对你而言莫过于最大的取悦时,尽管那次抵达不够体面,且在许多事情上对我而言不太合适,但我还是说我会这样做的。
§3.6.2idem ego cum L. Clodium Corcyrae convenissem, hominem ita tibi coniunctum, ut mihi, cum illo cum loquerer, tecum loqui viderer, dixi ei me ita facturum esse, ut in eam partem, quam Phania rogasset, primum venirem.
同样是我,在科尔库拉遇到卢基乌斯·克洛狄乌斯时——他与你是如此亲近,以至于当我与他交谈时,我仿佛是在与你交谈——我告诉他,我会照办,首先前往法尼亚斯所请求的那个地区。
tunc ille, mihi cum gratias egisset, magno opere a me petivit ut Laudiceam protinus irem; te in prima provincia velle esse, ut quam primum decederes; quin, nisi ego successor essem, quem tu cuperes videre, te antea, quam tibi successum esset, decessurum fuisse; quod quidem erat consentaneum cum iis litteris, quas ego Romae acceperam, ex quibus perspexisse mihi videbar, quam festinares decedere.
当时,他在向我致谢之后,极力请求我直接前往老底嘉;说你希望留在属州的边境,以便能尽快离去;甚至说,如果我不是你渴望见到的接任者,你在被接任之前就已经离去了;这确实与我在罗马收到的信件相符,从那些信中,我似乎已经看清了你是多么急于离去。
respondi Clodio me ita esse facturum ac multo quidem libentius quam si illud esset faciendum, quod promiseram Phaniae.
我回答克洛狄乌斯说,我会这样做的,而且确实比去做我向法尼亚斯承诺过的那件事要乐意得多。
itaque et consilium mutavi et ad te statim mea manu scriptas litteras misi; quas quidem ex tuis litteris intellexi satis mature ad te esse perlatas.
因此,我既改变了计划,又立刻亲笔写信送交给你;从你的来信中,我得知这封信确实足够及时地送达了你手中。
§3.6.3hoc ego meo facto valde delector; nihil enim potuit fieri amantius.
我对自己的这一举动感到非常欣慰;因为没有什么能比这更充满情谊了。
considera nunc vicissim tuum.
现在请反过来考虑一下你的举动。
non modo ibi non fuisti, ubi me quam primum videre posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum, qui quo animo inter nos simus ignorent, alieni hominis, ut levissime dicam, et fugientis congressum, meum vero coniunctissimi et amicissimi esse videatur.
你不仅没有留在能让我尽快见到你的地方,反而离去到了一个我在三十天之内甚至根本无法追上你的地方——据我所知,这三十天是科尔内利乌斯法为你规定离去的期限——以至于在那些不了解我们之间真实心意的人看来,你的举动,说得最轻,也像是外人且避开会面的举动,而我的举动却确实是极亲密且友好的朋友的举动。
§3.6.4ac mihi tamen, ante quam in provinciam veni, redditae sunt a te litterae, quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam spem mei conveniendi adferebas, cum interea, credo equidem, malevoli homines (late enim patet hoc vitium et est in multis), sed tamen probabilem materiem nacti sermonis ignari meae constantiae conabantur alienare a te voluntatem meam;
然而,在我到达属州之前,你的一封来信还是送到了我手中,信中虽然你表明自己正前往塔尔苏斯,但仍给我带来了能与我相见的明确希望。
qui te forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare dicerent, cum posses iam suspicari tibi esse successum, quae ne ab iis quidem fieri solerent, qui brevi tempore sibi succedi putarent.
然而在此期间,我确信是那些心怀恶意的人(因为这种恶习分布极广,且存在于许多人之中),他们找到了一个看似合理的话柄,在不了解我的坚定意志的情况下,企图使我的心意疏远你;他们说你在塔尔苏斯主持法庭,作出了许多决定、裁决和判决,而当时你本已可以预料到自己已被接任,这些事情甚至是那些认为自己很快就会被接任的人也通常不会做的。
§3.6.5Horum ego sermone non movebar, quin etiam, credas mi velim, si quid tu ageres, levari me putabam molestia et ex annua provincia, quae mihi longa videretur, prope iam undecim mensuum provinciam factam esse gaudebam, si absenti mihi unius mensis labor detractus esset; illud, vere dicam, me movet, in tanta militum paucitate abesse tris cohortis, quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint; molestissime autem fero, quod te ubi visurus sim nescio; coque ad te tardius scripsi, quod cotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te visurus essem.
我并没有被这些人的话语所动摇;甚至,请你相信我,如果你在处理什么事务,我倒认为自己减轻了负担,并且因为我不在期间能免去一个月的工作,我还在为这原本对我而言漫长的一年期属州任职,现在几乎变成了十一周月的任期而感到高兴;但说实在的,让我动摇的是,在士兵如此匮乏的情况下,三个满员的兵团却不在此处,而我不知道它们在哪里;我感到最苦恼的是,我不知道将在哪里见到你;因此我给你的写信也推迟了,因为我每天都在等待你本人,然而在此期间,我甚至没有收到任何一封信来告诉我你正在做什么,或者我将在哪里见到你。
itaque virum fortem mihique in primis probatum, D. Antonium, praefectum evocatorum, misi ad te, cui, si tibi videretur, cohortis traderes, ut, dum tempus anni esset idoneum, aliquid negoti gerere possem; in quo, tuo consilio ut me sperarem esse usurum, et amicitia nostra et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem despero.
因此,我派去了德基穆斯·安东尼乌斯——一位勇敢且尤其让我赞许的退伍召集兵指挥官,如果你认为合适的话,可以把那些兵团移交给他,以便在一年中季节合适的时候,我能够开展一些事务;在这件事上,我们的友谊和你的来信曾让我希望能够采纳你的建议,对此我直到现在也未放弃希望。
sed plane, quando aut ubi te visurus sim, nisi ad me scripseris, ne suspicari quidem possum.
但是显然,除非你写信给我,否则我甚至无法猜测什么时候、在哪里能见到你。
§3.6.6ego, ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui intellegant, curabo; de tuo in me animo iniquis secus existimandi videris non nihil loci dedisse.
我将努力让公正的人和不公正的人都明白我对你是最友好的;至于你对我的心意,你似乎给那些不公正的人留下了不少进行异样揣测的余地。
id si correxeris, mihi valde gratum erit.
如果你能纠正这一点,我将非常感激。
et ut habere rationem possis, quo loco me salva lege Cornelia convenias, ego in provinciam veni pridie K. Sextilis, iter in Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio pridie K. Septembris.
为了让你能有所估算,在不违反科尔内利乌斯法的情况下你在什么地方与我相见,我已于七月三十一日抵达属州,正取道卡帕多西亚前往基里基亚,并于八月三十一日从以哥念拔营。
nunc tu et ex diebus et ex ratione itineris, si putabis me esse conveniendum, constitues, quo loco id commodissime fieri possit et quo die.
现在,如果你认为我们应当会面,你将根据天数和行程安排,决定在什么地方以及哪一天能最方便地进行会面。

词汇与语法注释

  1. 3.6.1cuius mihi videbar et fidelitatem erga te perspexisse et nosse locum — 关系代词 cuius 的先行词是其前的 Phania。并列连词 et... et... 连接了两个宾语短语 fidelitatem 和 locum,它们分别担任不定式 perspexisse 和 nosse 的宾语。整个结构由主句动词 mihi videbar(我似乎觉得自已……)所支配。
  2. 3.6.2te in prima provincia velle esse — 这是一个带对格的主司不定式结构(间接引语),承接由 petivit 暗含的陈述内容。短语 in prima provincia 意为“在属州的边缘(入口、边境地区)”,表示阿庇乌斯希望留在行省边界附近,以便在接任者到来时能立刻离去(decedere)。
  3. 3.6.3qui quo animo inter nos simus ignorent — 复数关系代词 qui 的先行词(即“人们”或“外人”)在主句中被省略。动词 ignorent 采用虚拟式,用以限定和表征这一省略的先行词。关系从句内部的 quo animo inter nos simus 是一个由疑问形容词 quo 引导的间接疑问句。
  4. 3.6.4qui te forum Tarsi agere ... dicerent — 关系代词 qui 指代前文的 malevoli homines。使用虚拟式未完成过去时 dicerent 是为了在关系从句中描绘和说明那些怀有恶意的人散布了怎样的言论。dicerent 支配一系列以 te 为主格的对格不定式结构:agere、statuere、decernere 和 iudicare。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §3.6.1-3.6.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:3.6.1-3.6.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。