Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §3.5.1-3.5.5

与阿庇乌斯使者的会面及会面行程的协调

第 44 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿庇乌斯报告了与阿庇乌斯的使者卢基里乌斯会面的情况,并为他们即将到来的会面协调了他的旅程和行程安排。

§3.5.1Trallis veni a. d. vi K. Sext.
我于七月二十七日抵达特拉勒斯。
ibi mihi praesto fuit L. Lucilius cum litteris mandatisque tuis;
卢基乌斯·卢基里乌斯带着你的来信和指示在那里等候我。
quo quidem hominem neminem potuisti nec mihi amiciorem nec, ut arbitror, ad ea cognoscenda, quae scire volebam, aptiorem prudentioremve mittere.
确实,你无法派出一个对我更友好,或者依我之见,更合适、更聪明地去了解我想知道的事情的人了。
ego autem et tuas litteras legi libenter et audivi Lucilium diligenter.
至于我,我很乐意地读了你的信,并留心地听取了卢基里乌斯的叙述。
nunc, quoniam et tu ita sentis (scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse), et re vera con-firmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut debeo, gratias; animadverti enim et didici ex tuis litteris te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi consuleres restitueresque et parares quodam modo omnia, quo mea ratio facilior et solutior esse posset.
现在,既然你也是这样认为的(因为你写道,关于我们的职责我写给你的信,尽管对你而言是令人愉快的,但由于它们是追溯往昔的,所以你认为是不必要的),而且事实上,在友谊稳固、忠诚已见的情况下,提及职责是多余的,因此我将省略这部分的叙述,但我仍将如我应当做的那样向你致谢;因为我从你的信中注意到并了解到,你在所有事情中都考虑到了为我着想,并在某种程度上恢复和准备好了一切,好让我的事务能更加轻松和自由。
§3.5.2hoc tuum officium cum mihi gratissimum esse dicam, sequitur illud, ut te existimare velim mihi magnae curae fore atque esse iam, primum ut ipse tu tuique omnes, deinde ut etiam reliqui scire possint me tibi esse amicissimum.
在我说明你的这份盛情对我而言极为令人欣慰的同时,接下来的一点是,我希望你认为这对我而言将是,并且已经是极大的关切:首先是你自己及你的所有人,其次是其余的人,都能够知道我是你最亲密的朋友。
quod quibus adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle magis nos hoc animo esse quam non intellegere videntur; sed profecto intellegent, neque enim obscuris personis nec parvis in causis res agetur.
至于那些迄今对此还没有足够了解的人,在我看来,他们似乎与其说是不能理解,不如说是更希望我们不要怀有这样的心意;但他们一定会理解的,因为这件事既不会在无名之辈中进行,也不会在琐碎的事务中处理。
sed haec fieri melius quam dici aut scribi volo.
但我希望这些事情是付诸行动,而不是说说或写写而已。
§3.5.3quod itinerum meorum ratio te non nullam in dubitationem videtur adducere, visurusne me sis in provincia, ea res sic se habet: Brundisi cum loquerer cum Phania, liberto tuo, veni in eum sermonem, ut dicerem me libenter ad eam partem provinciae primum esse venturum, quo te maxime velle arbitrarer.
至于我的旅程计划似乎让你对是否能在属州见到我产生了一些疑虑,事情是这样的:当我在布伦迪西乌姆与你的释奴法尼亚斯交谈时,我们谈到了这个话题,我说道我乐意先前往我判定你最希望我去的属州那部分地区。
tunc mihi ille dixit, quod classe tu velles decedere, per fore accommodatum tibi si ad illam maritimam partem provinciae navibus accessissem.
当时他告诉我,因为你希望乘坐舰队离开,如果我乘船抵达属州沿海地区,对你来说将是非常便利的。
dixi me esse facturum itaque fecissem, nisi mi L. Clodius noster Corcyrae dixisset minime id esse faciendum; te Laudiceae fore ad meum adventum.
我说我会这样做的,而且如果我们的朋友卢基乌斯·克洛狄乌斯没有在科尔库拉告诉我千万不要这样做、而你将在我抵达时在老底嘉的话,我本来也会这么做的。
erat id mihi multo brevius multoque commodius, cum praesertim te ita malle arbitrarer.
那对我来说要短得多,也方便得多,尤其是因为我以为你更喜欢这样。
tua ratio postea est commutata.
你的计划后来改变了。
§3.5.4nunc quid fieri possit, tu facillime statues; ego tibi meum consilium exponam: Pr. K. Sextilis puto me Laudiceae fore.
现在能做些什么,你最容易决定;我向你说明我的计划:我想我将在七月三十一日抵达老底嘉。
perpaucos dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica permutatione debetur, commorabor.
我将停留极少几天,直到收到由于公共汇兑而欠我的钱款。
deinde iter faciam ad exercitum, ut circiter id. Sext. putem me ad Iconium fore.
然后我将启程前往军队,我想我将在八月十三日左右到达以哥念附近。
sed, si quid nunc me fallit in scribendo (procul enim aberam ab. re ipsa et a locis), simul ac progredi coepero, quam celerrime potero et quam creberrimis litteris faciam ut tibi nota sit omnis ratio dierum atque itinerum meorum.
但是,如果现在我在写信时有什么疏漏(因为我远离实际情况和地点),一旦我开始前进,我将尽快并尽可能频繁地写信,让你知晓我的日程和行程的一切安排。
oneris tibi imponere nec audeo quicquam nec debeo; sed, quod commodo tuo fieri possit, utriusque nostrum magni interest ut te videam ante quam decedas.
我既不敢也不应当给你强加任何负担;但是,只要在对你便利的情况下能够做到,在离开前与你相见对我们双方都极其重要。
quam facultatem si quis casus eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te vidissem; tibi de nostris rebus nihil sum ante mandaturus per litteras quam desperaro coram me tecum agere posse.
如果有什么意外夺去了这个机会,我对你的一切职责仍将坚定不移,就像我见到了你一样;在我对能够与你当面处理事务感到绝望之前,我绝不通过信件向你委托任何关于我们事务的内容。
§3.5.5quod te a Scaevola petisse dicis, ut, dum tu abesses, ante adventum meum provinciae praeesset, eum ego Ephesi vidi fuitque mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus sum, nec ex eo quicquam audivi, quod sibi a te mandatum diceret.
至于你写道曾请求斯凯沃拉在你不在期间、在我抵达前掌管属州,我在以弗所见到了他,在我于以弗所停留的那三天里,他与我相处得很亲密,但我没有从他那里听到任何他说你曾向他托付此事的话。
ac sane vellem potuisset obsequi voluntati tuae; non enim arbitror noluisse.
确实,我多么希望他能够顺从你的意愿;因为我不认为他是不愿意的。

词汇与语法注释

  1. §3.5.1quo — 关系代名词 `qui` 的夺格单数,其先行词为 `L. Lucilius`。在此用作比较夺格,表示“比他更(友好、合适或聪明的人,你都无法派来)”。
  2. §3.5.3quod — 句首的 `quod` 作为连词或关系词,引导一个事实或话题:“关于……的事实”或“至于……”。它与主句的 `ea res sic se habet`(事情是这样的)相呼应。
  3. §3.5.3fecissem, nisi ... dixisset — 过去反事实条件句结构,主句(归结节)使用虚拟式过去完成时 `fecissem`,条件从句使用虚拟式过去完成时 `dixisset`:“如果[克洛狄乌斯]没有告诉我……,我本来也会这么做的”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §3.5.1-3.5.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:3.5.1-3.5.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。