§3.4.1pridie Nonas Iunias, cum essem Brundisi, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse, quae illum mecum loqui velles.
六月四日,当我在布伦迪西乌姆时,收到了你的来信,信中写道,你已将你希望他与我谈论的事项托付给卢基乌斯·克洛狄乌斯。
Eum sane exspectabam, ut ea, quae a te adferret, quam primum cognoscerem.
我确实在等候他,以便尽早获悉他从你那里带来的内容。
meum studium erga te et officium tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse.
虽然我希望我对你的热忱与职责已通过许多事情为你所知,但我仍将在那些最能表明你的声誉与尊严对我而言极为珍贵的事情中,最充分地予以展现。
mihi et Q. Fabius Vergilianus et C. Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius Cn. f. demonstravit me a te plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam antea iudicaram maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suavissimum misisti.
对我而言,昆图斯·法比乌斯·维尔吉利亚努斯、卢基乌斯之子盖乌斯·弗拉库斯,以及极尽详至的古奈乌斯之子马克乌斯·奥克塔维乌斯,都向我表明我极受你的器重;而我自己此前已通过许多证据作此判断,尤其是你送给我的那部写得极尽深情的、令人愉悦的鸟占官之书。
mea in te omnia summa necessitudinis officia constabunt.
我对你的一切最亲密的职责都将坚定不移。
§3.4.2nam cum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, cotidie pluris feci, tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum tuorum (duo enim duarum aetatum plurimi facio, Cn. Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum, generum tuum), conlegique coniunctio praesertim tam honorifice a te approbata non mediocre vinculum mihi quidem attulisse videtur ad voluntates nostras copulandas.
因为自你开始器重我之时起,我不仅日复一日地更加器重你本人,而且你的亲属关系也加入其中(事实上,我极器重不同世代的两名男子,即你女儿的公公古奈乌斯·庞培,以及你的女婿马克乌斯·布鲁图斯),尤其是我们同僚的关系,曾受到你如此体面的赞许,在我看来似乎为联结我们的意愿带来了不寻常的纽带。
sed et, si Clodium convenero, ex illius sermone ad te scribam plura et ipse operam dabo te ut quam primum videam.
但此外,如果我见到了克洛狄乌斯,我将根据他的谈话写信告诉你更多,并且我自己也会尽力尽早与你相见。
quod scribis tibi manendi causam eam fuisse, ut me convenires, id mihi, ne mentiar, est gratum.
你信中写道,你留下的原因是为了与我相会,说实话,这对我而言是令人高兴的。