§3.3.1A. d. xi K. Iun. Brundisium cum venissem, Q. Fabius Vergilianus, legatus tuus, mihi praesto fuit eaque me ex tuis mandatis monuit, quae non mihi, ad quem pertinebant, sed universo senatui venerant in mentem, praesidio firmiore opus esse ad istam provinciam;
当我在五月二十二日抵达布伦迪西乌姆时,你的副官昆图斯·法比乌斯·维尔吉利亚努斯迎候了我,并根据你的指示向我提出了那些并非我这当事人、而是整个元老院都已想到的建议:即你那属州需要更强大的防卫力量。
censebant enim omnes fere, ut in Italia supplementum meis et Bibuli legionibus scriberetur.
因为几乎所有人当时都提议,应该在意大利为我和毕布路斯的军团征召补充兵。
id cum Sulpicius consul passurum se negaret, multa nos quidem questi sumus, sed tantus consensus senatus fuit ut mature proficisceremur, parendum ut fuerit, itaque fecimus.
当执政官苏尔皮基乌斯声称他不会允许此事时,我们确实表达了诸多抱怨,但元老院要求我们及早出发的共识是如此强烈,以至于我们不得不服从,我们也确实这样做了。
nunc, quod a te petii litteris iis, quas Romae tabellariis tuis dedi, velim tibi curae sit ut, quae successori coniunctissimo et amicissimo commodare potest is, qui provinciam tradit, ut ea pro nostra consociatissima voluntate cura ac diligentia tua complectare, ut omnes intellegant nec me benevolentiori cuiquam succedere nec te amiciori potuisse provinciam tradere.
现在,关于我在罗马托付给你的邮差的那些信中向你请求的事,我希望你予以留心,以便根据我们极为一致的善意,用你的关怀与勤勉来确保那些移交属州之人所能提供给最亲密、最友好的继任者的便利,从而让所有人都能明白,既没有一个比你更友善的人由我来接替,你也不可能将属州移交给任何一个比我更友好的朋友。
§3.3.2ex iis litteris, quarum ad me exemplum misisti, quas in senatu recitari voluisti, sic intellexeram, permultos a te milites esse dimissos; sed mihi Fabius idem demonstravit te id cogitasse facere, sed, cum ipse a te discederet, integrum militum numerum fuisse.
从你寄给我副本、并希望在元老院中宣读的那些信件中,我原本理解为已有极多士兵被你解散;但同一位法比乌斯向我表明,你曾考虑过这样做,但在他本人离开你时,士兵的人数仍是完整的。
id si ita est, pergratum mihi feceris, si istas exiguas copias, quas habuisti, quam minime imminueris.
如果事实确实如此,如果你能将你曾拥有的那点微薄兵力尽可能少地予以削减,你将是帮了我一个大忙。
qua de re senatus consulta quae facta sunt, ad te missa esse arbitror.
关于此事,我认为已经通过的元老院决议已寄送给你。
equidem pro eo, quanti te facio, quicquid feceris, approbabo, sed te quoque confido ea facturum, quae mihi intelleges maxime esse accommodata.
固然,鉴于我极度器重你,无论你做什么我都会赞同,但我相信你也会做出那些你明白对我最为合适的事。
ego C. Pomptinum, legatum meum, Brundisi exspectabam eumque ante K. Iun. Brundisium venturum arbitrabar.
我正在布伦迪西乌姆等候我的副官盖乌斯·庞普提努斯,且我认为他将在六月一日之前抵达布伦迪西乌姆。
qui cum venerit, quae primum navigandi nobis facultas data erit, utemur.
当他到达后,一旦我们获得最先的航行机会,我们就会予以利用。