§3.2.1Cum et contra voluntatem meam et praeter opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in provinciam proficisci necesse esset, in multis et variis molestiis cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior, quam ego sum, quisquam posset succedere neque ego ab ullo provinciam accipere, qui mallet eam quam maxime mihi aptam explicatamque tradere.
\n当违背我的意愿且超出我的预料,我不得不带着指挥权前往属州时,在我的诸多且繁杂的忧虑与思考中,这唯一的安慰浮现在我脑海:即没有任何一个比我更对你友好的人能够接替你,而我也无法从任何一个比你更渴望将属州以最适合、最整备的状态移交给我的手里的人那里接收它。
quod si tu quoque eandem de mea voluntate erga te spem habes, ea te profecto numquam fallet.
如果对于我对你的善意,你也抱有同样的期望,那么这一期望绝对不会让你失望。
A te maximo opere pro nostra summa coniunctione tuaque singulari humanitate etiam atque etiam quaeso et peto ut, quibuscumque rebus poteris (poteris autem plurimis), prospicias et consulas rationibus meis.
看在我们极深的交情以及你非凡的温情份上,我一再恳切地请求你,无论以何种方式(而你能以极多的方式做到),都要为我的利益作好考量和照料。
§3.2.2vides ex senatus consulto provinciam esse habendam.
\n\n你明白根据元老院的决议,属州是必须予以治理的。
si eam, quod eius facere potueris, quam expeditissimam mihi tradideris, facilior erit mihi quasi decursus mei temporis.
如果你能在自己力所能及的范围内,将它以最无阻碍的状态移交给我的话,那么对我来说,我任期的度过也就会变得更加容易。
quid in eo genere efficere possis, tui consili est; ego te, quod tibi veniet in mentem mea interesse, valde rogo.
在这类事情中你能做到何种地步,全凭你自己的考量;我极其请求你,去做那些你心中想到与我的利益相关的事情。
pluribus verbis ad te scriberem, si aut tua humanitas longiorem orationem exspectaret aut id fieri nostra amicitia pateretur aut res verba desideraret ac non pro se ipsa loqueretur.
如果不是因为你的温情并不期待更冗长的言辞,或者我们的友谊不允许这样做,又或者事情本身并不需要言辞而是在自作说明的话,我会用更多的词句写信给你。
hoc velim tibi persuadeas, si rationibus meis provisum a te esse intellexero, magnam te ex eo et perpetuam voluptatem esse capturum.
我希望你确信这一点:如果我得知我的利益得到了你的照料,你将从中获得巨大而持久的快乐。
vale.
祝好。