§3.1.1si ipsa res p. tibi narrare posset, quo modo sese haberet, non facilius ex ea cognoscere posses quam ex liberto tuo Phania; ita est homo non modo prudens, verum etiam, quod iuvet; curiosus.
如果国家本身能向你讲述其近况,你从它那里了解到的也不会比从你的释奴法尼亚斯那里了解到的更容易;他不仅聪明,而且(令人高兴的是)还非常爱打听消息。
quapropter ille tibi omnia explanabit; id enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res providentius.
因此,他会向你解释一切;因为这对我来说既有利于简短,对其他事务也更安全。
de mea autem benevolentia erga te etsi potes ex eodem Phania cognoscere, tamen videntur etiam aliquae meae partes; sic enim tibi persuade, carissimum te mihi esse cum propter multas suavitates ingeni, offici, humanitatis tuae, tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intellego omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi accidisse gratissima.
然而,关于我对你的善意,虽然你同样能从法尼亚斯那里得知,但似乎我自己也有一些该尽的职责;因为请你确信,你对我来说是极其珍贵的,这不仅是因为你才华、尽责与和记中的诸多迷人之处,也是因为我从你的来信和众人的谈论中得知,我为你所做的一切都让你感到极其愉快。
quod cum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum; quam quidem ego, si forte de tuis sumpsero, non solum *polia/da, sed etiam *)appia/da nominabo.
既然如此,我必定会通过我的服务的善意、频繁和重大,来弥补我们因交往中断而失去的漫长时间的享受;而且,既然你如此希望,我认为我在做这件事时并非违背密涅瓦的意愿;如果我碰巧从你的藏品中得到那尊密涅瓦像,我不仅要称她为“波利亚斯”,还要称她为“阿庇亚斯”。
§3.1.2Cilix, libertus tuus, antea mihi minus fuit notus; sed, ut mihi reddidit a te litteras plenas et amoris et offici, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum tuarum.
你的释奴基利克斯以前我不怎么认识;但是,当他把你那封充满爱意与尽责的信呈递给我时,他自己的谈吐绝妙地配合了你来信中的温情。
iucunda mihi eius oratio fuit, cum de animo tuo, de sermonibus, quos de me haberes cotidie, mihi narraret; quid quaeris? biduo factus est mihi familiaris, ita tamen, ut Phaniam valde sim desideraturus.
当他向我谈起你的心意,以及你每天谈论我的话语时,他的话语令我十分愉快;简而言之,两天之内他就成了我的密友,但即便如此,我仍然会非常想念法尼亚斯。
quem cum Romam remittes, quod, ut putabamus, celeriter eras facturus, omnibus ei de rebus, quas agi, quas curari a me voles, mandata des velim.
当你把他送回罗马时(正如我们所认为的,你很快就会这样做),我希望你能就你希望由我来办理和照料的所有事务向他下达指示。
§3.1.3L. Valerium iureconsultum valde tibi commendo, sed ita etiam, si non est iure consultus; melius enim ei cavere volo quam ipse aliis solet.
我向你极力推荐法学家卢基乌斯·瓦莱里乌斯,但即便他不是法学家,我也同样推荐他;因为我希望能为他提供比他自己习惯于为他人提供的更好的保护。
valde hominem diligo; est ex meis domesticis atque intimis familiaribus.
我非常喜爱这个人;他是我的家人和最亲密的密友之一。
omnino tibi agit gratias, sed idem scribit meas litteras maximum apud te pondus habituras.
他当然向你表示感谢,但他又写信说,我的推荐信在你那里将具有最大的分量。
id eum ne fallat, etiam atque etiam rogo.
为了不让他的这一期望落空,我再三请求你。
vale.
祝好。