§3.12.1gratulabor tibi prius; ita enim rerum ordo postulat; deinde ad me convertar.
我将首先向你祝贺;因为事情的顺序正是如此要求的;然后我将转向我自己。
ego vero vehementer gratulor de iudicio ambitus, neque id, quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior civis, quo vir clarior, quo fortior amicus es, quoque plura virtutis, industriae ornamenta in te sunt, eo mirandum est magis nullam ne in tabellae quidem latebra fuisse absconditam malevolentiam, quae te impugnare auderet.
我确实为选举买贿的审判热烈祝贺你,这不仅是因为你获得了无罪释放——对此没有任何人怀疑——而是因为,你越是优秀的公民、越是显赫的男子、越是坚强的友人,你身上德行与勤勉的装饰越多,就越发令人惊叹:甚至在投票板的隐秘处,也未曾隐藏任何敢于攻击你的恶意。
non horum temporum, non horum hominum atque morum negotium! nihil iam sum pridem admiratus magis.
这绝非当今时代、当今人类与风气的所作所为! 我已久不曾如此惊叹了。
§3.12.2de me autem suscipe paulisper meas partis et eum te esse finge, qui sum ego.
至于我,请暂时承担起我的角色,并想象你就是我。
si facile inveneris, quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae.
如果你很容易就能找到该说什么,那就不要原谅我的犹豫。
ego vero velim mihi Tulliaeque meae, sicut tu amicissime et suavissime optas, prospere evenire ea, quae me insciente facta sunt a meis;
我确实希望,正如你极尽友爱和甜蜜地祝愿的那样,我的家人在我不知情的情况下所做的事,能对我及我的图利娅产生吉祥的结果;但事态竟如此发展,以至于在那个时候进行!
sed ita cecidisse, ut agerentur eo tempore! spero omnino cum aliqua felicitate et opto, verum tamen plus me in hac spe tua sapientia et humanitas consolatur quam opportunitas temporis.
我固然完全希望并祝愿这能带来某种幸福,但在这份希望中,你的智慧和温情对我的安慰,仍多过时机的凑巧。
itaque, quem ad modum expediam exitum huius institutae orationis, non reperio; neque enim tristius dicere quicquam debeo ea de re, quam tu ipse ominibus optimis prosequeris, neque non me tamen mordet aliquid.
因此,我找不到该如何为这段已经开始的话收尾;因为对于你自己用最好吉兆来祝福的那件事,我不该说任何过于悲伤的话,但尽管如此,依然有什么东西在刺痛着我。
in quo unum non vereor, ne tu parum perspicias ea, quae gesta sunt, ab aliis esse gesta; quibus ego ita mandaram, ut, cum tam longe afuturus essem, ad me ne referrent; agerent, quod probassent.
在这件事上,我唯一不担心的是,你不能充分看清那些已经发生的事是由别人做出来的;我曾向他们如此交待过:既然我将离得如此遥远,就不要向我请示,他们认为合适的就去做。
§3.12.3in hoc autem mihi illud occurrit: 'quid tu igitur, si adfuisses?' rem probassem, de tempore nihil te invito, nihil sine consilio egissem tuo.
然而,在这件事上,我脑海中浮现出这样一个问题:“那么,如果你当时在场,你会怎么做呢? ”我本会赞同这件事本身;至于时机,在违反你意愿的情况下我什么都不会做,没有你的建议我什么都不会做。
vides sudare me iam dudum laborantem, quo modo ea tuear, quae mihi tuenda sunt, et te non offendam.
你看,我早已为如何既能捍卫我必须捍卫的事,又不至于得罪你而焦头烂额、费尽心机。
leva me igitur hoc onere; numquam enim mihi videor tractasse causam difficiliorem.
因此,请把我从这个负担中解脱出来吧;因为在我看来,我似乎从未处理过比这更棘手的诉讼。
sic habeto tamen: Nisi iam tunc omnia negotia cum summa tua dignitate diligentissime confecissem, tametsi nihil videbatur ad meum erga te pristinum studium addi posse, tamen hac mihi adfinitate nuntiata non maiore equidem studio, sed acrius, apertius, significantius dignitatem tuam defendissem.
尽管如此,请这样想:如果我当时没有极其尽心、极为维护你尊严地处理完所有事务,那么——虽然我以前对你的热忱似乎已无以复加——在得知这门亲事后,我固然不会以更大的热忱,但一定会以更敏锐、更公开、更显著的方式来捍卫你的尊严。
§3.12.4decedenti mihi et iam imperio annuo terminato ante 4 d. III Nonas Sext. , cum ad Sidam navi accederem et mecum Q. Servilius esset, litterae a meis sunt redditae.
当我正准备离任、一年的任期也已结束时,在八月二日的前四天(七月三十一日),当我乘船接近西达且昆图斯·塞维里乌斯与我同行时,收到了家人的来信。
dixi statim Servilio (etenim videbatur esse commotus), ut omnia a me maiora exspectaret.
我立刻对塞维里乌斯说(因为他当时看起来确实有些动摇),让他期待我做出更重大的举动。
quid multa? benevolentior tibi quam fui nilo sum factus, diligentior ad declarandam benevolentiam multo.
何需多言? 我对你的好感并未比以前增加分毫,但在表达这份好意时却变得殷切得多。
nam, ut vetus nostra simultas antea stimulabat me ut caverem ne cui suspicionem ficte reconciliatae gratiae darem, sic adfinitas nova curam mihi adfert cavendi ne quid de summo meo erga te amore detractum esse videatur.
因为,正如我们往日的嫌隙以前曾促使我小心提防,以免让任何人产生虚假和解的猜疑;同样,这门新的亲事如今也让我平添了一份戒备,以免让人觉得我对你极深的情意有所减损。