§3.11.1Cum essem in castris ad fluvium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te epistulae duae, quas ad me Q. Servilius Tarso miserat.
当我驻扎在皮拉穆斯河畔的营地时,你寄给我的两封信同时送达,这是昆图斯·塞维里乌斯从塔尔苏斯转交我的。
earum in altera dies erat ascripta Nonarum Aprilium, in altera, quae mihi recentior videbatur, dies non erat.
在其中一封信上写着四月五日的日期;而在另一封信上(它在我看来似乎更近),则没有写日期。
respondebo igitur superiori prius, in qua scribis ad me de absolutione maiestatis.
因此,我将先回复前一封信,你在其中写到了关于你被判大逆罪无罪释放的事。
de qua etsi permulto ante certior factus eram litteris, nuntiis, fama denique ipsa (nihil enim fuit clarius; non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet), tamen eadem illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et uberius quam vulgi sermo, sed etiam quia magis videbar tibi gratulari, cum de te ex te ipso audiebam.
虽然我很早以前就通过信件、信使、乃至传闻本身得知了此事(因为没有什么比这更显赫了;并非有人会有别的想法,而是关于那些值得赞美、显赫的人物,其消息绝不会含糊传播),然而,你的来信依然让这些消息对我来说更加令人高兴,这不仅因为你的信比坊间传闻说得更清晰、更丰富,而且因为当我从你本人那里听到关于你的事时,我似乎更能向你表达祝贺。
§3.11.2complexus igitur sum cogitatione te absentem, epistulam vero osculatus etiam ipse mihi gratulatus sum;
因此,我在思念中拥抱了不在身旁的你,亲吻了你的来信,甚至向自己表示祝贺。
quae enim a cuncto populo, a senatu, a iudicibus ingenio, industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse adsentor fortasse, cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto.
因为全人类、元老院和法官们给予才华、勤勉与德行的赞誉,或许是因为我自我陶醉,当我幻想这些品质也存在于我身上时,我以为这些赞誉也同样给予了我。
nec tam gloriosum exitum tui iudici exstitisse, sed tam pravam inimicorum tuorum mentem fuisse mirabar.
我倒不那么惊讶你的审判结果是如此荣耀,而是惊讶你的敌人们的心思是如此歹毒。
'de ambitu vero quid interest,' inquies, 'an de maiestate?' ad rem nihil;
「但是,」你会问,「究竟是关于选举买销,还是关于大逆罪,这有什么分别呢?
alterum enim non attigisti, alteram auxisti.
」对于事实而言毫无分别;因为前者你未曾触及,而后者你却提升了它。
†verum tamen est maiestas, etsi Sulla voluit, ne in quemvis impune declamari liceret; ambitus vero ita apertam vim habet, ut aut accusetur improbe aut defendatur.
然而,大逆罪确实存在,即便苏拉希望任何人都不被允许免受处罚地受到非难;但选举买销却有着如此明显的效力,以至于它要么被恶毒地控告,要么被勉强地辩护。
quid enim? facta necne facta largitio, ignorari potest? tuorum autem honorum cursus cui suspectus umquam fuit?
为什么呢? 难道行贿与否能不为人知吗? 但你的官职历程,又有谁曾怀疑过呢?
§3.11.3me miserum, qui non, adfuerim! quos ego risus excitassem! sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris iucundissima fuerunt, unum, quod te ab ipsa re publica defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium civium copia tueri talis viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in omni vel honoris vel aetatis gradu, ut tam orba civitas talis tutores complecti debeat; alterum, quod Pompei et Bruti fidem benevolentiamque mirifice laudas.
可怜的我啊,竟然没有在场! 我该激起怎样的哄堂大笑啊! 但是,关于大逆罪的审判,你的来信中有两件事最令我愉快:其一,你写道自己受到了国家本身的保护。 国家甚至在贤能勇敢的公民极多的时候也应该保护这样的人,而现在更应该如此,因为在所有名誉和年龄的阶层中都有着如此严重的匮乏,以至于这个如此孤立无援的国家应该拥抱这样的保护者;其二,你极力赞扬了庞培和布鲁图斯的忠诚与好意。
laetor virtute et officio quom tuorum necessariorum, meorum amicissimorum, tum alterius omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuventutis, celeriter, ut spero, civitatis.
我不仅为你的亲属、也是我的至交们的德行和尽责感到高兴,同时也为一位是所有时代和民族的领袖(庞培)、另一位是早已成为青年一代的领袖且我希望很快成为国家领袖(布鲁图斯)的两位的德行和尽责感到高兴。
de mercennariis testibus a suis civitatibus notandis nisi iam factum aliquid est per Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam.
至于那些受雇的证人应由其本国城市予以警告或惩罚的事,除非弗拉库斯已经采取了什么行动,否则我将在穿过亚细亚回去时亲自处理。
§3.11.4nunc ad alteram epistulam venio.
现在我谈谈另一封信。
quod ad me quasi formam communium temporum et totius rei publicae misisti expressam, prudentia litterarum tuarum valde mihi est grata;
关于你寄给我的、犹如我们共同时代和整个国家状况的缩影,你来信中的睿智令我十分欣喜。
video enim et pericula leviora, quam timebam, et maiora praesidia, siquidem, ut scribis, omnes vires civitatis se ad Pompei ductum applicaverunt; tuumque simul promptum animum et alacrem perspexi ad defendendam rem publicam mirificamque cepi voluptatem ex hac tua diligentia, quod in summis tuis occupationibus mihi tamen rei publicae statum per te notum esse voluisti.
因为我看到,危险比我所担心的要轻,而保护则更为强大,既然正如你所写,国家的所有力量都已经归顺于庞培的领导;同时,我洞察到了你为保卫国家而表现出的迅速而热切的精神,并从你的这份勤勉中获得了极大的快乐,因为在你极度繁忙的时候,你依然希望通过你让我了解国家的现状。
nam auguralis libros ad commune utriusque nostrum otium serva.
至于鸟卜之书,请保留到我们双方共同的闲暇时。
ego enim, a te cum tua promissa per litteras flagitabam, ad urbem te otiosissimum esse arbitrabar; nunc tamen, ut ipse polliceris, pro auguralibus libris orationes tuas confectas omnis exspectabo.
因为,当我通过信件催促你履行诺言时,我以为你在城里非常闲暇;但现在,正如你承诺的那样,我将期待你所有写完的演说辞,以代替那鸟卜之书。
§3.11.5D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non convenerat me; nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter omnis meos, qui sunt omnes tui.
你托他带话给我的德基穆斯·图利乌斯尚未与我会面;除了我的所有家人(他们也都是你的家人)外,我的身边也没有你的任何家人了。
'stomachosiores' meas litteras quas dicas esse, non intellego.
我不明白你为什么说我的信“有些生气”。
Bis ad te scripsi me purgans diligenter, te leviter accusans in eo, quod de me cito credidisses.
我曾两次写信给你,细致地为自己辩白,并温和地责备你,因为你很快就相信了关于我的传言。
quod genus querelae mihi quidem videbatur esse amici; sin tibi displicet, non utar eo posthac.
这种抱怨在我看来确实是朋友之间的;但如果你不喜欢,我以后就不再用了。
sed si, ut scribis, eae litterae non fuerunt 'disertae,' scito meas non fuisse.
但是,如果像你写的那样,那些信并不“雄辩”,那么请知道它们不是我写的。
ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu (libet enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris meum.
正如阿里斯塔克斯否定他不赞同的荷马诗句一样,你(因为我乐意开个玩笑)也请不要把那些不雄辩的文字当成我的。
vale et in censura, si iam es censor, ut spero, de proavo multum cogitato tuo.
祝好。 如果你现在已经如我所愿担任了监察官,请在你的监察官任期中多多想想你的曾祖父。