Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §2.19.1-2.19.2

敦促新财务官尽早抵达基利家

第 39 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向新分配给他的财务官表达了对其抵达详情不明的担忧,敦促其尽早前往基利家与自己会合,并表示愿意对他及其先祖展现应有的尊重。

§2.19.1Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore, quo diutius in provincia mecum fuisses; magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem, quam nobis sors tribuisset, consuetudinem quoque accedere.
当我收到最令人高兴的消息,得知你被分配给我作为财务官时,我曾希望,你在行省中与我共处的时间越长,这一命运对我而言就越发令人愉快;因为在我看来,在命运赋予我们的那层关系之外,若能再加上日常的亲密交往,确实是非常重要的。
postea, quom mihi nihil neque a te ipso neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, verebar ne ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne, ante quam tu in provinciam venisses, ego de provincia decederem.
此后,由于你本人和任何其他人都没有给我写信提及你的抵达,我曾担心事情会变成这样——这也是我至今仍在担心的——即在你抵达行省之前,我就已经离开行省了。
accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in castris, a. d. x K. Quintilis scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium tuum perspici posset, sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te exspectarem significabant, nec is, qui attulerat, a te acceperat, ut ex eo scirem, quo ex loco aut quo tempore essent datae.
不过,当我在营地时,我在基利家收到了你送来的一封信,写于六月二十二日(七月一日前第十天),措辞极为得体,从中可以轻易看出你的尽职与才华;但信中既没有说明是从哪里、在哪一天寄出的,也没有说明我该在什么时候期待你,而送信的人也不是直接从你那里拿到信的,以至于我无法从他那里得知信是在什么地方或什么时间寄出的。
§2.19.2quae cum essent incerta, existimavi tamen faciundum esse ut ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem.
由于这些情况并不确定,我仍然认为应当派遣我的侍从和侍从官带着信去你那里。
quas si satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris, si ad me in Ciliciam quam primum veneris.
如果你在足够合适的时间收到了这封信,如果你能尽快到基利家我的这里来,那将是极令我高兴的事。
nam, quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius, quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis.
因为,如你所知与我关系极其亲密的你的表兄库里乌斯,以及同样是我们的至交、你的亲属C·维尔吉里乌斯,就你而言极其详尽地写给我的信,确实在我这里很有分量,正如最亲密朋友的殷切推荐所应当具有的分量一样;但你自己的信,特别是关于你的尊严以及我们之间的联结,在我这里具有最大的分量。
mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit.
没有比你更合我心意的财务官能分配给我了。
quam ob rem, quaecumque a me ornamenta †ad te proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis.
因此,无论我将给予你怎样的荣誉†,[我都会安排]以便所有人都能明白,我已经考虑到了你及你先祖的尊严。
sed id facilius consequar, si ad me in Ciliciam veneris; quod ego et mea et rei publicae et maxime tua interesse arbitror.
但如果你到基利家我的这里来,我将更容易实现这一点;我认为这无论是对我自己、对国家,还是特别是对你而言,都是非常重要的。

词汇与语法注释

  1. 2.19.1eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore, quo diutius in provincia mecum fuisses — 使用夺格指示代词 eo 与关系代词 quo 构成的相关结构,表示比例(“越……就越……”)。从句中的虚拟语气过去完成时 fuisses 既可以是在过去时主句动词(sperabam)支配下的间接引语中由直陈式将来完成时移位而来,也可以带有与过去事实相反的虚拟语气色彩。
  2. 2.19.2quod ego et mea et rei publicae et maxime tua interesse arbitror — 无人称动词 interesse(对……重要、有利)的句法。根据古典拉丁语规则,当受影响的主体是第三人称名词时使用属格(rei publicae),而当主体是第一、二人称代词时,则使用物主代词的阴性单数夺格形式(mea, tua)。
  3. 2.19.2quaecumque a me ornamenta †ad te proficiscentur, ut omnes intellegant — 该处在抄本流传中存在文本损坏(由†标记),关系从句 quaecumque... 与表示目的的 ut 从句之间缺少主句谓语动词(如 curabo 或表示赋予的动词)。在翻译中需补全主句“我将安排/使之……”的意思以使语义连贯。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §2.19.1-2.19.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:2.19.1-2.19.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。