§2.9.1primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea, sed ignoratione rerum omnium; in iis enim sum locis, quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur.
首先,如我理所应当的那样,我向你表示祝贺,并为你当前的以及所期待的尊严(公职)感到高兴。 之所以迟了,并非因为我的懈怠,而是因为我对所有事情的一无所知;因为我身处这些地方,由于距离遥远以及强盗横行,所有消息送达得最为缓慢。
et cum gratulor tum vero quibus verbis tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis, ut dederis nobis, quem ad modum scripseras ad me, quem semper ridere possemus.
在祝贺你的同时,我实在找不到用什么言语来向你表达感谢,因为你成为了这样的人(被选为官职),以至于你正如你写信给我的那样,给了我们一个我们总能嘲笑的人。
itaque, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis, quos ille iactitat.
因此,当我一听到这个消息,我就变成了那个人自己(你知道我指的是谁),并扮演了所有那些他所夸耀的青年。
§2.9.2difficile est loqui; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer:
"
non édepol, quantam rem égeris neque quántum facinus féceris;
难以言表;但注视着不在身边的你,就好像与你面对面交谈一样,我说道:“凭埃德波尔起誓,你成就了何等的大事,做出了何等的伟业!
"
quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud:
"
Íncredibile hoc fáctu obicitur; "
repente vero
"incessi omnibus laetitiis laetus.
”因为这件事发生得超出我的预料,我便想到了那句台词:“一件令人难以置信的事呈现在眼前;”但突然间,“我满怀一切喜乐,欢欣地前行。
"
in quo cum obiurgarer, quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam
"
Égo voluptatem ánimi nimiam—. " §2.9.3quid quaeris? dum illum rideo, paene sum factus ille.
”在这件事上,当我因过度喜悦而几乎失去理智而受到责备时,我这样为自己辩护:“我这过度的内心喜悦——” 简而言之,当我嘲笑他时,我几乎成了他。
sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te, quom primum ero aliquid nactus oti.
不过,关于这些事情以及许多其他关于你和写给你的事情,只要我一得到一点空闲,就会写得更详细。
te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.
但是,我的ルフス(鲁弗斯),我真的爱戴你,命运将你赐予我,作为我尊严的提升者,不仅是我敌人的惩罚者,也是我嫉妒者的惩罚者,从而使他们一部分人为自己的罪行感到后悔,另一部分人也为自己的愚蠢感到后悔。