§2.8.1quid? tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et ea, quae nobis, cum Romae sumus, narrare nemo audeat? vide, quantum tibi meo iudicio tribuam (nec me hercule iniuria; politikw/teron enim te adhuc neminem cognovi).
什么? 你以为我委托你做这些,是让你把角斗士的配对、法庭延期、克雷斯图斯的抢劫案,以及那些我们在罗马时谁都不敢跟我们说的事情寄给我吗? 看看在我的评价中,我是多么器重你(凭赫拉克勒斯起誓,这绝非无端;因为到目前为止,我还没见过比你更有政治头脑的人)。
ne illa quidem curo mihi scribas, quae maximis in rebus rei publicae geruntur cotidie, nisi quid ad me ipsum pertinebit; scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse rumor.
我甚至不在乎你向我汇报国家大事中每天发生的事情,除非它们与我个人有关;其他人会写信,许多人会通报,传言本身也会带来很多消息。
qua re ego nec praeterita nec praesentia abs te, sed ut ab homine longe in posterum prospiciente futura exspecto, ut, ex tuis litteris cum formam rei publicae viderim, quale aedificium futurum sit scire possim.
因此,我不指望你告诉我过去或现在的事,而是把你当作一个高瞻远瞩的人,期待着未来的事,以便当我从你的信中看到国家的轮廓时,能够知道未来将建成怎样的建筑。
§2.8.2neque tamen adhuc habeo quod te accusem; neque enim fuit quod tu plus providere posses quam quivis nostrum in primisque ego, qui cum Pompeio compluris dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus sum;
不过,目前我还没有理由指责你;因为在我们任何人、尤其是最先包括我自己(我曾与庞培共处数日,谈论的无一不是国家大事)看来都无法预见的事情上,你也同样无法预见得更多。
quae nec possunt scribi nec scribenda sunt; tantum habeto, civem egregium esse Pompeium et ad omnia, quae providenda sunt in re publica, et animo et consilio paratum.
这些谈话既无法写下,也不该写下;你只要记住这一点:庞培是一位杰出的公民,无论是心志还是谋略,他都已为国家中需要预见的一切做好了准备。
qua re da te homini; complectetur, mihi crede.
因此,去投靠他吧;相信我,他会接纳你的。
iam idem illi et boni et mali cives videntur, qui nobis videri solent.
现在,在他眼里,那些好公民和坏公民,正和我们通常所看的一模一样。
§2.8.3ego cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde pridie Nonas Quintilis, cum hoc ad te litterarum dedi.
我在雅典整整待了十天,我们的加卢斯·卡尼尼乌斯一直与我相伴,在七月纳那日的前一天,我从那里出发时,给你写了这封信。
tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio tum nihil magis quam ne tempus nobis provinciae prorogetur; in eo mihi sunt omnia.
我不仅希望我的一切事务都能得到你最妥善的关照,更希望我们在属州的任期千万不要延长;对我来说,一切都取决于此。
quod quando et quo modo et per quos agendum sit, tu optime constitues.
至于此事何时、如何以及通过谁来办理,你将做出最妥当的决定。