Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §2.10.1-2.10.4

向卡埃里乌斯汇报军功并请求阻止延任

第 30 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向卡埃里乌斯抱怨信件无法送达的困难,同时汇报了他在阿马努斯山的军事胜利以及目前正在进行的宾德尼苏斯围攻战进展,并敦促其阻止延长自己的任期。

§2.10.1tu vide, quam ad me litterae non perferantur; non enim possim adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratulationis, de te, quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim sum), quod non putaram.
\n瞧瞧信件是多么无法送达我处;因为我绝不能被说服去相信,自你当选市政官以来,你一封信都没有寄出过,尤其是在有如此重大、如此值得祝贺的大事时——关于你,是因为我所期盼的事;关于希鲁斯(因为我说话口吃),是因为我未曾料到的事。
atqui sic habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara, quae me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras.
然而请确信这一点,自那次让我欢欣鼓舞的辉煌选举之后,我没有收到你的任何来信;因此我担心我的信件也会遭遇同样的命运。
equidem numquam domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius.
事实上,我每次向家里寄信,绝无不附带一封给你的信的,对我而言,没有什么比你更令人愉快、更珍贵的了。
sed (balbi non sumus) ad rem redeamus.
但(既然我们不是口吃者),让我们回到正题吧。
§2.10.2ut optasti, ita est; velles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti, quod esset ad laureolam satis, Parthos times, quia diffidis copiis nostris.
\n\n正如你所期许的,情况正是如此;因为你说,你只希望我有足够获得月桂冠的事务即可,并且你担心帕提亚人,因为你对我们的军队没有信心。
ergo ita accidit; nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos, qui me non norant, nominis nostri; multum est enim in his locis: 'hicine est ille, qui urbem? quem senatus?' nosti cetera.
因此,事情就这样发生了;因为在宣布帕提亚战争时,我依靠某些险要的地势和山脉的自然屏障,将军队带到了阿马努斯山,这支军队配备了足够精良的辅助部队,且在那些不认识我的人中,我们的名字也带有一种威望;因为在这些地方,这句话具有很大的分量:“这就是那个挽救了城市的人吗? 元老院所嘉奖的人吗? ”其余的你都知道。
Cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem re iecerat, Bibulus provinciam acceperat.
当我到达阿马努斯山(这座山由我和毕布路斯共有,以分水岭为界)时,我们的卡西乌斯(这带给我极大的快乐)已经成功地将敌人从安提阿击退,毕布路斯也已经接管了他的行省。
§2.10.3interea cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis, hostis sempiternos; multi occisi, capti, reliqui dissipati; castella munita improviso adventu capta et incensa.
\n\n在此期间,我率领我的全部军队骚扰了阿马努斯人,他们是我们的宿敌;许多人被杀、被俘,其余的人被驱散;防御稳固的城堡因我们的突然袭击而被攻占并烧毁。
ita victoria iusta imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem.
因此,在获得正式的胜利后,我在伊苏斯——正如我经常听你提起的,克里塔科斯曾告诉你大流士在这里被亚历山大击败的地方——被尊称为统帅,随后我将军队带到了基利家最不稳定的地区。
ibi quintum et vicesimum iam diem aggeribus, viniis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus tantoque negotio, ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi.
在那里,我已经连续二十五天用土垒、掩体和攻城塔围攻一座防御极严密的城镇,宾德尼苏斯,动用了如此巨大的资源和精力,以至于我那至高无上的荣耀中,唯一缺少的就只是这座城镇的名字。
§2.10.4quod si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam; haec ad te in praesenti scripsi, ut sperares te adsequi id, quod optasses.
\n\n如果我如我所希望的那样攻克了它,那么我确实会寄出官方的捷报;目前我写信告诉你这些,是为了让你感到希望,你正在达成你所期许的事。
sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea, quae sequitur, magno est in timore.
但回到帕提亚人的问题上,今年夏天有了这样一个相当令人满意的结局;而接下来的那个夏天则让人深感担忧。
qua re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud, quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur.
因此,我的鲁弗斯,请保持警惕,首先要让我有继任者;但如果正如你所写以及我所认为的那样,这件事进展得更为缓慢,那么就做那件容易的事,即不要让我的任期被延长。
de re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam futura magis exspecto.
关于国家政务,正如我之前写信给你的那样,我正从你的来信中,不仅期待着现状,更期待着未来的局势。
qua re, ut ad me omnia quam diligentissime perscribas, te vehementer rogo.
因此,我恳切地请求你,尽可能详细地将一切写信告诉我。

词汇与语法注释

  1. 2.10.1Hillo (balbus enim sum) — “Hillus”是西塞罗模仿口吃(balbus)将政敌“Hirrus”(希鲁斯)的名字读错的文字游戏,暗指他在选举中意外落败。
  2. 2.10.1balbi non sumus — “我们不是口吃者。”一个过渡性的惯用表达,意为“让我们停止开玩笑或转弯抹角(指关于希鲁斯的玩笑),回到正题(军事事务)上。”
  3. 2.10.2negoti, quod esset ad laureolam satis — `negoti` 是部分属格,修饰前面的 `tantum modo`(“仅这么多的事务”)。关系从句 `quod esset...` 使用虚拟语气(表示特征或限制),意为“足以获得月桂冠(凯旋式的荣誉)的军事行动”。
  4. 2.10.2hicine est ille, qui urbem? quem senatus? — 一种省略的口语化表达,用以说明西塞罗在当地的名声。省略了主动词,可补全理解为:“这就是那个[拯救了]城市的人吗?那个元老院所[嘉奖的]人吗?”
  5. 2.10.3tantis opibus tantoque negotio, ut... — 伴随情况或方式夺格短语,后接 `ut` 引导的结果从句。它强调围攻战动用了巨大的资源和精力,幽默地指出,唯独这个城镇(宾德尼苏斯)名字的默默无闻,才使他的功绩未能达到完美的荣耀。
  6. 2.10.4spissius — 形容词 `spissus`(密集的、缓慢的、困难的)的比较级副词形式。在此指派任继任者的过程进展得“更为缓慢”或“更为困难”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §2.10.1-2.10.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:2.10.1-2.10.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。