Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §2.6.1-2.6.4

请求库里奥支持米罗竞选执政官

第 26 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗通过信件请求库里奥支持其恩人米罗竞选执政官,强调他们之间的互惠恩惠以及他自身的重大利益。

§2.6.1nondum erat auditum te ad Italiam adventare, cum Sex. Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te litteris misi.
当我还未听说你正接近意大利时,我就派了我亲爱的米罗的密友塞克斯图斯·维利乌斯带这封信去见你。
sed tamen, cum adpropinquare tuus adventus putaretur, et te iam ex Asia Romam versus profectum esse constaret, magnitudo rei fecit, ut non vereremur ne nimis cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno opere vellemus.
然而,既然人们认为你即将归来,且显然你已从亚洲出发前往罗马,事情的重大使我们不再担心是否送得太早,因为我们极希望这封信能尽快送到你手中。
ego, si mea in te essent officia solum, Curio, tanta, quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent, verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, contenderem; grave est enim homini pudenti petere aliquid magnum ab eo, de quo se bene meritum putet, ne id, quod petat, exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam benefici loco numerare videatur.
库里奥啊,如果单凭我对你的效劳,就如你亲口称赞而非我自我估量的那样大,那么如果我有任何重大请求,我会更犹豫地向你提出;因为对于一个知耻的人来说,向一个他认为自己曾施恩于其的人请求某件大事是令人难为情的,以免他所请求的事,看起来更像是索取而非请求,更像是当作报酬而非恩惠。
§2.6.2sed, quia tua in me vel nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt, estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi id a te per litteras petere, quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium.
但是,因为你对我的恩惠,要么为人共知,要么因我危难时期的非同寻常而显得最清晰、最伟大,而且对于一个高尚的心灵来说,向你已经欠下许多恩情的人愿意欠下更多恩情是其本性,所以我毫不犹豫地通过信件向你请求那件对我而言最重大、最必要的事。
neque enim sum veritus ne sustinere tua in me vel innumerabilia non possem, cum praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam, quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando cumulare atque inlustrare posset.
因为我并不担心自己无法承受你对我那无数的恩惠,尤其是因为我确信,没有任何你的好意是我的心灵在接受时不能领受,或在报答时不能累积并彰显的。
§2.6.3ego omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere quaerere; neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto, quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi.
我已经将我全部的热忱、全部的精力、关怀、勤勉、思考,乃至全部的心思,都倾注并寄托在米罗竞选执政官的事业上,并决定在这件事中,我不仅应当寻求履行义务的成果,更应当寻求忠诚的赞誉;事实上,我认为任何人的生命和财产,都不曾像他的荣誉对我而言那样成为如此巨大的关怀,因为我已决定将我的一切都寄托其上。
huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse intellego, ut nihil sit praeterea nobis requirendum.
我知道,如果你愿意,仅凭你一人就能给予他如此巨大的帮助,以至于我们无需再寻求其他。
habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam.
我们已经拥有了这一切:因我们的缘故自他担任护民官时便争取到的贤人之热忱,如我希望你所理解的那样;因其举办竞赛的宏大和天性的慷慨而争取到的平民和大众的支持;因他自身在这一领域的卓越人望或勤勉而争取到的青年及在投票中有影响力之人的热忱;以及我们的支持,虽然力量微薄,但确实是经过考验的、正义的、理所应当的,因此或许也是有影响力的。
§2.6.4dux nobis et auctor opus est et eorum ventorum, quos proposui, moderator quidam et quasi gubernator.
我们需要一位领导者和支持者,并且需要一个控制我所提出的那些风向的、可以说是舵手般的人物。
qui si ex omnibus unus optandus esset, quem tecum conferre possemus non haberemus.
如果要在所有人中挑选这样一位,我们找不到任何人可以与你相比。
quam ob rem, si me memorem, si gratum, si bonum virum vel ex hoc ipso, quod tam vehementer de Milone laborem, existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas, hoc a te peto, ut subvenias huic meae sollicitudini et huic meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum studium dices.
因此,如果你能从我为米罗如此极力奔走这一事实中,判定我是一个记恩、知恩、善良的人,如果你最终认为我配得上你的恩惠,我向你请求这一点:请你倾注你的热忱,来协助我的这份焦虑,以及我的这份荣誉,或者说得更真实些,几乎是我的安全。
de ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris animi, gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te, si complecti hominem volueris, habiturum esse neminem; mihi vero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris ut eundem te facile adgnoscam fuisse in laude mea, qui fueris in salute.
关于提图斯·安尼乌斯本人,我向你保证:如果你愿意接纳这个人,你将不会遇到比他对你更具大度、庄重、坚定和善意的人;而对我而言,你将增添如此多的光彩与尊严,以至于我很容易认出,在维护我的荣誉时,你就是那个曾经拯救我安全的人。
ego ni te videre scirem, qua mente haec scriberem, quantum offici sustinerem, quanto opere mihi esset in hac petitione Milonis omni non modo contentione, sed etiam dimicatione elaborandum, plura scriberem; nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque trado.
如果我不知道你清楚我是以何种心思写下这些、我承担着多么重大的义务、以及在这场米罗的竞选中我必须付出何等艰辛——不仅是竭尽全力,甚至是浴血奋战——我还会写得更多;现在,我将整个事情和诉求,以及我整个人,都托付并交给你。
unum hoc sic habeto, si a te hanc rem impetraro, me paene plus tibi quam ipsi Miloni debiturum; non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia iucunda; eam autem unius tuo studio me adsequi posse confido.
请你牢记这一件事:如果我从你那里求得此事,我欠你的情几乎要比欠米罗本人的还要多;因为,我得到他极大帮助的那次安全,对我而言并不如在回报恩情时的忠诚那般令人欢愉;而我深信,仅凭你一人的热忱,我便能实现这一目标。

词汇与语法注释

  1. §2.6.1cum ... misi — 带有直说过去完成时态的 cum 从句,通过指明过去事件发生的具体时刻来限定主句的过去状态。
  2. §2.6.2animi ingenui — 特征属格(表示“这是高尚心灵的特征/本性”),其主语是随后的不定式短语 eidem plurimum velle debere。
  3. §2.6.3tantae curae fuisse — 双与格结构。cuiquam 是表示人的与格(对任何人而言),tantae curae 是表示目的/效果的与格(如此重大的关怀)。
  4. §2.6.4dices — 第一 conjugate 动词 dicāre(奉献、专心)的虚拟式现在时第二人称单数,而非 dīcere(说)的直说式将来时。它在 ut 从句中通过 et 与前面的 subvenias 并列。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §2.6.1-2.6.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:2.6.1-2.6.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。