Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §2.4.1-2.4.2

论书信的类型及对库里奥不负众望的勉励

第 24 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗讨论了书信的各种分类以及在当前政治气候下写作的困难。他随后勉励库里奥通过培养必要的才能来不负公众对他的极大期待。

§2.4.1epistularum genera multa esse non ignoras, sed unum illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentis, si quid esset, quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset.
你不会不知道信件有许多种类,但最确定的只有那一种——这也是书信本身被发明出来的缘由——即如果我们或他们自己有必要知道的事情,我们就让不在身边的人知晓。
huius generis litteras a me profecto non exspectas; tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi.
你当然不会期盼我写这种信给你;因为对于你自己的事,你家里有记录员和信使,而关于我的事,实在没有什么新鲜的。
reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave.
剩下的书信还有两类,它们使我非常愉悦:一类是亲切幽默的,另一类是严肃庄重的。
utro me minus deceat uti, non intellego.
我不明白这两者中哪一个对我而言更不合适。
iocerne tecum per litteras? civem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit.
我要在信中和你开玩笑吗? 凭赫拉克勒斯起誓,我认为在如今这种时期还能笑得出来的人,根本不配称为公民。
an gravius aliquid scribam? quid est quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? atqui in hoc genere haec mea causa est, ut neque ea, quae sentio, audeam neque ea, quae non sentio, velim scribere.
或者我该写些更严肃的事情? 除了国家大事之外,还有什么能让西塞罗严肃地写给库里奥呢? 然而,在这一类信件中,我的处境是:既不敢写下我真实的感受,又不想写下我并不赞同的想法。
§2.4.2quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula, qua soleo, teque ad studium summae laudis cohortabor.
因此,既然没有给我留下任何写作的话题,我将采用我常用的结尾,并勉励你追求至高无上的荣耀。
est enim tibi gravis adversaria constituta et parata incredibilis quaedam exspectatio; quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in iis esse laborandum. in hanc.
因为你面前已经树立起并准备好了强敌——那就是某种令人难以置信的期待;而你只需靠一件事就能最轻易地战胜它:如果你下定决心,既然你深爱着那些荣誉的辉煌,就必须在获得这些荣誉所凭借的才能上付出努力。
sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem; et hoc, quicquid attigi, non feci inflammandi tui causa, sed testificandi amoris mei.
关于这一观点,要不是我相信你凭着自己的意愿就已经受到了足够的鼓舞,我本会写得更多;而我所提及的这一切,并不是为了煽动你,而是为了证实我的爱。

词汇与语法注释

  1. §2.4.1aut nostra aut ipsorum interesset — 无人称动词 *interest* 表达“与某人有关/对某人重要”时,若为第三人称代名词则使用属格(如 *ipsorum*),若为第一、二人称则使用物主形容词夺格单数阴性形式(如 *nostra*)。
  2. §2.4.1utro me minus deceat uti — 间接疑问句,使用虚拟语气 *deceat*。*utro* 是疑问代词 *uter*(两者中的哪一个)的夺格,作为异态动词 *utor* 的宾语。
  3. §2.4.2gravis adversaria — 由于抽象名词 *exspectatio*(期待)为阴性,此处将其拟人化为“强敌”,因而同格修饰词 *gravis adversaria* 也采用了阴性形式。
  4. §2.4.2quarum laudum gloriam adamaris — 包含双重关系从句的复杂结构。*in iis* 指代前面的 *quibus artibus*(通过这些才能),整句意为“在获得这些荣誉(*quarum laudum*,你所热爱其辉煌的荣誉)所凭借的那些才能(*quibus artibus*)中,你必须付出努力(*in iis laborandum*)”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §2.4.1-2.4.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:2.4.1-2.4.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。