§2.3.1rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente fieri, quod tibi, cum venisses, non esset integrum.
鲁帕对以你的名义宣告举办竞技会的热情并无欠缺,但在你缺席的情况下做任何在你回来时无法自由抉择的事,这既不合我的意,也不合你任何朋友的意。
meam quidem sententiam aut scribam ad te postea pluribus aut, ne ad eam meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te ad meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam, quid senserim, ut, si quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari.
至于我的观点,我要么在以后写信给你详加阐述,要么为了不让你对此有所防备,我将在你毫无准备时前去拜访,并当面陈述我反对你那项计划的意见。 这样,我要么能争取你赞同我的看法,要么至少在你的心中留下我曾如何考虑的证明,以便万一——我不希望如此——你开始对自己的计划感到不满时,你能够想起我的建议。
brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere, ut iis bonis, quae tibi natura, studio, fortuna data sunt, facilius omnia, quae sunt amplissima in re publica, consequi possis quam muneribus.
然而,简而言之,请记住:你的归来正值这样一个时代局势,以至于凭借自然、努力和命运赋予你的那些优势,你将比通过举办竞技会更容易获得国家中一切最崇高的荣誉。
quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis), neque quisquam est quin satietate iam defessus sit.
对于这些竞技会,没有人在乎其举办的能力(因为这体现的是财富,而非美德),也没有人没因已经厌倦而感到疲惫。
§2.3.2sed aliter atque ostenderam facio, qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae; qua re omnem hanc disputationem in adventum tuum differo.
但我现在的所作所为与我刚才所表示的相反,因为我正着手解释我观点的理由;因此,我把这整场讨论推迟到你到来之后。
summa scito te in exspectatione esse eaque a te exspectari, quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt.
总之,请记住你正处于极大的期待中,人们对你的期望正是对最崇高的美德和最杰出的才华所应有的期望。
ad quae si es, ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus et nos amicos et civis tuos universos et rem publicam adficies.
如果你能如你应当的那样为此做好准备——我相信事实确实如此——你将以最丰富、最伟大的贡献来回报我们这些朋友、你的全体公民以及国家。
illud cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse quemquam.
你一定会明白,对我而言,没有比你更可爱、更令人愉悦的人了。